Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratulabunda ad mansionem quisque suam reverti haberent, hujusmodi miraculum contigit fieri, à nobis utcunque referendum. Quidam igitur indigena, qui et ipse ad festivitatem devotissimus advenerat, domum rediturus, properat, ad locum præter monasterium scilicet, est enim ibi planities herbis admodum vel flosculis læta, ubi equum suum cum aliis pascentem dimiserat, eidemque anteriores pedes (ut moris est) torti viminibus ne longius diverteret, firmiter præpedierat. Equus vero dum uberiores herbas detonsis prioribus quasi fugientes decerpendo avidè prosequitur, subito ruit de scopulo. Ruit inquam sed eruitur, sed de ruinâ non læditur. O mirum miraculum! Neque enim aminal illud non solum aliquid pertulerat læsionis, verum etiam securum gratos quos indoctè quæsierat pastus, supra quoddam ipsius scopuli labium in mare protensum, carpebat. Quem cum dominus ejus inter alios pascentem minimè repperisset, stat attonitus; ac diligentiùs huc illucque requirens oculis, timet ne fortè dum colligatis pedibus ad inferius prospecta malè descenderet pascua, lapsus ad ima perisset. Sunt namque ibi, ut nescientibus loquar, scopuli altissimi, horribiliter ruinosi et ardui. Accedit igitur, et ad infima tremebundus et anxius speculator despiciens, videt equum super molem quandam ut præmisi stantem, et nullam omnino tantæ ruinæ passum læsionem. Quo viso, miratur vehementer et dolet, videns enim quadrupedem suum procul à se in immani præcipitio sepositum, rehabendi penitùs humanum desperat auxilium. Mox igitur rediens, ad se vir talia fatur. "Deus omnipotens, quia tui solius est omnia posse, redde mihi equum, restitue mihi jumentum meum." Et conversus ad monasterium, vociferans hæc dicebat; "Sancte Oswine, Martyr Dei preciose, succurre mihi hodie, et meritorum tuorum suffragiis, equum meum ab imis revoca, à periculo mortis imminentis libera. Tu siquidem, Beate Martyr, eum meritò habes reddere, a te illum requiro, quem ad limina tua ob honorem geminatæ lætitiæ sollennitatis devotus adduxeram. Fac igitur et extrahe potentialiter sursum, quem constat tuis meritis inter pendentes scopulos mirabiliter esse retentum. Alioquin, tristis hodie vado, jam non amplius, quod tuâ pace dixerim, ad tua festa regressurus, nec electum Dei te Martyrem deinceps professurus." Hæc autem illo simpliciter prosequente, videntibus multis qui audito eo illuc accurrerant, et equo funibus injectis frustra subveni nitebantur, equus ille nescio quo indicibili modo vel ordine, ut erat vinctus pedes, ad superiora revocatus, et domino suo illæsus redditus est. Quo recepto, laudes et gratiæ Deo Sanctoque Martyri ab universis multiplicantur.

CAP. XII.-De subitâ ægritudine cujusdam famuli, quam ex præsumptione meruerat; qualiter ab eâ per ejus merita sit sa

natus.

Est etiam aliud laudabile miraculum, quod eodem referente, in quo vel de quo tunc per Beatum Regem et Martyrem Oswinum factum est, verum esse dicimus. Posterâ namque festivitatis translationis die, venientes duo famuli ad locum ubi in antiquâ Sanctus pausaverat ecclesiolâ de Tynemudtha, jubente edituo et cooperante, quasdam ligneas columnas asportare debebant, quæ preciosa margaritæ dulce pondus sustentaverant. Cumque Frater ille et famulus, qui natu major esse videbatur, suppliciter orâssent, quatinus id operis dignè et absque laboris gravamine perficere possent, accedunt; genua flectentes, et pro Martyre loco ipsi reverentiam exhibentes. Alter vero famulus indiscretè agens, ut assolet illa ætas, erat enim junior, quemadmodum alii fecerant, supplicare ac humiliter eos coadjuvare neglexit. Arrepto itaque ligno terræque altius infosso, præsumens de vigore proprio irreverenter jocabatur, et satis incassum abstrahere luctando conabatur. Nec mora: præsumptionis suæ percellitur pœnâ, subitâ enim valitudine tactus, corruit in terram, dicens se ad mortem infirmari, nec jam amplius posse operari. Et adiciens astantibus loqui, " merito," inquit, "hoc patior, utpote præsumptor insulsus, nullumque Sancto Martyri honorem deferens. Unde fit, ut tanquam malleo frontem percussus à capite usque ad pedes, totum corpus miserabilis doleam. Sed orate quæso mihi, supplicantes Deo et Sancto Martyri ejus Oswino, ut insipientiæ meæ venia, et corpori sanitas tribuatur." Fratribus itaque pro eo Deum et gloriosum Martyrem deprecantibus, homo ille paterno correctus flagello cum lacrimis pœnitens, ipsâ die sanatus est, et cum aliis operans opus incœptum alacriter exegit.

CAP. XIII.-Quomodo quædam femina Dunelmi officia omnium membrorum dextræ partis per eum receperit, quæ ex diutiná infirmitate prius amiserat.

Sequenti vero anno, quædam femina, quæ in Dunelmi civitate multis annorum curriculis mansisse, et ab omnium dexteræ partis membrorum officio destitutam fuisse dinoscitur, meritis Sancti Regis et Martyris Oswini ab infirmitate suâ tali ordine liberata est. Licet enim oculos satis vegetos ac clarè videntes habere videretur, unius tamen lumine omnino privata, nichil inde

secura esset.

per decem et septem annos viderat. Manûs quoque valitudinem adeo perdiderat, ut nec digitos extendere posset, nec pugni ejusdem vola à molestiâ unguium eam miserabiliter perforantium Nec jam solùm non auxiliabatur corpori suo manus illa præmortua, verum etiam sibimet ipsi graviter nocebat. Pede nichilominus arefacto ac deformiter recurvato, ita toto corpore mulier hæc inutilis facta erat, ut nequaquam sola se de loco movere, nusquam nisi baculis sustentantibus progredi posset. Quâdam igiter nocte post solitas preces lacrimasque Domino fusas, in lecto suo dormitanti, quidam miræ pulchritudinis homo purpuram vestesque regias indutus, prout sibi videbatur, astitit dicens. "Surge mulier, mane facto, et ad villam usque, quæ Tynemudtha dicitur, quomodo poteris pervenire labora. Ubi in ecclesiâ Beatæ Virginis Mariæ requiescit Sanctus Rex et Martyr Oswinus, cujus venerandæ passionis et translationis festa post tres ebdomadas annuâ devotione reiterandæ sunt. Ibique meritis ac precibus ejusdem Deo digni Martyris habes sanari, nisi credere et ad festum venire tardaveris." Nec plura locutus, disparuit. Evigilans itaque femina, et ob hujusmodi vocem exhilarata, utpote recuperandæ salutis cupida, orto sole facta est omnis moræ nescia. Cumque bacillis innixa vultu cernuo, illo suo more repere potius quam procedere pararet, ilico divinitus ut fatendum est adjuta, solito se alacriorem, et ad pergendum firmiorem fuisse asserebat. Nequaquam tamen ad præfatum monasterium, quod non multo plus duodecim miliariis a Dunelmo civitate distat, ante tres septimanas incommodi nimietate detenta, pervenisse valuit. Cumqe vix peracto itinere ad Tynam fluvium pervenisset, vidit hominem in litorali naviculâ residentem, et tanquam eam diligenter ibi præstolantem. Qui dicit illi. Visne hac transire ?" Cui illa, "volo" inquit, "ac supplex id deposco." Et accedens, intrat lembum et transeunt. Quæ cum audisset Beatissimi Regis et Martyris Oswini solemitatem in crastino die esse celebrandam, non mediocriter gavisa ad monasterium properat. Et ne à multitudine hominum, gratiâ festivitatis eo undicumque affluentium, premeretur vel inquietaretur, factâ oratione ad sepulchrum Sancti Martyris, prudenti consilio secessit in locellum quendam ecclesiæ; ibique separatim orationi vacans, et Dei misericordiam cum silentio expectans, suspiriis ab imo pectore ductis, plorabat, geminas tendens ad sydera palmas. Populus autem innumerabilis circumastabat, et Domino supplicabat, ut eam sui Martyris precibus et meritis sanare dignaretur. Quid moror in multis. Tempore jam vespertino propinquante, cœpit mulier sanitatem recipere. Mox ergo Dei virtute mirabili mirabiliter operante, corpus diu contractum ossibus et nervis perditam vim recipientibus, mirum

dictu, præ nimio dolore multum sudoris emanans extenditur, ac soliditati pristinæ receptâ sospitate restituitur. Oculus namque detersâ caligine illuminatur. Manûs quoque valitudinem, immo totius dexteræ partis corporis sui sanitatem mulier promeretur. Flent universi præ gaudio. Præcipui illi gaudent et exultant, vicini ejus scilicet et concives, qui eam diutissimè infirmatam noverant, et infirmatæ multis in necessitatibus subvenerant. Pii inquam diuturnæ consolatores infirmitatis, fiunt idonei testes receptæ sanitatis. Quid plura ? Clamare cœpit populus, et dicere. "Verè mirabilis Deus in Sanctis suis, verè Sanctus in operibus suis." Martyris meritum prædicatur, fides mulieris collaudatur. Quæ per dies octo morata in monasterio, post redditas Deo et Sancto Martyri gratias, incolumis et læta orationis causâ in Scothiam porrexit; jure reddens Domino sanata, quod infirmata noverat.

CAP. XIV.—Qualiter quidam, Arkillus nomine, de ejus ecclesiá de Tynemudthâ ab alto præcipitatus, infra paucos dies incolumis ad coeptum opus rediit.

Eodem quoque anno in die festivitatis Sanctorum Martyrum Mauricii sociorumque ejus, vidimus plures qui affuimus, et videntes doluimus, operarium quendam Arkillum nomine, hominem corpulentum, de altissimâ cujusdam partis basilicæ nostræ de Tynemudthâ statione super grandes et acutos lapides ita corruisse, ut et caput ejus frangeretur, ac penè toto corpore colliso expirâsse videretur. Cumque ad eum venissemus, et de ejus salute vel vitâ diffideremus, tandem Deo propicio respirans oculos aperit, quasi morte gravatos. Nec mora: loqui potuit, et post triduum melioratus, fratribus Deo Sanctoque Martyri suo Beato Oswino inibi deservientibus, orationem pro eodem facientibus, intra paucos dies incolumis ut ante operari cœpit. Valdè igitur mirari possemus, fratres karissimi, hominem hunc, tam graviter lapsum, tam celeriter saluti pariter et operi restitutum, nisi Beatissimum Regem et Martyrem Oswinum pro eodem operario suo apud Deum intervenisse procul dubio sciremus. Scimus autem, quod et majora his frequenter, per ejusdem Sancti merita Deus operatur. Quid enim preciosissima martyrum gemma in cælesti beatudine refulgens, apud glorificatorem suum non optineat? Merito ergo ab omnibus Sanctus iste prædicetur, timeatur, honoretur, per quem dator omnium bonorum Deus, et pro quo tanta operari dignatur; cui gloria in secula.

AMEN.

CAP. XV.-Quomodo idem artifex a fantasticis illusionibus per Eum sit liberatus.

Sic

Per idem fere tempus, eundem fratrem Arkillum, qui nunc usque superest, diabolus humanæ salutis inimicus ac totius bonitatis adversarius, quia vigilantem satis non prævalebat, vel dormientem fantasticis illusionibus inquietare consueverat. Quâdam etiam nocte dum frater ille in stratu suo requiescens somnum caperet, adest temptator solitus, parvulum simulans Æthiopem, dorso fratris illius, prout sibi videbatur, graviter inhærentem. Cumque diutissimâ eum oppressione maliciæque suæ ponderosâ mole procaciter afflixisset, visum est fratri quod tandem injectis à tergo manibus virili eundem annisu parvulum arripere, et quasi per minutias totum confringens, in ignem sibi, proh nefas, minantem proiceret. "Vicisti me" inquit " vicisti, sed noveris te ob hanc injuriam grave crurifragium in proximo esse passurum. Ambo etenim crura tibi in crastino talionem rependens perfringi faciam." Ad quem frater "De me," ait, "voluntas Dei fiet, verum tamen tu modo prius ardebis." sic nimirum fraudes Sathanæ à dormientibus quoque nobis relidi possunt et respui, si dum corpore vigilamus, non dormientibus peccatis, sed Dei præceptis invigilantes, eidem adversario nostro sobriè ac fideliter resistamus. Unde Beatus Petrus admonet dicens. "Estote prudentes, et vigilate in orationibus. Et sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret. Cui resistite, fortes in fide." Sobrius profectò vir iste vigilare, et adversario se devorare quærenti fortis in fide resistere noverat, qui et ignis adustione de illo tam pulchrâ triumphat visione. Et aptè quidem malignæ inflammationis spiritus tanquam flammis ultricibus perire videbatur, qui scilicet ad hoc venerat ; ac velut latrunculus posterioribus fratris illius fraudulenter inhæserat, ut in eo flammas accenderet vitiorum. Sed propitiante Deo quod frater ille verè, ut præmisimus, simplex et innocens non accederat, in se Domino protegente non arsit. Triumphato igitur et in somnis ita confuso hoste nequissimo, frater evigilat; vehementer quidem diabolicâ læsus compressione, sed de victoriâ et hostis sui licet imaginariâ lætatus dejectione. Terris interim redditâ die, frater non immemor visionis nocturnæ armat frontem signo crucis salutiferæ, et ad opus consuetum (est enim carpentarius monasterio satis utilis) summo mane festinat. Quid multa? Adest frater operaturus, adest et invisibilis inimicus, in fratrem, si valuerit, fortiter vindicaturus. Incipit monachus operari, diabolus insidiari. Insudat iste pro viribus labori et obedientiæ,

« PoprzedniaDalej »