Obrazy na stronie
PDF
ePub

Vitium proprieta

Caritatem tollit,

Est contagio, adulterium, crimen, fraus.

Pambo et Isidorus et ceteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu, decreverunt, infodiendos cum domino suo, dicentes : « Pecunia tua tecum sit in perditionem ! » Ne hoc crudeliter quisquam putet factum. (Ep. 22. n. 33. P. L. 22, 418.)

S. Asterius, Ep. Amasens. ( c. 400): Ninil omnino tuum est. Tu servus es, et omnia tua Domini; quia servus liberum peculium non habet (Homil. 2. P. Gr. 40, 187).

S. Gregorius M., (* 604) : Si peculiaritas a monachis habetur, neque concordia neque caritas in congregatione poterit permanere (L. 12. ep. 24. P. L. 77, 1233).

S. Leander, Ep. Hispal. (595): Peculiare, quod in coenobiis pro magno habetur crimine, tu pro grandi vitae (ab devita) contagione. Adulterium certe est, quia conscientiae integritatem usurpatae rei pravitate maculat. Furti crimen est; quoniam, dum omnia, quae habentur in monasterio, omnibus sunt communia, habere una latenter praesumit, quod a ceteris ignoratur, et alio publice cum omnibus utitur, aliud furtive abscondit. Fraus est manifesta, quia non reponit in commune, quod possidet; sed exiguam parvitatem occultat fraude. Unum crimen, sed plura contagia (De instit. virg. c. 18. P. L. 72, 890).

S. Isidorus, Ep. Hispal. Doct. Eccl. (+1 636) : Monachi nihil peculiare sibi facere audeant; neque in suis cellulis quidquam, quod ad victum vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione habere vel possidere praesumant (Regul. monach. c. 19. n. 1. P. L. 83, 888).

Regula Magistri (Saec. VII): Cum omnia nobis necessaria a Domino praeparantur, et de omnibus administrandis cum Deo solus est Abbas sollicitus, quare discipulus sibi peculiariter aliquid audeat facere aut habere, aut vindicare? Nam ideo peculiare aliquid habere denegatur, quia K nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut Ei placeat, cui se probavit » (2 Tim. 2), ut, cum omnibus rebus suis alieno se imperio subdiderit, non sit res, ubi propria ejus voluntas extollatur, quae voluntati Dei inimica est (C. 82. P. L. 88, 1032).

Damnanda peculiaritas,

[blocks in formation]

S. Fructuosus : Peculiaritas aut in utensilibus aut in vestimentis aut quibuslibet rebus, vilissimis saltem et abjectis, omni modo vitetur. Quia abominatio monachis est et infamia, quidquam reservare proprium (Regul. monach. c. 8. P. L. 87, 1104).

Regula cujusdam ad Virgines (Saec. VII): Nulla dare aut accipere nisi Abbatissâ ordinante praesumat (C. 17. P. L. 88, 1067.)

S. Pachomius (Saec. IV) : Mutare de his, quae a Praeposito acceperit, cum altero nemo audebit (Regul. n. 27. P. L. 23, 75).

Regula SS. Pauli et Stephani (Saec. VI): Nec inter se fratribus liceat id, quod de communi quisquam acceperit, nisi permissu Prioris, cum alio fratre quasi peculiari amore mutuare (C. 27. P. L. 66, 956).

S. Bernardus : Propria possidere, saeculari quidem homini medium est, quoniam et non possidere licet; monacho vero, quia possidere non licet, purum malum est (Ep. 7. n. 4. P. L. 182, 96). — Si quis aliquid habet absconsum vel proprium, quod a ceteris ignoratur, furtum est, peccatum furti est... Judas est et poenam Judae sustinebit in inferno, qui de hoc, quod commune est, proprium sibi facit. ... Quasi proprium sibi aliquid abscondere, hoc furtum est, haec manifesta fraus, hoc grande peccatum est, hoc iter inferni. Per hanc viam latrones descenderunt in infernum. Sic enim ait Paulus Apostolus : « Neque latrones neque rapaces regnum Dei possidebunt » (De modo bene vivendi. C. 48. n. 115. in app. P. L. 184, 1270).

S. Petrus Damianus, Abb. Fontisavell. Card. et Doct. Eccl. ( 1072): Quisquis proprietatis conatur habere peculium, non valet Apostolorum tenere vestigium (Opusc. 24. 6. 4. P. L. 145, 486). — Cupidus quisque, dum sordentis pecuniae quaestus accumulat, vertens exedram in latrinam, quasi molem stercoris coacervat (Opusc. 31. c. 2. ibid. 532). — Sicut, qui Christum colit, jure Christicola dicitur ; ita et qui nummis per custodiam servit, non immerito nummicola per

Stercus coacervat.

Mammonae servus.

Ananiae et Saphirae mors.

hibetur. Ipsa nempe Veritas dicit: «Non potestis Deo servire et Mammonae » (Matth. 6), ac si aperte dicat : nemo potest Deum simul et pecunias colere (Opusc. 12. c. 6. ibid. 256). — Proprietarius fortasse mihi dicet : « Divitiarum me cur mordaciter impetis, quem perexiguâ summâ contentum vix paucos habere obolos cernis ? cumque hoc propriae fragilitati consentio, relevandae tantummodo futurae necessitati prospicio ; non affluere divitiis quaero.» Ecce proprietarius noster, sive melius nummicola, paupertatis patrocinio utitur.. Cur tibi de exiguitate pecuniae tanquam securus applaudis..... praesertim cum haec sit mentis humanae natura, ut ita occupetur circa minima, si sit indigens, sicut erga multa, si sit dives ? (Opusc. 12. 6. 7. ibid. 257). — Quis, rogo, Ananiam et Saphiram rebus propriis abrenuntiare coegit ? Sed quia partem pecuniae uterque pro sustentandâ quasi longâ vitâ retinuit, repentinae mortis sententiam non evasit. Ecce nos longe nobiliores quaestus et lucra quaeque terrena non modo reliquimus, sed et perpetuam eorum abrenuntiationem non homini, sed Deo potius professi sumus. Si ergo adhuc marsupio nostro nummus includitur, si ad interni Spectatoris injuriam quantumlibet pecuniae reservatur, quid Illi in reddendâ ratione dicemus ? quâ nos defensionis arte purgabimus? (Opusc. 12. C. 3. ibid. 253).

S. Bonaventura, Card. et Doct. Eccl. (1274): Sicut vespertilio bibit oleum in ecclesiâ, ubi laudant alii Deum ; sic religiosus proprietarius instar vespertilionis bibit et furatur bona Monasterii, ubi alii vacant laudibus, et Dei servitio (Tit. 4. diaet. 6. 2).

Dionysius Carthus. (1471): Ex proprietate seu peculio tanquam ex venenosâ radice multa peccata proveniunt (De reform. art. 16). — Valde detestabile ac horrendum est vitium proprietatis in religiosis, qui utique Evangelicam paupertatem professi sunt (Sup. Acta Apost. c. 5. art. 5). -- Quotiescunque persona religiosa aliquid proprium cupit habere, aut habet, aut aliquo proprio utitur, toties professionem suam transgreditur et valde mortaliter peccat (De profess. Monast. art. 10).

Proprietarius vespertilioni similis.

Peculium radix peccatorum et perjurium.

Proprietarius apostata, profugus, perfidus, maledictus.

Joan. Gerson, Cancell. Universit. Paris. (4 1429) : Apostasia quaedam est proprietas Monachorum major, quam relinquere habitum aut exire metas ecclesiae praeter Praelati licentiam (Tract. contra proprietarios g. 5). — Fera saevior est leone proprietas, maxime si hypocrisi commisceatur (Part. 3).

Joan. Trithemius, Abb. Spanheimen. (+ 1516): 0 monache, si peculium aut proprium in monasterio possederis, non monachum te computabo, sed profugum apostatam perfidum, mendacem, irrisorem, et perjurum te judicabo (Lib. I. Exhortat. ad Mon.). — Monachus habens peculium iter sibi parat ad infernum (L. 2. Exhortat. ad Mon. Ser.2). — Proprietate pactum cum Deo initum frangitur, votum solemne violatur, caritas fraternae unitatis spernitur, furtum committitur, sacrilegium perpetratur. ... Proprium monacho lex divina prohibet, jus canonicum peculium Religioso penitus interdicit, omnes SS. Patrum regulae clamant, Monacho proprietatatem prorsus illicitam. ... O maledicta monachorum proprietas, quae non minus possidet, quam possidetur (De propr. Monach. c. 5, 7 et 8).

S. Franciscus Assis. (1226): A te peto hoc privilegio consignari, exopto hoc thesauro ditari, postulo, ut mihi et meis in aeternum sit proprium, pauperrime JESU, propter nomen tuum, nihil posse sub coelo proprium possidere (In suis opusc. in orat. pro obtinendâ paupertate). Pecunia servis Dei nihil aliud est, quam diabolus et coluber venenosus (Apophthegm. 38).

S. Basilius: Cum plures ad eundem salutis scopum intenti communem inter se vitam amplexi fuerint, id inter ipsos ante omnia obtineat necesse est, ut unum in omnibus sit cor et voluntas una unumque desiderium; utque ex Apostoli praecepto omne conventûs agmen efficiatur « unum corpus, » ex diversis membris coagmentatum. Hoc autem aliter fieri non potest, nisi obtinuerit haec consuetudo, ut nihil nominatim ac peculiariter cuiquam tribuatur, neque vestimentum neque vas neque quidquam aliud ex iis, quae conducunt vitae communi, ut singula usibus necessariis, non

S.Francisci oratio.

Pecunia.

Vita vere communis,

Necessarium, prout opus est, tribuendum.

Nihil omnino proprium.

Proprietarius ad omne scelus paratus.

Pecuniae 1 cupiditas nequitiae fomesetexitiosa;

autem possessoribus destinentur.— Lectus, stragula, calidum vestimentum, calceamentum ejus, qui his valde indiget, debent esse, non possidentis. Quemadmodum enim, qui vulneratus est, non qui sanus est, medicamento utitur ; sic etiam iis, quae ad sublevandum corpus excogitata sunt, perfruatur, non qui delicate vivit, sed is, cui levamen opus est (Serm. 2. ascet. n. 1. P. Gr. 31, 882).

Joan. Trithemius: Monachus proprietarius potest esse in minimo, sicut alius in magno... Regula dicit : Nihil omnino monachus proprium habeat (c. 33.) » ... Errant itaque et peccant in Regulam, qui, monachos minima quaeque, sicut tabulas, iconas et mappulas dare aut accipere posse absque licentiâ Prioris existimant (De proprietat. monach. c. 8).

S. Zeno, Ep. Veronens. et Mart. (381): Quodvis piaculum, scelus, dedecus, nefas libenter admittit, cujus praecordia implacabilis cupiditatis pestifera flamma repleverit (L. 1 Tract. 10. n. 4. P. L. 11, 336).

S. Hieronymus : Qui amat pecuniam, Deum amare non potest. (F. 121. c. 6. P. L. 22, 1020.) – Vis nosse quam perniciosus sit amor habendi et amor requirendae pecuniae ? per hunc Judas tradidit Salvatorem (Ep. 32. n. 5. in api. P. L. 30, 249).

S. Maximus, Taurin. Episc. (*c. 465): Vides ergo, quia, qui pecuniam habet, fidem perdit; qui aurum redigit, gratiam prodigit. Avaritia autem caecitas est, errorem religionis inducit. Caeca, inquam, est avaritia, sed diversis fraudum oculata ingeniis : non videt, quae divinitatis sunt, sed cogitat, quae cupiditatis sunt (Hom. 96. P. L. 57. 476).

Clemens, Presb. Alexandrinus (* c. 220): Non est paupertas pecuniae paucitas, sed insatiabilitas (Lib. 2. Stromat. c. 5. P. Gr. 8, 954). — Arx vitii est pecuniae cupiditas (Lib. 2. Paedag. c. 3. P. Gr. 8, 439).

Joan. Cassianus : Philargyria receptaculum est vitiorum, et inextricabilis nequitiae fomes (L. 7. de coenob. instit. c. 6. P. L. 49,296). Judas, volens resumere pecunias, quas

« PoprzedniaDalej »