Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA CCXLIII.

AD BARTHOLOMEUM EXONIENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1168.) BALDWINO EXoniensi archidiacono JOANNES, Saresberiensis.

A tio, et quam periculose sit eis exinde communicatum. Si ergo illos absolverit Exoniensis, cum liquidum sit eos impoenitentes esse, offendet primo in Deum, deinde, archiepiscopum graviter exasperabit. Si vero non absolverit, regis et cardinalium suorum indignationem videbitur meruisse. Dicent enim Ecce jam in propatulo est quod archiepiscopo prorsus favet: quod domini regis honorem non deligit: quod apostolicæ sedis contemnit auctoritatem. Potuerant cardinales, si circumspecti essent, si timerent Dominum, si brachium suum non ponerent carnem, revolvere quid susceperint in mandatis, quæ sit apostolicarum conceptio litterarum, quid Ecclesiæ expediret, et a mandatis hujusmodi penitus abstinerent. Aut si hominem Deo præferendum decreverint, quare non injunxerunt hoc munus uni eorum qui præsentes aderant, et festinabant ad reditum ? Nam Londoniensis, Saresberiensis, Cicestrensis, Wigorniensis assidebant eis, et in humeros Exoniensis, ut dicitur, impegerunt hoc onus: magis tamen imponitur Wigorniensi. Qui, si vera sunt quæ dicuntur, plus quam tantæ modestiæ virum deceat, in archiepiscopum suum locutus est. Sed accusentur episcopi.

C

Si nihil humani a se comicus reputat alienum, non ambigo te curare quem sortiatur exitum causa Dei et amicorum labor, qui pro libertate Ecclesiæ patiuntur, aut imminentia sibi pericula reformidant. Si quidem mihi pridem multis argumentis innotuit benignitas tua, suo merito bonis omnibus gratiosa: sed, quod de conscientia dixerim, nulli mortalium quam mihi dulcior. Poterunt autem tibi, quæ gesta sunt in colloquio domini Cantuariensis et cardinalium, et item qualiter episcopi qui transfretaverunt adversus archi- B episcopum denuo provocaverunt, constare, cum ex relatione multorum, tum fidelius ut arbitror ex litteris quarum tibi mittuntur exempla. Contraxi namque familiaritatem cum domino Cantuariensi et coexsulibus suis, ut amicis, si forte opus fuerit, possim commodius suffragari, cum nec ille, nec illi secreta sua mihi censeant occultanda: quæ Deo propitiante celabo fideliter, et sic opportunitatibus amicorum subsidium feram, ut hi qui de fidei meæ sinceritate præsumunt, dispendium non incurrant. Hoc enim officiorum gerendorum norma præscribit hoc certum est universis Cantuariensibus complacere. Amici tui sunt eorum plurimi, et de te jure societatis antiquæ velut de fratre confidunt. Unde se necessariis suis fatentur obnoxios, et illis tanquam sibi contemplatione tui desiderant esse prospectum. Nam quisquis amicis eorum commodus est, est et illis, Licet itaque dominus Exoniensis, qui sine tuo gravamine molestari non poterit, nec archiepiscopo, nec alicui suorum amicus inventus sit aut officiosus in aliquo tamen quia tibi jure amicus est, doleo quod perversitas quomurdam vix exsecrabiles ei tetendit insidias, provideat illi Deus et tu præeunte gratia sollicitus esto suffragiis eleemosynarum, orationis instantia, et deliberandi studio consilium prout a Patre luminum impetraveris ministrare. Nam nisi Deus impediat aut archiepiscopum offendet cum dispen dio conscientiæ, aut regem et cardinales suos. Recepturus est enim, si nondum recepit litteras legatorum, præcipientes ut absolvat excommunicatos D episcoporum sine majori auctoritate exerceri non domini Cantuariensis, cum ipsi tamen præcipiendi sic nullam habeant potestatem, sed inhibiti sint litteris apostolicis Angliam ingredi, vel se de regni negotiis intromittere, nisi prius archiepiscopo pax plenissime reformetur: Alia quoque præceptione jussi sunt memoratos excommunicatos sine dilatione, omni appellatione cessante, reponere in sententiam excommunicationis, nisi satisfecerint : prout videre potes ex litteris quarum tibi mitto rescriptum. Archidiaconum quoque Pictaviensem cardinalis Papiæ nuper absolvit. Ex quo patet quam nulla fuerit a Gualensi episcopo eis collata absolu

Novit Dominus qui sunt ejus, et declarabitur veritas in illa die, nec interim nocens se judice absolvetur et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Quid ergo faciet inter has tendiculas tuus et pro amore tuo meus Exoniensis? Si consisilio polles aut aliquis tuorum gaudens eo utere. Sin autem in eo interim, quod sine melioris præjudicio dictum sit, aquiesce. Scio enim quod libenter te audit Exoniensis. Si illi venerint absolvendi, mandati tenorem inspiciat, flagitet pœnitentiam, extorqueat confessionem : et si mandati forma non impedit, legitimam de satisfactione exigat cautionem. Ostendatet apostolicas litteras, quibus in anteriorem sententiam ex necessitate reponendi sunt, si satisfactionem exhibere distulerint. Exerceat admonitiones et quæ pericula immineant, diligenter exponat. Quod si per eos steterit, quo minus absolvantur, res ei in tuto est. Quod si pœnitere nolunt, et tamen absolutionem importunius quærunt: respondeatur eis in omni charitate et modestia, quia hæc absolutionis forma evangelicæ et apostolicæ doctrinæ contraria est, et quæ ab antiquo

potest, ut sic ad cardinalium consultationem negotium referatur. Dicatur etiam eis quod absolutio non proderit eis ad salutem, nisi præcedant pœnitentia et confessio et satisfactio pro facultate. Nunquam enim sic impudentes erunt legati, ut impœnitentes judicent absolvendos. Si vero pœnituerint, et emendationem publice promiserint, licet ab eis cautio nequeat extorqueri, nec inserta mandato sit, absolvi fortasse poterunt, ut regis et cardinalium indignatio declinetur : quia præsumi poterit mandatoribus fuisse cautum. Habeatur autem, quoties aderunt, ubique et publice protestatio divini juris.

Verumtamen, archiepiscopo displiciturum scio, si A lus ut aut ipsum offendere necessitas urgeat, aut mandato illorum absolvantur, qui non de accepta potestate, sed de temeritatis audacia mandare præsumunt episcopis, super quos nullam habent auctoritatem. Et quidem merito displicebit. Sed quia ego et alii amici tui Cantuarienses in multis prome ruimus archiepiscopum quamvis læsum confido fore placabilem, et quod nobis plene remittet in animo si quid in hac necessitate contra se viderit esse præsumptum. Si vidissem mandati conceptionem, planior esset via consilii. Quare precor attentius, ut ipsius litteras, si adhuc traditæ sunt, mihi mittere non moreris. Nec excidat a memoria, quoniam in litteris quas Joannes de Oxenofordia attulit, jussit dominus papa, ut si excommunicati essent in mortis periculo constituti, tunc absolverentur præ- B stito juramento, quod si convalescerent, apostolico parerent mandato. In litteris quoque quibus cardinales præcipiuntur eos reducere in sententiam anathematis, nisi satis fecerint incontinenti, ejusdem juramenti conditio inserta est et posteriorum tibi mitto rescriptum litterarum, ut earum sententia publicetur, et possit indigentibus esse præsidio. Nam qui Deum timuerit, movebitur ut minus audeat in mortem suam, sed si nodum istum ille tuus amicus aliqua ratione expedierit, laqueum timeo duriorem. Vereor enim ne principes sacerdotum qui consilium inierunt quomodo occidant Christum Domini, et Ecclesiæ perimant libertatem, accitis officialibus regis, illum tuum Exoniensem inducere velint aut compellere, ut appellationi factæ consilio regis et cardinalium, nomine regni et sacerdotii, subscribat, et actionem muniat suarum testimonio litterarum. Et fortasse regis auctoritate præcipient per fidem quam illi debet, et sicut honorem regni et sacerdotii diligit, ut cum aliis nuntiis causam suscipiat, et in persona propria prosequatur. Quorum si unum fecerit, indubitanter credo quod Deum et scio quod offendet archiepiscopum fortassis irreparabiliter. Fuit enim cum aliis appellatoribus apud Northamptonam adversarius ejus. Item secundo appellantibus astitit, et habita sunt hæc quasi non fuerint. Si vero nunc tertio non gravatus ratihabitione retorquet ad se malitiam aliorum, cum eis videbitur sitire sanguinem patris, et magis vulnerabit conscientiam propriam quam Ecclesiæ causam, quam personam illius cujus ruina quæritur. Si non fecerit, præterita non poderunt merita, quin regni et sacerdotii denuntietur publicus hostis. Et licet hæc omnia fecerit, hunc eumdem exitum timeo. Ea enim est natura hominis illius, ut apud eum jacturam faciat omnium meritorum, qui qua cunque ratione præterierit aut distulerit unum qualecunque sit adimplere mandatum. Ea autem est moderatio precum et sobrietas mandatorum, ut ei quandoque necesse sit obviari. Quare summa consilii mei est ut, adhibita diligentia, et tota mentis sollicitudine semper teneatur amicus dum fieri potest incolumi religione si vero contingat articu

C

D

peccare, Deus est præferendus, ut conscientiæ servetur integritas. Nec fieri mala debent ut proveniant bona nec offensis placanda est indignatio majestatis ut fidelium suorum convertat aut conterat inimicos. Si ille pro nobis, quis contra nos. Itaque si ratihabitionem exegerint, si petierint subscriptionem, mihi videtur, salva rever entia consilii potioris, quod dilatio peti potest, donec episcopus ecclesiam suam consulat, et religiosos viros parochiæ suæ. Non enim videtur grandis esse prudentiæ, si homo sine querela se immergat ligitiis alienis et cum testis sit asserere quæ vidit et audivit, quid testificari poterit, qui nec interfuit negotio, nec audit nisi partis alterius hostes quærentes quæ sua sunt, non quæ Dei? Et hac eadem ratione uti poterunt, qui appellantibus defuerunt: præsertim cum nec mandaverint appellari, nec conscii fuerint. Poterunt, inquam. si qui tamen sunt in tanto regno, qui veritatem, quam mente conceperunt, audeant profiteri. Londoniensis timet capiti suo, et ideo furoris socios quærit, ut ramaneat impunitum quod a tam multis constiterit fuisse præsumptum. Quod si instantius urgeant, deferatur si fieri potest ad cardinalium consultationem. Hoc tamen voluntati regis negandum non erit, quin pro eo scribatur, quatenus apparuerit justitia ejus et exoretur dominus papa ut Ecclesiæ reformet pacem et regis honorem servet, et justitiam promoveat, sicut docuerit Spiritus sanctus. Si autem specialiora quæsierint, quidquid contra conscientiam et honestatem specificabitur, non habebit speciem vel decorem, certe nec exitus felices. Persecutionem causæ suscipere quidem non expedit : sed qui coactus fuerit, gaudebit fortassis dilatione qua necessaria quærat, et domui suæ disponere possit: fortasse sub eo prætextu colligi poterunt, quæ Deogratius erogentur. In ipsius vero legationis susceptione omnia causæ vitia impedimenta protestanda sunt, ut et conscientia servetur indemnis et ut amarus exitus postea non debeat imputari, Exigetur forte de mandatis diligentius exsequendis novi cautio juramenti: sed non video quo modo sine turpitudinis nota præstetur. Nihil autem utilius esse dilatione credo si potest impetrari, quia auctore Domino interim aut pax reformabitur, aut dominus papa, vel cardinales alio procedent consilio, aut totius negotii formam oporteat immutari. Utinam veris graviora sint pericula quæ timentur, et sollicitudo varios timores incusserit amanti! Si Cicestrensis et Wigornensis operam dederint et diligentiam,quod, ut arbitror, poterunt,quomodo tuus Exoniensis expediatur, rumoribus minus credam. Alioquin præsumetur eos machinatos esse periculum fratris quod noluerint impedire. Hoc autem certum habeas, quod archiepiscopus ratas non habet absolutiones quasdam factas a cardinalibus : et hoc ipsum significavit eis: deferens tamen apostolicæ sedi noluit eos arguere publice : præsertim

cum promittant se celeriter correcturos quod cir- A prorsus exitum pergit. Franci siquidem magis anicumventi præsumpsisse noscuntur. Rogaverunt cardinales archiepiscopum ne Londoniensem vel alios denuntiaret excommunicatos, dum spes pacis esset, ipsa tunc acquievit.

EPISTOLA CCXLIV

AD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM.

(A. D. 1168, mense Maio.) BALDWINO Exoniensi archidiacono, JOANNES Saresberiensis.

Ex quo prospere per gratiam Dei circa mediam quadragesimam a Sancto Egidio reversus sum, tuam, dilectissime, super his quæ in Francia et Italia gerebantur præmunire decrevi charitatem. Scio enim quia interdum expedit, et sæpe jucundum est, prænosse temporum motus, et quasi fatorum B seriem ex his quæ nutu divino mortalium præveniunt mentes contemplari. Sed quia de pace regum tractabatur, et Fredericus, fractus crimine et pertinacia schismaticis ex-Augustus, simulabat se velle ad catholicam redire unitatem, propositum distuli, donec plenius innotesceret, quem tanta negotia sortirentur eventum. Cum enim Teutonicus tyrannus sentirel se militum præsidio destitutum, et Italiæ civitates in ipsum irruere propararent, et ipse temeritate suorum, qui nobilem quemdam Papiensem excæcaverant, Papiæ minime tutus esset, eique Maurianensis comes ob injurias sibi illatas omnem exitum præclusisset, ut Lumbardorum manus nulla ratione posse evadere videretur, ipse comitis Blandratensis et marchionis Montis Ferrati fretus auxi- c lio, divertit in terram marchionis, relictis triginta obsidibus Lumdardorum apud Blandratum. Alios autem obsides quos acceperat per castra marchionis divisit custodiendos, et ipse cum præfato comite et marchione, quia eum Lumbardi congregato exercitu usque ad xx millia militum prosequebantur, et obsidere decreverant, per castella quasi in umbra mortis latitans fugitabat, ut vix, sicut aiunt, probi viri pleni fide et auctoritate qui interfuerunt, duobus diebus aut tribus auderet in eodem hospitio pernoctare hanc miseriam tyranni, aut potius gloriam Dei et Ecclesiæ consolationem, de nostratibus quidem viderunt canonici Noviomenses et nuntii comitis Henrici: de vestratibus autem legati illustris regis Angliæ, illuc profecti ex variis causis. D Noviomenses enim archidiaconum suum Bonifacium Italiæ marchionem quem elegerant in episcopum, virum honestum et tota schismatis tempestate catholicum reducere quærebant. Comes Henricus statum explorabal imperii; nuntii vero regis Angliæ juramenta præstiterunt de matrimonio contrahendo inter filium præfati marchionis et sororem regis Scotiæ et ad sæpe dictum tyrannum legatione functi sunt, ut de opinione multorum loquar, quo sic vires et familiaritatem prætendentes imperii, terreant Francos. Sed calliditas hæc in contrarium

(15) Ed. Paris., Cantuariensis.

mantur, dum vident hostes quasi desolatos, imo desperatos emendicata suffragia quæritare, et illos implorare patronos quibus opus est defen

sore.

Dum itaque in tantis imperator versaretur angustiis, et omnino de exitu desperaret, tractatum habuit cum viris religiosis, quos constabat fideles esse domini papæ, simulans se cum Ecclesia Dei pacem esse facturum. Est autem in domo Carthusiensi (15) vir admodum religiosus quondam familiarissimus imperatori, qui ab eo pridem recesserat ob conscientiam schismatis, et ei plurimo compatiebatur affectu. Hic ergo accessit ad eum cum lacrymis sibi pro certo innotuisse asserens, quod pacem non erat habiturus, nisi Ecclesiæ Dei redderet pacem: institit autem, et obtinuit ut evocaret per litteras suas priorem Carthusiensem, abbatem Cisterciensem et episcopum Papiensem, quem expulerat, et promitteret se consilio eorum in omnibus acquieturum : dum modo illi in se reciperent periculum juramenti, quod contra papam Alexandrum fieri fecerant. Omnes qui verba hæc audierunt exhilarati sunt ; et Lombardi jam cœperunt mitius agere, sperantes hominem esse conversum. Interim sæpedictus marchio egit cum cognato suo comite Mauriannensi ut imperatorem permitteret egredi, promittens ei non modo restitutionem ablatorum, sed montes aureos, et cum honore et gloria imperii gratiam sempiternam. Viri autem religiosi quos evocaverat, arripuerunt iter, excepto abbate Cisterciensi, qui gravidetentus infirmitate, vice sua misit dominum Gaufridum Antissiodorensem, qui Clarevallensis fuerat abbas, præmittens fratrem quemdam, qui a tyranno exploraret, ubi et quando eorum vellet uti colloquio. At ille, audito adventu eorum et litteris, jam de exitu suo certus, induciis impetratis, respondit eos ob hanc causam frustra venturos esse, nisi angelum de cœli secum patenter adducant,aut veniant in potestate faciendi miracula, ut possint mundare leprosos, et mortuos suscitare et sic illi ad propria reversi sunt. Hoc mihi idem conversus Carthusiæ, qui legationem gesserat, retulit.

Imperator autem, collectis obsidibus quos disperserat, ad reditum properans, venit ad sanctum Ambrosium habens circiter xxx milites in comitatu suo, et inde mane festinanter egrediens prope Secusiam in eminentia cujusdam montis suspendit quemdam obsidem nobilem Brixiensem, imponens ei quod conjurationis Italorum conscius fuerat, et (quod plus est) artifex congregati exercitus, qui eum abItalia expellebat: alios vero obsides secum duxit intra Secusiam. Cives autem et incolæ loci portas claudi fecerunt appositis custodibus armatis, et tyranno obsides abstulerunt, dicentes sidi ab alis civitatibus excidium et exterminium imminere,

contra justitiam non posse proficere, miserunt in Siciliam nuntios et litteras regis sui, quibus muniti venerant, ut ope Siculi regis et reginæ possent aliquid a domino papa adversus Ecclesiam impetrare. Sed Christianissimus rex Francorum præsagiens hanc versutiam malignantium, Panormitano electo causam Ecclesiæ et domini Cantuariensis commendavit ut propriam. Quis alterutrius legationis profectus sit, hactenus ignoratur.

si vicinos suos et amicos, viros Italiæ nobilissimos, A ergo in brevi spiritus eorum : et videntes se hac via sic paterentur abduci in Alemanniam occidendos: præsertim cum adhuc in Italia suspenderit virum potentem et generosum: sibi vero et suis exitum patere prolibitu. Tantam quidem adhibuerunt diligentiam obsidibus retinendis, ut neminem permitterent egredi qui Italice loqueretur. Imperator autem, assumpto habitu servientis, quasi ut alicujus magni viri procuraret hospitium, eum aliis quinque servientibus noctu egressus est, lætus quod ei fata concesserant Italiam perdere, quam demeruerat divitus retinere. Inde transiens Chrysopolim suam turbavit Burgundiam, proceribus intentans minas et progrediens, Alemanniam et Saxoniam supra modum turbatas reperit, et fratrem suum sentit præ cæteris inimicum, cum tamen ei plurimi adversentur. Porro Lombardi post egressum ejus Blandratum diruerunt, extractis inde obsidibus qui ibi relicti erant, et interfectis Teutonicis fere omnibus quos ad custodiam castri deseruerat imperator. Decem autem nobilissimos et ditissimos Alemannos dederunt, in solatium mariti, uxori illius Brixiensis quem supra prope Secusiam suspensum retuli, ut illa, prout libuerit, eos aut suspendat, aut perpetuæ subjiciat servituti, vel redemptionem accipiat. Exinde damna multa marchioni dicuntur intulisse et nunc rumor est eos obsidere Papiam. Et certum est quod Papienses jam in Alemanniam miserunt nuntios imperatori, denuntiantes quod nisi redierit et opem tulerit, nulla ratione poterunt diutius resistere civitatibus.

B

Supervenerunt interim nuntii legatorum, quos rex Angliæ impetraverat, minime coarantes. Nam quidquid cecinerat alius, in curia decantabat : sed nec de istis certum est quid sint ad dominos suos relaturi. Supplicatum est ex parte regis et legatorum, adhibitis multis intercessoribus, domino papæ pro episcopo Saresberiensi : et tandum obtentum ut ei summus pontifex suam remitteret injuriam et offensam, et domino Cantuariensi scriberet rogans et consulens ut ei dimitteret injuriam suam, et ipsum a suspensionis sententia relaxans in gratiam reciperet et amorem, si tamen ei in propria persona de satisfactione sufficientem præstiterit cautionem, aut duos de majoribus clericis ecclesiæ suæ, excepto decano transmiserit, qui jurent, quoniam episcopus eis mandavit et postea non demandavit, hoc præstare juramentum, quo ipsius episcopi nomine et vice jurabunt, quod archiepiscopo de contumacia et injuria satisfaciet. Ex quo probabiliter colligi potest, quod dominus papa sententiam legatorum, qua jam dictum episcopum absolverunt, aut C ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit. Obtinuerat autem idem episcopus ante litteras fere consimiles, quæ tamen ipsum et suos non onerabant aliquo juramento sed eis nondum usus est, vel quia regi displicuerunt, vel quia minoris efficaciæ reputatæ sunt. Quem vero calculum reportaturi sint alterutri, nesciebatur adhuc quando reversus est prædictarum portitor litterarum, sed dominus papa rescripsit Christianissimo regi se Ecclesiæ Dei et suo Cantuariensi non defuturum, quandiu partem ejus justitia comite poterit sublevare.

Hæresiarcha Cremensis Romæ est apud sanctum Petrum, ubi eum Romani morari patiuntur inito commercio de reddendis captivis suis: sed tamen, ut aiunt, recedere non paterentur. Episcopus Albanensis domini papæ vices agit in urbe et si Lombardi Papiam ceperint, spes est Guidonem Cremensem captum iri, et quod non modo Romani omnes, sed et Tuscia tota schismaticos impugnabit. Adhuc autem incertum est an dominus papa Lombardorum velit audire preces, se transferendo ad illos creditur tamen. Properatur autem adhuc Beneventi, ubi nuntii regis Angliæ, et domini Cantuariensis in ipsius præsentia convenerunt. Et quidem utrique benigne et honorifice recepti sunt; sed regalium sicut justitia minor, sic pompa et di- D vitiarum ostentatio major. Cum autem dominum papam blanditiis et promissis dejicere non prævalerent, ad minas conversi sunt, mentientes quod rex eorum Noradini citius sequeretur errores, et profanæ religionis iniret consortium, quam in Ecclesia Cantuariensi Thomam pateretur diutius episcopari. At vir Dei nec terrore concuti, nec seduci potuit blandimentis, eisque duas proponens vias, alteram vitæ, alteram mortis, respondit eos ut coeperant facile posse contempta gratia et patientia Dei, pereuntium præeligere viam sed se, Domino propitiante, non recessurum a via recta. Detumuit

Nunc ad regum nostrorum colloquia transeamus. Illustres viri Henricus Campanorum et Philippus Flandrensium comites procuraverunt in conventu Suessionensi causam regis Angliæ apud Christianissimum regem, et tandem juxta preces memorati regis Anglorum in hanc formam pacis decursum est. Rex Angliæ debebat redire in hominium regis Franciæ, et fide corporaliter et publice data coram omnibus profiteri quod ei tanquam domino suo de ducatu Normanniæ serviet, sicut prædecessores sui duces consueverunt servire Francorum regibus. Comitatum vero Andegavensem et Cenomanensem, et fidelitatem procerum ad memoratos honores pertinentium, cedere tenebatur domino Henrico filio suo, qui inde hominium et fidelitatem regi Francorum contra omnes homines facturus erat, nec aliquid debiturus patri vel fratribus, nisi quod exigit

ratio meriti vel naturæ. Ducatum vero Aquitaniæ A Francus plurimum motus est, sed an hoc impedire lege simili rex Francus Ricardo filio regis Angliæ pacem possit ignoro, licet eum pœniteat sic conconcedebat, dans ei in matrimonium filiam suam, sensisse. sed sine dote, quæ tamen erat pro libitu parentis donationem propter nuptias acceptura. De Tolosa nec mentio habita est. Milites cui altrinsecus capti erant, debebant liberari, et sic consolidari pax et concordia regum. Cum vero rex Angliæ voti com. pos audiret comitem Henricum ad se venire, ut hæc ineundæ concordiæ forma confirmaretur, demandavit ei ne progrederetur, proficiscens in Pictaviam, ut Liziniacum castrum auferret proceribus, qui illud reædificare convenerant et munire. Causam vero, quam cum Francis tractabat, commisit archiepiscopo Rothomagensi et Ricardo de Humaz et Ricardo de Luci finiendam vice sua: quorum В juramenta contra voluntatem domini sui Franci nostri non appretiantur vel obolum. Unde rex Francus, ratus se delusum esse dolo partis alterius, Bituricas indignans profectus est: ibique a proceribus Pictavorum juramenta recepit et obsides, quod nullam sine consilio et voluntate ejus cum rege Angliæ facient pacem, eis auxilium mutuum repromittens: et juramento Petri fratris sui, et comitis Stephani, et Willelmi militis Carnotensis, firmans quod nec ipse faciet pacem, nisi facta pace eorum, et nisi eis restituantur ablata.

Iterato itaque sed diligentius, per ante dictos comites Campanum et Flandrensem egit rex Angliæ, ut alterius regis haberet colloquium: et pacem pro forma, in quam convenerant, reformaret. Et quidem in Octavis Pascha colloquium obtinuit optima- C tum Francorum, sed faciem regis videre non meruit, nisi ante securitatem præstiterit quod Pictaviensibus, et omnibus qui regi adhæserunt, pacem et universa ablata cum integritate restituet: excepto quod non teneatur Pictaviensibus, sicut nec ei Pictavienses, mortuos suscitare, vel casas reædificare combustas. Hanc ergo fide corporaliter data præstitit cautionem, et quod alios articulos pacis apud Suessionem dispositæ fideliter observabit. Hoc ipsum simili modo cautum est a proceribus ejus. Proceres autem Franciæ ei se fide obligaverunt, quod rex Franciæ, si sibi pacta superius posita et suis servata fuerint, præmonstratam pacis observabit conditionem, excepto quod filiam suam non consentit Ricardo destinato duci Aquitaniæ in D matrimonium collocare. Hoc tamen de Tolosa expressum est, quod, si Ricardus de comite Sancti Ægidii sibi petierit justitiam exhiberi, rex causam tractabit judicio curiæ suæ. Quæ cum regi Francorum relata fuissent ex ordine, consensit ut cum rege Anglorum loquatur Dominica proxima post Ascensionem, et secundum prædictas conditiones. faciat pacem. Sed Pictavienses ei postea conquesti sunt, quod rex Angliæ eos transmisso exercitu expugnabat, dum verba concordiæ tractarentur: exercitum tamen confecerant et ducem ejus comitem Patricium interfecerant, sed inviti. Unde rex

Cæterum aliquatenus inductus fuit contemplatione devotionis, quam regem Angliæ opinatus est concepisse: cum enim idem rex pro reformanda sibi pace, Francos, de quorum amicitia confidebat, operosius sollicitaret, et electum Carnotensem didicisset Christianissimo regi familiarem esse præ cæteris, eo quod alios optimates præcedere creditur intimore Domini et operibus sapientiæ, accessit, ad eum operosius supplicans ut eum reconciliaret domino suo, cum quo et pro quo, si placeret, paratus erat in Ægyptum proficisci : electus vero, utpote vir prudentissimus, volens verbi latebras sibi profundius aperiri: « Estne, inquit, verum quod dicitis, ut cum eo velitis ire Hierosolymam ?» At ille : < Nihil unquam feci libentius, si placuerit domino meo, et me permiserit domui meæ disponere, et liberis providere. » Carnotensis autem, et si dolum subesse suspicaretur, hoc retulit regi Francorum. Ille autem respondit quod turpe erat toties decipi, nec se aliqua ratione crediturum ante, quod ex animo locutus sit, quam humerum ejus cruce videat insignitum. Nam cum hoc antea ei promiserit, et firmaverit cautione qua etsi commissa nemo fidelis est, et religionis præstitæ prævaricator appareat, ait stultum esse nudo verbo ejus haberi fidem. Pronior tamen fuit exinde ad concordiam ineundam. Nunc autem cum audisset, quod dum hoc promitteret, Pictavos aggrederetur, adeo turbatus est, ut ei per nuntios suos denuntiaverit se ad colloquium non venturum, nisi ille Pictaviensibus securum præbat commeatum, et det obsides, quod nec in itu, nec mora, nec reditu ipse vel sui aliquam eis inferret læsionem. Etiam certum est quod si salva honestate potuerit a conditionibus resilire, opportunitate temporis gratanter utetur. Sunt etiam qui putent, quod rex Angliæ nullo modo tantam possit ignominiam sustinere, ut his pacem et castra cum cæteris ablatis restituere compellatur: qui interfecerunt proceres suos, et honori et voluntati ejus tanta contumacia restiterunt. Solet enim improbus esse, præsertim ubi impetum impatientis animi succendit injuria, alii autem quia homo versutus est, et se videt in arcto positum, opinantur quod solita simulandi et dissimulandi arte utetur ad præsens, et accepto tempore de inimicis optatam expetet ultionem. Sed quidquid faciant reges, non creditur quod Pictavienses cum eo ineant pacem, eo quod desperant se posse fidem reperire in homine, a quo se etiam innocentes contra fidem læsos esse queruntur. Verum supervacaneum est varias retexere opiniones, cum rerum eventus in brevi ipsam detegat veritatem: quam, cum innotuerit, tibi, auctore Deo, quantocius potero, significare non pigritabor, tam de pactis regum quam de statu domini papæ, et causa Ecclesiæ Anglicanæ diligen. tissime referens quidquid relatu dignum esse

« PoprzedniaDalej »