Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Catilinæ animus impurus, Diis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vexabat. Igitur color est exsanguis: fœdi oculi: citus modò, modò tardus incessus: prorsùs, in facie vultuque vecordia interat. Bell. Cat.

c. 15.

1

Neque postea Jugurtha dies ulla aut nox quieta fuit: neque loco, neque mortali cuiquam, aut tempori satis credere: cives hostesque juxtà metuere, circumspectare omnia, et omni strepitu pavescere: alio atque alio loco sæpè contra decus regium noctu requiescere: interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine, quasi vecordiâ, exagitari. Bell. Jug. c. 72.

3. Tiberio quoquè facinora et flagitia sua in supplicium verterant: neque eum fortuna impediebat, quin tormenta pectoris suasque ipse pœnas in literis ad senatum scriptis fateretur. Itaque non frustrà olim affirmavit vir sapientiâ præstantissimus, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus: quoniam, ut corpora verberibus, ita sævitiâ, libidine, malis consultis, animus dilaceratur. Tacit. Annal. vi. c. 6.

Dionysius major Siciliæ tyrannus indicavit ipse quàm parùm esset beatus. Nam cùm quidam ex ejus assentatoribus Damocles commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem, magnificentiam ædium regiarum; negaretque unquam beatiorem illo quemquam fuisse: Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam hæc te vita delectat, ipse eandem degustare et fortunam experiri meam? Cùm se ille cupere dixisset: collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimis stragulis: abacosque complures ornavit argento auroque cælato. Tum ad mensam eximiâ formâ pueros delectos jussit consistere, eosque ad nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta et corona, odores incendebantur, mensæ exquisitissimis epulis erant instructæ. Fortunatus sibi Damocles videbatur. At Dionysius in hoc medio apparatu fulgentem gladium, è lacunari setâ equinâ appensum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum: nec manum porrigebat in mensam: jam ipsæ defluebant coronæ. Denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quòd jam beatus esse nollet. Satisne videtur declarâsse Dionysius nihil esse ei beatum,

cui semper aliquis terror ex conscientiâ malefactorum impendeat? Cicer. 5 Tusc. n. 61, 62.

CAPUT XXXVIII.

Vita genus eligere res difficillima.

1. De eligendo genere vitæ deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentiâ, cùm est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus degendæ vitæ constituit, quod maximè admavit. Itaque antè implicatur aliquo certo cursu vivendi, quàm potuit judicare quid optimum esset. Plerique parentum præceptis imbuti, ad eorum morem et exemplum deducuntur. Alii multitudinis judicio feruntur, et quæ majori parti pulcherrima videntur, ea maximè exoptant. Nonnulli tamen, sive felicitate quâdam, sive bonitate naturæ, sive parentum disciplinâ, rectam vitæ secuti sunt vìam.

2. In constituendo genere vitæ, potissimùm habenda est ratio naturæ nostræ, modò non vitiose, ut constare nobismet ipsis possimus, nec in ullo officio claudicare; deinde fortune. Suum igitur quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum judicem præbeat: ut ad quas res aptissimus erit, in iis potissimùm elaboret. Si verò aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quæ nostri ingenii non erunt; omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decorè, ut quàm minimè indecorè, facere possimus.

Si natura non feret, ut quis majorum studia atque instituta sequatur; si non poterit sive causas defensitare; sive populum concionibus tenere; sive bella gèrere; illa tamen præstare debebit, quæ erunt in ipsius potestate, justitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam; ut minùs ab eo id quod desit requiratur. Cicer. 1 Offic. n. 114, 121.

CAPUT XXXIX.

Magistratus non suis, sed civium commodis, consulat.

1. Magistratûs ea potestas, hoc munus est, ut præsit, præscribatque recta et utilia, et conjuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo præsunt magistratus veréque dici potest, magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. Cicer. 3 leg. n. 2.

Magistratibus opus est, sine quorum prudentiâ ac diligentiâ esse civitas non potest. Iis non solùm obtemperare atque obedire cives oportet, sed etiam eos colere ac diligere. Plato verò impios, et Titanum, qui Jovi adversati sunt, similes esse statuit eos, qui magistratibus adversentur.

n. 5.

Qui modestè paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse.

Ubi voluisset Alexander Severus aliquos provinciis rectores, præpositos, procuratores dare, nomina eorum publicè præponebat: ut si quis è populo aliquid adversùs eos criminis haberet, afferre posset: dicebatque, Quod Christiani ac Judai facerent in eligendis sacerdotibus, id fieri debere in provinciarum rectoribus, quibus et fortune hominum committerentur, et capita. Lamprid. in Alex. Sev. c. 45.

2. Qui reipublicæ præfuturi sunt, hoc Platonis præceptum teneant, ut quicquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicæ, ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, gerenda est, non verò eorum, quibus est commissa. Cicer. 1 Offic. n. 85, 86.

Mihi quidem videntur huc omnia esse referenda ab iis qui præsunt aliis, ut ii, qui erunt in eorum imperio, sint quam beatissimi. Est enim non modò ejus qui civibus, sed etiam qui servis, qui mutis pecudibus præsit, eorum, quibus præsit, commodis utilitatique servire. Itaque gravis, et fortis civis, dignusque principatu, tradet

se totum reipublicæ, eamque sic tuebitur, ut omnibus consulat. Non opes et potentiam consectabitur, omninoque ita justitiæ et honestati adhærescit, ut mortem oppetat potiùs quàm eas deserat. 1 Epist. ad Quint.

Adrianus, ubi ad imperium est invectus, in concione et in senatu sæpè dixit: Ita se rempublicam gesturum, ut non oblivisceretur populi rem esse, non propriam. Spart. c. 8.

3. Nullum vitium tetrius quàm avaritia, præsertim in iis qui rempublicam, gubernant. Habere enim quæstui rempublicam, non modò turpe est, sed etiam sceleratum et nefarium. Nullâ autem re conciliare faciliùs benevolentiam multitudinis possunt ii qui præsunt, quàm abstinentiâ et continentiâ. Itaque caput est omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiæ pellatur etiam minima suspicio. Cic. 2 Offic. n. 77. 79.

Cùm videret Cimon omnes ætatis suæ magistratus, .præter Aristidem et Ephialtem, quæstui habuisse rempublicam Atheniensem, et magnas ex eâ prædas collegisse; aliam viam ingressus, incorruptum se et intactum ab omni avaritiæ labe præstitit, dona oblata constantissimè repudiavit, omniaque gratis et innocenter per totam vitam et fecit et dixit. Plut. in Cimon.

Valerius Publicola, cùm tres acceptissimos populo Romano consulatus gessisset, mortuus est, gloria ingenti, copiis familiaribus adeò exiguis, ut funeri sumptus deesset. Itaque publicâ pecunia est elatus. Menenius quoque Agrippa, quem senatus et plebs Romana pacis inter se faciendæ arbitrum legerant, ita pecuniæ inops decessit, ut sepulturæ honore caruisset, nisi à populo collatis in capita sextantibus funeratus esset. Valer. l. iv. Liv. l. ii. c. 16.

c. 4.

Omni Macedonum gazâ, quæ fuit maxima, potitus est Emilius Paulus. Tantam in ærarium populi Romani pecuniam invexit, ut unius imperatoris præda fidem attulerit tributorum. At hic non modò nihil ex thesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectare eos dignatus, per alios homines cuncta administravit; et nihil in domum suam intulit præter memoriam nominis sempiternam, Quin, si Valerio fides habeatur, adeò inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, venundatus esset, non habuisset uxor ejus unde dotem reciperet. Imitatus patrem Scipio Emilianus, nihilo locuple

tior, Carthagine eversâ, fuit: nihilo copiosior L. Mummius, cùm copiosissimam urbem Corinthum sustulisset. Italiam ornare, quàm domum suam, illi maluerunt. Quanquam Italiâ ornatâ ipsa eorum domum videtur fuisse ornatior. Sic M. Marcellus, cùm captis Syracusis quædam Romam asportâsset, quæ victoriæ populi Romani monumenta et urbis ornamenta essent, nihil in ædibus suis, nihil in hortis, nihil in suburbano posuit; putavitque, si ejusmodi ornamenta in domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Singulorum enim abstinentia domestica publicum civitatis decus est. Cicer. 2 Offic. n. 76. Polyb. l. viii. c. 4. Valer. l. iv. c. 4. Cic. in Ver. Act. vi. n. 120.

4. Quum secundo Punico bello Cn. Scipio, Africani patruus, ex Hispaniâ senatui scripsisset: petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam virginem adultæ jam ætatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset: senatus, ne respublica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit, consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constitutam dotem ex ærario erogavit, ac puellam nuptam dedit. Dos autem undecim millia æris fuit. In quo non solùm humanitas senatûs, sed etiam modus veterum patrimoniorum, cognosci potest. Nunquam adeò fuerunt exigua, ut quia Megullia quinquaginta millia æris dotem ad virum attulerat, Dotatæ cognomen invidiosum invenerit. Valer. l. iv. c. 4.

Illis temporibus bona animi, non divitiæ, in cunctis rebus ponderabantur. Hæc conciliabant magistratus et imperia hæc jungebant affinitates: hæc in foro, hæc in curiâ, hæc intra privatos parietes plurimùm poterant. Patriæ rem unusquisque, non suam, augere properabat: pauperque, in divite, quàm dives in paupere imperio, versari malebat.

5. Extat C. Gracchi è Sardiniâ provinciâ Romam reversi oratio, in quâ hæc inter alia de se narrat : Versatus sum in provincia quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodò ambitioni mex conducere arbitrabar. Nemo possit verè dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse: aut meâ causâ quemquam sumptum fecisse. Zonas, quas Româ proficiscens plenas argenti extulit, eas ex provinciâ inanes retuli. Alii amphoras, quas vini plenas retulerunt, eas argento repletas domum reportarunt. A. Gell, l. xv. c. 12.

« PoprzedniaDalej »