Obrazy na stronie
PDF
ePub

Vbitumillo ipso habitu qui habetur.Distat necessario A mativas esse negativasque orationes.Quod si exami

id quod est privati illa ipsa scilicet privatione qua quisque privatur.Quare neque id quod sub habitu est habitus appellari potest,neque id quod sub privatione privatio. Recte igitur dictum est habitum habere non esse habitum,privarique non esse privationem : cui rei aliqua quædam validior vis argumentationis adjungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat. Amplius si ilem esset cæcitas et caecum esse, utrumque de eodem praedicaretur. Sed caecus dicitur homo, cæcitas vero nullo modo homo dicitur. Siidem inquit esset cæcitas quod est esse cæcum, de quocunque cæcum esse diceretur, de eo quoque cæcitas prædicaretur, sed cæcum dicimus esse hominem, cæcitatem vero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisque diversa est prædicatio,et de quo cæcitas dicitur, non de eo dicitur cæcum, rursumque de quo cæcum esse prædicatur,is cæcitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit cæcum esse quam cæcitas, id est privationem esse aliud quamprivari : sed quamvis distent, æqualitamen oppositionis vice funguntur, quod ipse loquitur sic. 0pposita vero etiam haec videntur esse, privari et habitum habere,sicut privatio ct habitus, modus enim oppositionis idem est,nam sicut caecutus visui opposita est, suc caecum esse ad risum habere oppositum est. Æqua namque proportione sibi privatio atque babitus opponuntur, et ea quæ sub privatione habituque clauduntur.Cur enim si privatio atque babitus, id est visus et cæcitas sibi sunt opposita,non etiam videre atque esse cæcum eodem modo invicem sibimet opponantur. Quare quanquam haec distent,tamen modus in his oppositionis æqualis est. Non est autem neque id quod sub affirmatione et negatione jacet,affirmatio et negatio,affirmatio namque oratio est affirmativa,negatio autem oratio negativa, horum vero quae sub affirmatione et negatione sunt, nullum est oratio, sed res ipsæ Dicuntur autemn etiam hæc esse opposita alterutrus, sicut affirmatio et negatio,nam in his modus oppositionis est idem. Sicut enim affirmatio adversus negationem opposita est, ut quae sedet ei quae non sedet,sic et res quae sub utroque posite sunt, sedere quempiam et non sedere. Ad quartam oppositionis speciem transitum fecit, quæ secundum affirmationem negationemque dicitur. Affirmatio autem est quæ aliquam rem alicui quadam participatione conjungit. Negatio vero quæ aliquam rem ab aliqua re quadam separatione dis

jungit, ut est Omnis homo est animal.animal enim

ad hominem hæc oratio jungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal,negatio vero, homo lapis non est.Disjungit enim naturam lapidis ab humanitate qui negat,sed multa de his in lib.de interpretatione dicenda sunt.Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur. Aristoteles verosimplicissime et pene incuriose propter eos qui instituuntur diffinitiones affirmationis negationisque signavit,dicensnegationem affirmationemque, affir

[ocr errors]
[ocr errors]

natius ac subtilius definisset,affirmationem per af

firmativam orationem non diffiniret.Nam si dubium

est quid sit affirmatio, nihilo magis clarum atque

perspicuum est quid sit affirmativa oratio.ldcirco

quod si quis nescit quid sit affirmatio,idem sinedu

bio nesciturus est quid oratio sit affirmativa.Sed id

circo hic indulgentius terminavit, quod in libro

IIεράερμενείας utriusqueveram plenamque vim diffinitionis aptavit.Eadem. quoque in his ratio est quæ

sunt sub affirmatione et negatione,quæ in his quæ sub privatione atque habitu ponebantur,nam sicut non est idem habitus atque privatio quod habere habitum atque privari,ita non idem est affirmati0nem et negationem esse quod est sub affirmatione et negatione. Affirmatio est, verbi gratia,sedetS0crates, negatio vero, non sedet Socrales.Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affirmatione dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatio submovet.Hoc autem ita probatur, quod omnis affirmatio omnisque negatio oratienes sunt,sicut eorum supradicta diffinitio determinatioque monstravit.Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affirmatio et negatio orationes sunt,dicitur id quod sub affirmatione et negatione est,ea ipsa affirmatione et negatione distare.Sed in hoc servantillam quoque similitudinem quod ea ipsa sibi sunt 0PP0sita, quæ secundum affirmationem negationemque dicuntur. Sicut enim ipsa affirmatio quæ dicit, * det Socrates, et quæ dicit, non sedet Socrates, ita quoque idipsum quod est sedere Socratem, et n0n sedere, certa ratione similitudinis opponuntur.Sed quoniam quatuor species oppositionis dictæ sunt, nunc Aristotelis vestigia persequentes,earum dite, rentias colligamus,quæ sunt numero sex : nam *' quæ res sint quatuor,easque differre a se ac dislarè volumus, sex solas differentias invenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atqué quarta ponimus, tres sunt differentiæ.Item secu* dam rem a primare differre ostendere atque dem0nstrare supérfluum est. Cum enim primæ rei a'* cundam distantiam colligeremus, quid secundadistaret a prima docuimus. Relicta igitur primæ ad secundam rem differentia, secundæ et tertiæ, item secundæ quartæque differentiæ monstrabuntur,qu* sunt duæ,quæ tribus superioribus junctæ quinque golas efficiunt. Restat tertiæ rei quartæque dis'° tia.Nam primæ ad secundam atque tertiam demonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamu* Id his probatur exemplis.Nam cum oppositio ea qu* est seçundum ad aliquid,ab his oppositionibu*%"* sunt secundum contrarietatem, privationem a%"* habitum,atque affirmationem et negationem,dista* proponitur, tres sunt djfferentiæ. Cum vero ea qu* $ecundum privationem atque habitum oppositioest, Acontrariiâ et ab affirmatione negationeque di* quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque privatio, ea oppositione quæ relativa est prætermisimus, quoniam prius monstravimus quid relativa oppositio ab habitu privationeque differret; non est enim dubium æquam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepaverit. Restat una sola differentia, quæ est contrariorum ad affirmationem scilicet et negationem; prætermissa namque est contrariornm differentia, de relativa scilicet et secundum habitum privationemque oppositione, quid hæc superius a contrarietate distaret, monstratum est. Quare quoniam quot sunt horum differentiæ cognitum est, adsequentis operis ordinem veniamus.

pat, duæ sunt differentiæ, quæ junctæ superioribus A Quod autem neque ut contraria opponuntur ea, quæ diata sint, tamen diffinite alicui insunt, perfecte A contrariis quæ mediata sunt hanc oppositionem

Quod autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hor ipsum quod est oppositi, risus enim non est cæcitatis visus, nec alio nullo modo ad ipsum dicitur. Similiter autem neque caecitas, sed privatio quidem visus caeciuas dicitur, cæcitas vero visus non dicitur. Amplius ad aliquid omnia, reciproce dicuntur, quare et caecitas si esset eorum quae ad aliquid sunt, utique converteretur ad illud ad quod dicitur, sed non convertitur, neque C enim vusus dicitur cæcitatis visus. Ei caetera quidem quæ sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relativaoppositione ante præmissa surt. Unam namque differentiam contrariorum relativorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quæ sunt ad aliquid converterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiæ esse bonitatem, velut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et in his quæ secundum privationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea quæ sunt ad aliquid opposita, adversum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita prædicantur, non eodem modo in habitu atque privatione est. Nullus enim dicit cæcitatis

esse visum, nec rursus visus esse cæcitatem. Quo- D

circa si ea quæ sunt relativa ad opposita prædicantur, conversimque dicuntur(cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque convertitur ut patris filius appelletur)quoniam hoc in his quæ sunt secundum privationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit visus oppositus cæcitati, secundum privationem atque habitum dicitur visus cæcitatis, id est nunquam secundum hanc oppositionem aliquid oppositi prædicatur neque convertitur, neque enim dicitur cæcitas visus, recte privatio atque habitus non in eadem qua relativa, sed in alia specie numerata sunt.

secun lum privationem et habitum dicuntur, his manifestum est. Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est in quibus nata sunt fieri, aut de quibus praedicantur, alterum ipsorum inesse semper, horum enim nihil erat medium, quorum alterum mecessarium erat inesse susceptibili, ut languorem et sanitatem, et impar et par. Quorum vero aliquod est medium, nunquam necessitas est omni susceptabili inesse alterum, neque enim necesse est omne susceptibile candidum vel nigrum esse, neque frigidum, neque calidum, horum enim medium aliquid nihi: prohibet esse, horum etiam erat aliquid medium, quorum non erat necessarium alterum inesse susceptibili, praeter illa quibus naturaliter unum inest, ut igni calidum esse, et nivi candidum. In his enim determinate necessarium est alterum inesse et non alterutrum, non enim possibile est ignem frigidum esse, neque nivem nigram. Quare omni quidem susceptibili non est necessarium alterum eorum inesse, sed solum quibus naturaliter unum inest, his determinate unum, non alterutrum inesse contingit.

Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et ea ipsa quæ dicuntur supra jam dicta sunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus divisione sejunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quantum potero brevissime commemorabo ; ait enim contrariorum quæ mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates suscipere potest, ut ægritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore reperitur, et ea sine ullo est adversus suum contrarium medio. Idcirco omne corpus animalis semper aut ægrotat, aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut ægritudinis inestei quod has suscipitcontrarietates. Eorum vero contrariorum quæ habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraque contraria, quoniam habent aliquam medietatem, ut rubrum, veniunt autem semper in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquando contingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eveniat. Atque hoc ita est in iis quæ medio non carent, quæ ipsa mediata vocamus, exceptis his quibus una contrarietas est insita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. In his enim unam semper necesse est evenire non aliam, nec utrumlibet, sed diffinite unam. Id enim non venit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando vero quod horum medietas est tepidum, sed semper naturali calore succenditur ; nec nix aliquando fit nigra, nec rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur, sed solum semper alba est. Cum hæc ita sint, ea quæ secundum habitum privationemque opponuntur, si et ab his contrariis distare monstrata sint quæ mediis carent, et ab his quæ intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quæ, cum memonstratum est ea quæ secundum habitum et privationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.

In privatione vero et habitu neutrum horum qu;e dicta sunt, verum est, neque enim semper susceptibili necessarium est ulterum inesse eorum.Quod enim nondum naturam habet ad videndum, neque caecum, neque visum habens dicitur. Ideoque non erunt haec talium contrariorum, quorum nihil est medium, sed neque quorum est medium, necessarium enim est omni susceptibili allerum istorum inesse. Quando enim jam natum fuerit ad habendum visum, tunc aut cæcum, aut habens visum dicetur, el horum non determinate alterum, sed alterutrum contingit,non enim necessarium est, vel cæcum, vel habens visum esse, sed quod contingtt. In contrariis autem quibus medium est, nunquam necessarium fuit omni susceptibili alterum inesse, sed quibusdam, et his determinate unum, sed non quod contingit, unde palam est quod secundum neutrum modum tanquam contraria, opposita sunt haec, quæ secundum privationem et habitum opponuntur.

Dat primo differentias quibus ea quæ sunt secundum habitum et privationem opposita, ab iis quæ sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quæ medium non habent, semper necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subjectum est. In habitu vero et privatione non ita est. Non enim semper quælibet res aut habitum habet aut privationem, sed est tempus quando utrumque non habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non vident, nec privatos visu, quoniam parvuli adhuc visum per naturam habere non possunt Igitur horum quæ sibi secundum privationem habitumque sunt opposita,non semper alterum subjecto inest eorum. Sed eorum quæ sunt contraria immediata, id est medio carentia, semper alterum susceptibili in^st. Distat igitur ea quæ secundum habitum et privationem est oppositio,iis quæ secundum contraria putantur opponi. Sed quoniam snnt quædam contraria quæ insunt alicni p^r naturam, ut nivi album, igni calidum, corvo rijrut., etiam ab his discrepat oppositio privationis c{ habitus. Ea enim quæ per naturam insunt, diffinita sunt,et nullo modo permutantur, ut est album nivi. Non enim nix aut alba aut nigra est, sed tantum alba, et corvus non aut albus aut niger, sed solum niger. In privatione vero et habitu una res esse non potest diffinita, sed semper aut privatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non diffinite alterum, sed aut hoc, aut illud. Neque enim necesse est aut cæcum esse, aut habentem visnm diffinite subaudiendum est, catulus enim qui pcr naturam non dum videt, aut habitum habiturus est, id est visum, aut eo privandus est, ut sit cæcus, sed non diffinite unum, sed aut hoc aut illud indiffinite contingit. Distat igitur hæc oppositio his contrariis quæ aliquibus per naturam immutabiliter accidunt. Restat igitur ut his

[ocr errors]
[ocr errors]

differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse sul)jecto, idcirco quod eorum medietates possint subjectis evenire substantiis, ut album vel nigrum quod non est alicui per naturam, sed tantum secundum accidens. Possunt enim utraque non esse in corporibus, qnoniam his vel rubrum vel pallidum, quæ sunt eorum medietates eveniunt. In privatione vero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quae ea suscipiunt, carere non possunt. Catulus enim cum per naturam videre potuerit, aut habitum habere dicitur, et est videns, aut privationem, si fuerit cæcus. Ita semper ab eo tempore quo illi per naturam utrumlibet habere concessum est, alterutrum retinebit, id est aut privationem reti. nebit, aut habitum.Quocirca si in his contrariis quæ medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subjecto non sint, in privatione vero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum,distant hæc quoque mediata ab his quæ secundum vim privationis atque habitus opponuntur. Sed ante monatratum est et his contrariis quæ per naturam essent, et iis quæ medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est privationis atque habitus oppositionem ab his quæ opponuntur ut contraria, discrepare.

Amplius in contrariis quidem e.ristente susceptibili, possibile est in alterutrum fieri mutationem, nisi alterum alicui naturaliter insit, ut igni calidum esse : namque possibile est quod sanum est, languere, et candidum, nigrum fieri, et e c studioso, pravum, et eae pravo, studiosum possibile est fieri. Pravus enim ud meliores consuetudines deductus, et ad doctrinas, et si modicum aliquid proficiat ut melior sit. Si vero seme! vel modicum crementum sumpscrit, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis multum incrementum sumet. Semper enim bene mobilior ad virtutem fiet, vel quodcunqur crementum sumpserit a principio. Quare verisimile est amplius eum sumere crementum, et hoc dum semper fit, perfecte in contrarium habitum restituetur, nisi forte tempore suspensum sit. Verum in privatione et habi/u impossibile est mulationem in ulterutrum fieri, sed eae habitu quidem in privationem fit mutatio, a privatione vero in habitum impossibile est, n^que enim qui raecus factus est, rursus vidit, neque cum esset calvus, rursus comatus est factus, nec cum esset sine dentibus, dentes iterum orti sunt.

Aliam rursus contrariorum et hujus oppositionis quæ secundum habitum privationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quæ contraria sunt, possunt in alterna variatis vicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusque quod frigidum est potest in caloris verti qualitatem. Jlis tamen (ut dictum est) solis exceptis, quibus una quælibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio : in his vero quæ accidenter et non per naturam subactis vitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet.Ita ut sit primo quidem minus malus, post vero non malus, deinde jam jamque aliquantulum bonus.Cuisi hujusmodi intensio frequentissime fiat, nec parvitate temporis præveniatur,aut ei terminus mortis offecerit, non est dubium illum ex pessimo per probas consuetudines confabulationesque sapientum,in perfectam virtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permutatio,atque hoc quidem fit in contrariis.In habitu vero et privatione non fit, est namque permutatio,sed hæc una tantum, nulla ratione sese convertens; ait enim: Ab habitu ad privationem permutatio,a privatione vero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis enim unquam ex cæco factus est videns ? quis aliquando calvus crinitus efficitur? cui amissis ætate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio,in privatione vero atque habitu non fit, distat haec oppositio ab ea scilicet oppositione quæ fit secundum contrarias qualitates.

jectis eveniunt,fit semper in contraria permutatio, A prium affirmationis et negationis,uteas semper quæ

ut ex sano ægrum, ex ægro rursus sanum corpus efficitur animalis. Jam vero illud verum est, ex bono proclivior semper semita videtur ad malum, et facillima esse ex probitate ad malitiam permutatio, quod Terentiano docetur exemplo: A labore proclivem ad libidinem.Sed quanquam difficilis sit transitus ad virtutes a turpitudine vitiorum,Aristoteles tamen fieri posBe hnnc transitum confirmat.Hujus enim philosophi sententia est, virtutes non esse scientias,ut Socrates ait,neque ut Stoici naturaliter eas esse,sed discibiles,'et per quamdam boni consuetudinem hominum mentibus inseriri.Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus vitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit,et sapientium consue

tudine confabulationeque comatur,aliquid ex ante B

Quaecunque vero tanquam affirmatio et negatio opposita sunt,palam est quod nullo praedictorum modorum opposita sunt In solis enim isti necessarium est semper aliud quidem eorum verum,aliud autem falsum esse, neque enim in contrariis necessarium est semper, alterum verum esse,alterum falsum,neque in ius quae sunt ad aliquid,neque in habitu et privatione, ut sanitas et languor contraria sunt,et neutrum neque verum neque falsum est.Similiter duplum et dimidium tanquam relativa opposita sunt,et non est eorum alterum, neque verum,neque falsum,sed neque ea quae secundum privationem et habitum dicuntur, sicut visus et cæcitas. 0mnino autem eorum quae secundum compleacionem ullam dicuntur,nihil neque verum,neque falsum est porro, autem quæ dicta sunt, sine complexione dicunlur.

Expositis his differentiis quibus vel contrariis relativa, vel privatio et habitus relativis, vel rursus privatio et habitus contrariis discreparent,nunc sequitur quid his omnibus secundum affirmationem negationemque opposita distent,et dat signum pro

ramus agnoscere, ut si qua sint quæ hoc signo minime teneantur, illa ab affirmationis negationisque oppositione differre dicamus.In affirmatione enim et negatione fieri non potest, ut si affirmatio vera sit, statim falsa negatio non sit ; si negatio vera, affirmatio mendacii nota carere possit,ut si quis dicat, Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si verum est Socratem ambulare, falsum est non ambulare, et rursus si verum est non ambulare, falsum est ambulare.Hanc autem veri falsique divisionem nullus unquam in aliis oppositionibus poterit invenire.Nam in his quæ sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi verum falsumque dividere,sed in his nulla omnino neque veritas, neque falsitas invenitur.Si quis enim dicat hoc tantum, pater, vel rursus,filius, neque verum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est,nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum,nulla in hac prædicatione neque falsitas, neque veritas est. Eodem quoque se modo habet etiam in his quæ secundum habitum privationemque dicuntur.Similiter enim nihil neque verum, neque falsum est, si quis visum nominet vel cæcitatem,hoc autem idcirco evenit, quia omnia, quæcunque sunt, in quibus aut falsitas,aut veritas invenitur,secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea vero quæ simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent,ut ipse ait,cum in principio omnia prædicamenta numeraret, dicens singula eorum quæ essent dicta in nulla affirmatione dici, quadam vero complexione inter se horum prædicamentorum veritatem falsitatemque gigni,de quibus Aristoteles edocuit præter complexionem aliquam in sermonibus veritatem falsitatemque inveniri non posse. Si quidem exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est, aut verum aut falsum est.Quod si hoc tantum dicam Socrates, aut rursus, homo, nihil in eo neque veritatis neque falsitatis est.Quocirca quoniam omnis affirmatio cum complexione profertur, potest in ea, aut veritas, aut falsitas inveniri, Ea vero quæ sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur.Similiter autem et contraria,et ea quæ sunt secundum habitum privationemque sibimet opposita, ut est D pater filius,bonum malum,visus cæcitas,quae quoniam sine complexione dicuntur (ubi autem complexio non est, illic nec falsilas neque veritas est. In affirmationibus vero solis et negationibus quæ secundum complexionem dicuntur,aut veritas, aut falsitas reperitur, secundum affirmationem et negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.

C.

Sed maarime videbitur hoc tale contingere in his quæ secundum complexionem contraria dicuntur. Samum namque esse Socratem,ad languere Socratem contrarium est, sed neque in his necessarium est alterum semper verum, alterum autem falsum esse,cum enim

Socrates sit,erit illud quidem verum, illud vero fal- A dentem esse vel cæcum. Ille enim videt atque cæ

sum ; cum vero non sit,ambo falsa sunt, neque enim languere, neque sanum esse, verum est, cum non sit ipse Socrates omnino. In privatione vero et habitu cum non sit, neutrum verum est; cum vero sit,non semper erit alterum verum, alterum autem falsum. Habere namque visum Socratem ad id quod est Socratem caecum esse 0pp0situm est, sicut privatio et habitus. Et cum sit, necessarium non est alterum verum vel falsum esse,cum enim nondum natus est habere,utraque falsa sunt ; et cum non sit omnino Socrates,sic quoque falsa sunt utraque,et visum eum habere,et caecum esse.

Quoniam videntur quædam contraria secundum complexionem dici,in quibus aut falsitas reperitur aut veritas, sed neque ut affirmatio sit neque ut negatio,de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quæ secundum affirmationem negationemque dicuntur. Nam sicut ægritudo est contraria sanitati, ita quoque ægrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est. Oratio quoque quæ dicit Socrates sanus est, contraria est ei quæ pronuntiat Socrates ægrotat. ln his ergo et veritas invenitur et falsitas.Quod igitur hæc distant ea oppositione quæ secundum vim affirmationis aut negationis opponitur,hoc scilicet quod subsistente re,de qua utraque dicuntur,utrumlibet eorum verum est, si tamen ea contraria prædicantur,quæ mediis carent, nam vivente et subsistente Socrate,quoniam ægritudo et sanitas immediata contraria sunt,si quis de Socrate dicat : Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates ægrotat, unam veram,unam falsam esse necesse est.Socrates enim vivens aut ægrotat aut sanus est,et si verum est eum ægrotare,sanum esse falsum est,et si falsum est ægrotare, sanum esse verum est; si vero Socrates ipse non subsistat neque omnino sit,utrumque de eo falsum est dicere,quoniam ægrotat et sanus est.Qui enim omnino non est,neque omnino poterit ægrotus esse nec sanus.Ergo in contrariis subsistente re de qua prædicantur,semper una prædicatio vera est,alia falsa,in his scilicet contrariis qnae secundum complexionem dicuntur et carer ! medio.Non subsistente autem re, contrarietates utraque sunt falsae. Illa vero quæ secundum privationem habitumque dicuntur, si cum complexione prædicentur, et subsistat res,non necesse est aliam veram esse,aliam falsam, et cum res omnino non sit,utræque sunt falsae.Socrates enim cum sitjam in suæ matris alvo,et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est,ipse tamen est atque vivit,sed tune neque videns est neque cæcus,et videns quidem non est; quoniam nondum in lucem est editus. Cæcus vero idcirco non dicitur, quoniam adhuc videre non poterat. Ergo cum sit atque subsistat res de qua habitus et privatio prædicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque prædicentur ; si vero res de qua dicitur non sit,omnino utrasque falsas esse necesse est,ut cum Socrates omnino non est, falsum est eum dicere vel vi

[merged small][ocr errors]

cus est qui vivit atque subsistit, cum vero de quo dicitur non sit omnino,utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoque idem est, nam cum jam sunt editi, subsistunt quidem ; sed neque cæci sunt neque videntes,quia nondum per naturam visum habere potuerunt. Sin vero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque prædicari.In affirmatione vero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.

ln affirmatione vero et negatione semper sive sit,sive non sit, aliud quidem verum erit, aliud vero falsum, languere namque Socratem et non languere Socratem, cum ipse sit palam est,quia alterum eorum verum,alterum vero falsum est, et cum non sit, similiter; languere enim cum non sit, falsum est,non languere autem verum. Quare in his solis proprium erit, semper alterum eorum verum, alterum falsum esse,quaecunque tanquam affirmatio et negatio opposita sunt,

In affirmatione,inquit,et negatione sive res subjecta subsistat,sive non sit omnino,semper in una veritas,in alia falsitas inveniuntur.Non esse enim idem dicere ægrotare aliquem quod non esse sanum,nec idem cæcum esse quod non videre perspicacissime docet. Nam qui ægrotat nisi subsistat non potest aegrotare. Non esse autem sanum,non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis,potest de eo qui non est hæc negatio prædicari. Quod enim omnino non est,sanum esse non potest,quod sanum esse non potest non est utique sanum.Eodem quoque modo est et de cæcitate et de visu, neque enim idem est dicere cæcum esse aliquem quod non videre; qui enim cæcus est, subsistit vivitque, ut sit cæcus, non videre vero etiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino videre non potest,et qui videre non potest non videt.Quocircain affirmatione et negatione sive sit de quo dicitur, sive non sit, una semper vera est,altera falsa. Nam cum sit Socrates et vivat, si de eo verum est dicere, quoniam videt,falsum est dicere,quoniam non videt, et si de eo verum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam non est sanus. Si negationes veræ sunt, falsæ sunt affirmationes. Si vero res subjecta non subsistat omnino, de ea quidem affirmatio falsa est, negatio semper vera. Nostro enim tempore cum Socrates non est neque subsistit, si quis dicat Socrates videt, et alius dicat Socrates non videt, falsum quidem est de eo dicere, quoniam videt, verum autem quoniam non videt. Qui enim omnino non est, videre non potest,qui videre non potest,non videt. Ita firmum immutabileque semper manet in affirmationibus et negationibus alteram semper veram,alteram falsam in prædicatione constitui.Quocirca quoniam in contrariis etin iis quæ secundum privationem habitumque sunt,si cum complexione utraque dicantur de re non subsistente, falsa sunt utraque quæ prædicantur.Cum hoc idem in affirmationibus et negationibus non sit,omnes caeterae oppositiones ab affirmatione et negatione dissentiunt.Monstratæ suntigitur oppo

« PoprzedniaDalej »