Obrazy na stronie
PDF
ePub

stianis fidelibus aperiri jusserit, vel quod loca sub- A gesta redduntur: sic Liberio restituta spectabiliora terranea, seu cryptas arenarias ad usum sepulturæ erunt gesta. Christianorum adaptari mandarit. Utroque modo Julius potest dici fecisse cœmeteria. Quo autem modo ea fecerit, mihi compertum non est.

-

ALTASERRA.

Linea 8. Et notitia, quæ omnibus pro fide ecclesiastica est, per omnia colligeretur, et omnia monumenta in Ecclesiam per primicerium notariorum confecta celebrarentur, sive causationes, vel instrumenta aut donationes, vel commutationes, vel truditiones, aut testamenta, vel allegationes. Sæviente persecutione officium notariorum in Urbe erat gesta martyrum colligere: cessante persecutione, ne sine actu essent, eis tributum munus curandi notitiam rerum ecclesiasticarum, id est, conficiendi omnia acta ecclesiastica, quæ confecta referebantur ad primicerium notariorum, qui erat primus e septem, et dicebatur primicerius notariorum, ut primicerius dicitur præfectus minorum clericorum can.Perlectis. vers. Ad primicerium, dist. 25. Ad primicerium notariorum, inquam, referebantur omnia acta ecclesiastica, puta causationes, id est instrumenta quæ pertinent ad causas, seu judicia ecclesiastica, donationes, commutationes, traditiones, ex causa scilicet acquirendi dominii,puta emptiones, venditiones, testamenta vel delegationes: sic enim existimo legendum pro allegationes. Delegata sunt legata, vel quælibet novissimæ voluntatis judicia. Anastas. in Innocent. I: « In quo loco beatissimus Innocentius ex delegatione illustris feminæ Vestinæ, titulum Romanum constituit. » Augustin. de Tempor. serm. 76: « Cæterum dispendium magnum est, cum tibi Dominus ad hoc dederit ut dispenses, ejus delegata non serves.» Optat. Milevit. advers. Donatist. lib. 1: « Brevis auri, et argenti sedenti Cæciliano, sicut delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. >>

Aut manumissiones clerici in ecclesia per scriniarium sanctæ sedis celebrarent. Julius statuisse memoratur, ut manumissiones in ecclesia fierent apud scriniarium sedis apostolicæ sed verius est ex constitutione Constantini hoc introductum, ut manumissiones fierent in ecclesia, 1. 1, c. De his qui in eccles. manumitt., Cujus meminit Sozom. lib. III, cap. 9. Manumissiones fiebant in ecclesia apud episcopum, et apud gesta ecclesiæ insinuabantur, quo tutius esset libertatis beneficium. Augustin. serm. 2. de vit. com. Cleric: «Tamen de laboribus suis, antequam esset clericus, emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro manumissurus est episcopalibus gestis. » Manumissiones in Urbe fiebant in ecclesia apud scriniarum sedis apostolicæ, quia referebantur in scrinium, id est, archivum ecclesiæ, cujus custodia est penes scriniarium sedis apostolicæ, cap. Ad audientiam, de præscript.

BENCINI.

Linea 3. Hic in multa tribulatione. In martyrologio veter. Reginæ. uti advertit Holstenius in animadversionibus ad martyrologium, consimilia leguntur: « Pridie Idus Aprilis, Romæ depositio Julii episcopi, et confessoris, qui Constantio Ariano filio Constantini decem mensibus tribulationes et exsilia perpessus, post ejus mortem cum magno decore ad suam sedem reversus est. » Julius nunquam actus in exsilium; insuper damnato Julio adhuc per aliquot annos Constantius imperavit. Hæc, ut reor, erant antiqua gesta Liberii; sive quæ in Liberio inseri debuerant in factis additionibus catalogis,et indiculis Romanorum pontificum; ex scribentium vero oscitantia, sicuti in aliis pontificum gestis factum advertimus, in Julio insertum est. Hæc vero additio, si in Liberio addatur, expungantur reliqua, quæ de communione cum secta Rebaptizantium perperam, et falso inserunt. Sicuti a Julio expuncta veriora

BINII ET LABBEI.

Linea 3. Hic in multa tribulatione, et exsilio mensibus decem. Julium pontificem pro exsulibus episcopis Athanasio, Marcello, aliisque pluribus restituendis, multos labores impendisse, in dubium non vertitur; ipsum vero aliquo tempore exsilium sustinuisse, præter Platinam, errorem libri Pontificalis sequentem, nemo, quod sciam hactenus, asseruit.

BLANCHINI.

Notæ chronologicæ.

Catalogus ætatis Liberii non solum exprimit consulatum Titiani,et Feliciani (celebrem epocham mortis Constantini Magni) quo consignatur primum Pascha pontificatus Julii; verum etiam indicat diem notatam ejusdem sedis exordio, nempe 6 Februarii, quæ iisdem consulibus anno 337, incidit in Dominicam B aptam in episcopali consecrationi. Error tamen irrepsit in summam temporis attributam Julio pontifici, quæ id eodem catalogo sibi non constat, cum præter annos solidos assignet mensem unum, et dies sex, eamque summam dinumeret, ex præfata die 6 Februarii, sive vIII. Idus Febr. usque ad pridie Idus Aprilis. Defectum mensis, in expresione summæ subtracti per librarios, emendant picturæ in basilica S. Pauli præservatæ, quæ duos menses distincte exhibent, expressos etiam in quatuor catalogis codicum Italiæ vetustiorum,et in Belgico Papæbro. chii, necnon in Colbertinis fere omnibus, quemadmodum et in codicibus Anastasii. Verum et in picturis et in catalogis, qui menses exhibent correctos, vitiatus est numerns annorum; cum undecim tantummodo videantur in his assignati Julio papæ, cui catalogus Liberianus et Felicianus attribuunt annos quindecim signatos etiam nota consulari ad consulatum scilicet Constantini Augusti V et Galli Cæsaris (Christi 352) ex memoratis coss. Titiano et Feliciano 337: quibus terminis quindecennium integrum continetur. Conjectari ergo possumus, notas numerales nonnihil fuisse detritas in apographo, unde hanc epocham descripserunt tum librarius in catalogo quarti sæculi sub Liberio, tum auctor picturarum proximo sæculo per ætatem Leonis Magni ex XV I. VI. librarius catalogi expresserit

C

D

XI: II VI,

et auctor picturarum effecerit XI: II VI. Restituenda igitur epocha non tam ex figuris numerorum quam ex periochæ verbis expressis in catalogo Liberiano ex die vi Idus Februarii, Titiano et Feliciano coss. (Christi 337), ad diem pridie Idus Aprilis Constantino V et Gallo Cæsare coss.(Christi 352), recte complexa annos solidos xv, mens. II, dies VI.

Comprobatur lectio catalogi ex alio opusculo quarti pariter sæculi (nempe ex Depositione episcoporum) supra exhibito in Prolegomenis ex Bucherio; ubi depositio Julii refertur ad eamdem diem, prid. Idus Aprilis, via Aurelia, milliario III in Callisti: ubi advertendum est, non esse intelligendum cœmeterium Callisti via Appia situm, sed cœmeterium viæ Aurelia, in quo Callistus papa depositus fuit, cui nomen fuit cœmeterii Calepodii ab auctore, uti supra in num. Callisti declaratur.

Hac observatione restitutis epochæ notis numeralibus,cæteriquoque catalogi producti in Prolegomenis ad S.Julium in serie Pont.Rom.,præsertim Italici, quos diximus fuisse descriptos ex picturis basilicarum, suam recipiunt integritatem, et assignantur anni quindecim,menses duo, dies sex, Julio pontifici.

[blocks in formation]

Card. Baronius ad annum 352 jure asserit, resecan- A dum esse a sectione Julii hoc additamentum, perperam illatum in textum Bibliothecarii; cujus contextui cognoscitur repugnare. Cum enim Bibliothecarii textus attribuat B. Julio sedis annos undecim, menses duo,eamque temporis summam inchoet sub consulatu Feliciani (Christi æræ 337) cui Maximum collegam loco Titiani mendose assignat, consequitur, ut Julium pontificem vita functum sentiat anno 348, nec propterea superstitem fuisse Constantio Ariano, qui vitam produxit ad annum 361. In catalogis certe nihil prorsus invenitur de exsilio Julii papæ. Quare transcripta videtur apocope ex Actis Liberii papa Julii successoris, et imprudenter apposita margini ab amanuensi loco non suo, unde alius descriptor æque imperitus inserendam putavit in textum marginali annotationi respondentem.Quod si exsilium fortasse toleravit mensibus decem sub Con stantio Ariano pontifex Julius (cujus tamen indicia aliunde non suppetunt), reversio Julii ad sedem B suam potius contigerit postquam Constantius abierit, quam postquam excesserit vita: et mendum fuerit in reddendo ex quo obiit Constantius.Cum legendum, esset ex quo abiit Constantius, verum donec exsilium Julií aliunde non doceatur, proximior vero videtur sententia putans, ex Liberii successoris historia imprudenter excerpta hæc verba fuisse, vel aliquid detruncatum de exsilio beati Anastasii hujus sectionis beati Julii.

Linea. 5. Hic fecit duas basilicas in urbe Roma, unam juxta forum, etc. Hanc sacris picturis, et musivis decoratam ab eodem pontifice Julio affirmat Adrianus lin epistola ad Carolum Magnum, de cultu imaginum sacrarum, legenda in concil. general. edit. Labbæi, tomo VII, pag. 955, et in præcedenti edit. Binii, tomo III, sectione poster., pag. 126, col. ubi habetur: « Sanctorum pontificum Sylvestri, Marci, et Julii miræ magnitudinis sanctæ eorum eeclesiæ apud nos sunt depictæ tam in museo,quam- C que in cæteris historiis cum sacris imaginibus. »

[ocr errors]

Linea 9. Et omnia monumenta in ecclesiam per primicerium notariorum confecta celebrarentur, etc., vel instrumenta, aut donationes, etc., clerici in ecclesia per scriniarium sanctæ sedis celebrarent. Ita præstitum fuisse per sæcula complura docent archiva Urbis, et Urbi proxima. Proferam exemplum undecimi sæculi ex Farfensi in tabulis signatis anno v Benedicti papæ [Septimi] et Henrici imperatoris III, indictione xv, qui sunt characteres anni 1017. In his tabulis archipresbyter et clerus diaconiæ sancti Eustachii cedunt D. Hugoni abbati domos positas Romæ regione nona, et cessio celebratur per scriniarium sanctæ Romanæ Ecclesiæ his verbis:

« IN N. D. D. SAL. N. I. X. (In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi.) Anno Deo propitio pontificatus domini nostri Benedicti summi pontificis, et universalis papæ in sacratissima sede beati Petri apostoli V, et imperantis domini nostri Henrici a Deo coronati magni, et pacifici imperatoris anno ejus 11, per indict. xv, mensis Januarii die 23. Certum est nos Petrum religiosum archipresbyterum venerabilis diaconiæ sancti Christi martyris Eustachii, qui appellatur in Platanis, seu Joannem secundum, atque Eustachium tertium religiosos presbyteros jam dictæ diaconiæ,consentiente in hoc nobis cuncta congregatione presbyterorum Dei ejusdem veri, diaconia sancti Eustachii hac die cessisse, atque tradidisse, etc., domos, etc., positas Romæ regione nona in Scorticlari inter Thermas Alexandrinas, et intra hos fines. Ab uno latere tenentem Benedictum presbyterum, qui est juris nostræ diaconiæ sancti Eustachii, et oratorium Salvatoris tui (qui supra) domine Hugo exigue abbas concambiator, etc. Quam scribendam rogavimus scriniarium sanctæ Romanæ Ecclesia in mense, et indictione suprascripta xv. † Petrus archipresbyter de diaconia sancti Christi martyris Eustachii in hoc

D

concambiat. Mm. (Manu mea.) † Joannes presbyter secundus mm. ss. (manu mea subsignavi) + Eustachius presbyter tertius mm. † Benedictus presbyter mm. † Adrianus presbyter mm. Joannes Dei nutu judex. † Ego Georgius Domini gratia arcarius sanctæ apostolicæ sedis. † Marinus germanus domini Crescentii urbis Romæ præfecti. Ego Petrus scriniarius sanctæ Romanæ Ecclesiæ q. s. (qui supra.) scriptor hujus chartæ per tertium subscriptiones et traditionem factam complevi, et absolvi. >>

Placuit inserere hoc documentum,non modo futurum specimen servatæ legis a sæculo quarto ad undecimum, celebrandi scilicet cessiones, et permutationes fundorum pertinentium ad Urbis ecclesias per scriniarium sanctæ sedis apostolicæ, cum subscriptionibus contrahentium, et judicium, ac notarii sanctæ sedis, et nobilis viri, qualis erat Germanus præfecti Urbis (et fortasse adhibebatur ut testis) unde constet de accurata administratione rerum ad titulos, ac diaconias Urbis pertinentium; sed etiam indicium futurum apud posteros consuetudinis nunquam intermissæ dividendi Urbem in regiones civiles xiv, ab Augusto institutas in Actis forensibus (quarum in nona sita est diaconia sancti Eustachii), et comprobaturum nomina Thermarum Alexandri,et oratorii sancti Salvatoris, nostra etiam ætate præservata una cum Platanis, unde cognomentum acceeserat diaconiæ sancti Eustachii in Platanis tunc appellatæ.

[blocks in formation]

CIACONII.

Hic in multa tribulatione, et exsilio fuit mensibus decem. Confutatur commentum istud; nam nec exsilium unquam subiisse legitur; et ipse obiit ante Constantini mortem: quæ quidem tum ex Græcis et Latinis scriptoribus, tum etiam ex Athanasio quivis clarissime potest cognoscere.

PAGII.

Sanctus Julius, natione Romanus, ex patre Rustico sanctum Marcum excepit, ordinatus die sexta Februarii,quæ anno trecentesimo trigesimo septimo in Dominicam incidebat. Eo sedente universus Oriens tumultuabatur ob hæresim Arianam,et Arianorum odium in S. Athanasium episcopum Alexandrinum. Anno trecentesimo quadragesimo primo celebratum est concilium Antiochenum, cui occasionem dedit dedicatio templi Antiocheni, quod a Constantino Magno inchoatum,sub Constantio absolutum est; unde Athanasius in libro de Synodis ait: Antiochiæ novam synodum per causam Encæniorum coegerunt. Quare Constantius imperator Arianus, prætextu hujus dedicationis, Orientis episcopos convocavit. Hanc synodum Arianorum conciliabulum credidit Baronius, et omnes alii post eum usque ad Schelestratium, qui in libro, quem edidit de sacro Antiocheno concilio, ostendit quadruplici titulo synodum Antiochenam impetitam fuisse. Primo, quod Arianorum conciliabulum fuerit. Secundo, quod Athanasium deposuerit. Tertio, quod fidem perverterit. Quarto quod disciplinam ecclesiasticam impugnarit. Sed vir doctissimus ibidem ostendit hæc quatuor non convenire primordiis Antiochena synodi a nonaginta Patribus celebratæ, sed fini, aut novissimis Antiocheni conciliabuli, a quadraginta circiter Eusebianis celebrati, actis.

[blocks in formation]

porum causis asserunt Romano pontifici, ad honorandam sancti Petri apostoli memoriam.

sationes, quod metu Persici belli, Romam ipsis pro- A tus, et septimus canon jus appellationum in episcoficisci non liceret. Quare concilium Romanum jam antea indictum Julius celebravit anno 342. Huic adfuere quinquaginta episcopi, cura Vitonis Sylvestri pontificis in Nicæna quondam synodo legati. Ibi causa S. Athanasii ad examen vocata est, isque communione et episcopatu dignus judicatus, ut purus criminum, quæ ipsi affinxerant Eusebiani : lectæ sunt in concilio litteræ Eusebianorum ad Julium papam, synodi Antiochenæ nomine datæ, quæ stylo insolenti et contentioso erant scriptæ, et multiplicem adversus pontificem querelam continebant, Iis respondit ex concilii sententia pontifex, cujus epistola, quam refert S. Athanasius apologia i adversus Arianos, insigne est ecclesiastica disciplinæ promptuarium.

Marcellus Ancyranus episcopus,qui anno trecentesimo trigesimo sexto in synodo Constantinopolitana, in qua S. Athanasius exsulare jussus est, episcopatu depositus, et exsilio multatus fuerat, quique ad sedem suam reversus, iterum de hæresi accusatus, in dicto concilio Antiocheno damnatus fuerat, in hac synodo Romana coram Julio papa causam dixit, et innocens declaratus est; Athanasius quippe in epistola ad solitarios de eo seribit: Ille autem Romam profectus, sese innocentem docuit: sed communionem ante ipsi Julius non restituit, quam fidei professionem in scriptis illi tradidisset, quam refert Epiphanius hæresi LXXII. Verum est Baronium existimare, eam professionem fidei non esse eam quam Julius per omnia consentientem esse tradit Ecclesiæ catholicæ, quod licet in ea multa ad Arianorum impietatem confutandam reperiantur; tamen quod potissimum exigebatur a professore catholico, nomen consubstantialis in ea non legatur. Sed silentium illud Marcello minime vitio vertendum; cum nullus eum accusaret, quod non crederet consubstantialitatem, quam subscripserat et defenderat in concilio Nicæno; sed tantum ei imputaretur error contrarius, Sabellianorum nempe et Pauli Samosateni. Porro licet Marcellus tam in hac synodo Romana, quam in Sardicensi, de qua mox absolutus fuerit, eum tamen ab hæresis suspicione liberare aliqui frustra contendunt,cum ab Athanasio, et postea ab omnibus hæreticus agnitus fuerit, ut videre est in critica Baroniana ad annum 347, et apud Schelestratium in dissert. m, de sacro concilio Antiocheno, cap. 5, ubi observatur ejus hæresim nonnisi post multos ab ejus obitu annos innotuisse.

B

C

Post synodum Romanam Eusebiani improba iterum audacia, in Ecclesiis perturbandis, insidiisque Athanasio tendendis,usi sunt. Quare Julius pontifex causam Athanasii ad Constantem imperatorem retulit, et commendavit, ut apud fratrem Constantium pro ejus in sua sede restitutione ageret. Constans ad Constantium fratrem hac de re scripsit, et ambo imperatores concilium Sardicæ, quæ urbs confinis est Illyrici, Mysia, et Thraciæ in annum trecentesimum quadragesimum septimum indixerunt, ut ma- D nifeste patet ex eadem Athanasii secunda apologia, ex ejus epistola ad solitarios, et ex ipsa synodica epislola Patrum synodi ad omnes episcopos. Huic synodo trecentos fere episcopos interfuisse auctor est Athanasius in dicta ad solitarios epistola. In ea S. Athanasius, Marcellus Ancyranus, Asclepas Gazensis, et alii ab Eusebianis inique damnati, absoluti sunt. Epistola synodica ad Julium papam scripta, in qua illa verba notatu digna sunt, quibus egregie asseritur Romani pontificis primatus: Hoc enim optimum et congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibuscunque provinciis, Domini referant sacerdotes.

constat ex epistola synodica ad Ecclesiam Alexandrinam, et ex epistola synodica ad omnes episcopos, quæ a S. Athanasio apologia 1 referuntur. Viginti canones ab ea synodo conditos numerant Græci; viginti et unum Latini. Tertius, quar

Ex iis quidam asserunt, sed falso, jus appellationum ad Romanam sedem non confirmatum, sed institutum a concilio Sardicensi; nam hoc ipso quo Romanus pontifex ex jure divino omnium episcoporum primus, et cæteris jurisdictione superior, ac Ecclesiæ caput, consequens est, ut ad ipsum episcopi, cum injuriam patiuntur, appellare possint. Quare jus appellationum episcopalium ad Romanam sedem pontificii primatus appendix est. Et revera, inquit Perronius cardinalis in Replica ad responsionem Magnæ Britanniæ regis cap. 3, si jus illud a concilio Sardicensi institutum esset, qua ratione Julius Romanus pontifex pluribus ante concilium illud annis hæc ad Eusebianos scripsisset: « Oportuit secundum canonem, et non isto modo,judicium fieri; oportuit scribere omnibus nobis, ut ita ab omnibus, quod justum esset, decerneretur. Episcopi enim erant, et non vulgares ecclesiæ, qui ista patiebantur,sed quas ipsi apostoli ad fidem instruxerunt. Cur igitur et in primis de Alexandrina civitate nihil nobis scribere voluistis? An ignari estis hanc consuetudinem esse, ut primum nobis scribatur, ut hinc, quod justum est, definiri possit? Quapropter si istis hujusmodi suspicio in episcopum concepta fuerat, id huc ad nostram Ecclesiam referri oportuit. >>

Petrus de Marca lib. vII de Concordia sacerdotii et imperii, cap. 3, existimat jus in Sardicensi synodo quæsitum episcopo Romano, diversum prorsus esse a judicio appellationis, nihilque aliud ei concessum, quam ut decernere posset causæ retractationem. Verum jam viris doctis observatum, synodum hanc non solum jus concedendi revisionem, sed potestatem judicandi appellationes ab episcopis depositis factas ad Romanam sedem, pontifici Romano asseruisse et confirmasse. Quæ contra hæc vir doctissimus affert, ab aliis confutata, ostensumque appellationum usum, tum in Ecclesia Orientali, tum in Occidentali post concilium Sardicense frequentem fuisse; ejusque iniqua perperam detrudi ab eodem præsule ad concilii Trullani tempora in Ecclesia Græca, et ad octavum sæculum in Latina. De his legendus Natalis Alexander sæculo iv. Porro canones in hoc concilio Sardicensi sancitos explicat Christianus Lupus in parte i decretorum et canonum synodorum generalium et provincialium.

Ursatius et Valens episcopi Pannonii, hic Mursiæ, ille Singindonis, qui in suspicionem Arianæ hæresis venerant, ideoque a synodo Sardicensi damnati fuerant, libellum supplicem porrexerunt synodo Mediolanensi eodem anno trecentesimo septimo congregatæ, quo Arii et Photini perfidiam damnabant, a qua suscepti sunt in communionem. Hæc synodus, quæ celebrata est præsentibus Julii papæ legatis, ut testatur S. Hilarius in fragmento de synodis, vel presbyteris Romanæ Fcclesiæ præsentibus, ut docet epistola concilii Ariminensis, habita est, ut in Photini episcopi Sirmiensis hæretici causam inquireretur, ut ibidem habet Hilarius. Numerosam fuisse synodum oportuit, cum de statu metropolitani episcopi, et de causa fidei ageretur. Prima autem Photini damnatio facta est in hac synodo Mediolanensi, ct repetita a Julio papa in synodo Romana biennio post habita; et tandem in synodo Sirmiensi anno trecentesimo quinquagesimo primo, quadriennio post Mediolanensem, in qua ultima Photinus primo damnatus ac depositus est. Harum trium synodorum epochæ in critica Baroniana exacte discussæ.

Porro Photini hæresis hæc fuere capita. Primo : Deum solitarium esse, et more judaico confitendum effutiit, nullam Verbi divini,aut Spiritus sancti putans esse personam, sed unam esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti operationem prædicans. Secundo: Christum initium accepisse ex Maria,et merum esse

hominem asseruit, quæ constant ex Epiphanio hæ- A martyris,quam proxime sequebatur apostolorum Peresi LXXI, Theodoreto, lib. 11 hæreticarum Fabular., et aliis.

Julius pontifex Sirmiensi synodo non diu supervixit; obiit enim die duodecima Aprilis anni trecentesimi quinquagesimi secundi, postquam sedisset annos quindecim, menses duos, dies sex, ut legitur in chronico Damasi. Sepultus est via Aurelia, in cœmeterio Calepodii, indeque postea translatus ad basilicam sui nominis, sive Sanctæ Mariæ trans Tiberim. Tribus ordinationibus mense Decembri, fecit presbyteros decem et octo, diaconos quatuor, episcopos præterea novem per diversa loca ordinavit.

Ex omnibus Julii papæ scriptis supersunt duæ tantum epistolæ ab Athanasio in apologia secunda relatæ; quarum altera ad Eusebianos, altera ad Ecelesiam Alexandrinam missa. Duæ vero decretales, quæ sub ejus nomine circumferuntur, quæque in editionibus conciliorum leguntur ad Orientales scriptæ, et epistola Orientalium ad ipsum Julium supposititiæ sunt, et consarcinatæ ex variis Latinorum scriptorum fragmentis a decretalium fabricatore.

Joannes archiepiscopus Nicænus in epistola de die Natali, quam Conbefisius ex Græco transtulit, et adnotationibus illustravit, narrat Cyrillum Jerosolymitanum episcopum ad Julium pontificem litteras dedisse, quibus moneret impossibile esse ut in Epiphaniæ solemnitate triplicis solemnitatis memoria in sacris ac inter se distantibus locis perageretur, inter quas celebritates, cum Natalis Domini esset, ex Jacobi fratris Domini, sive traditione, sive permissione accidit ut Romæ optime re discussa, et diligenti, quam adhibet supputatione adhibita, Natalis Domini verum diem in 25 Decembris incidere constaret : « Inque hunc modum, inquit, Julius Romanus patriarcha menses Hebræorum atque Romanorum composuit a quo tempore cœpit Romana Ecclesia lætis gaudiis celebrare Natalem Salvatoris diem 25 Decembris, tradiditque celebrandam universis Ecclesiis. » Hinc addit D. Basilium non modo in suis Moralibus signasse Salvatoris Natalem diem 25 Decembris, sed Gregorio Nazianzeno in mandatis dedisse, in synodo Constantinopolitana promulgari, ac celebrari 25 Decembris, quanquam quidam non assenserint; tandem sub Arcadio et Honorio, dum hic Bizantium aliquando accederet, cooperante sancto Joanne Chrysostomo, et ex Cypro accersito sancto Epiphanio, definitum quoque in Oriente esse, ut eadem die 25 Decembris Natalis Domini celebraretur quibus assensum et reliqui deinceps patriarchæ dederint. Sub Honorio autem festum Natalitium jam Romæ ritu solemni celebratum, ita narrat Romani sua die natale Domini celebrarunt, cum lectionibus perfectis, multisque tropariis atque modulis. Exstat hæc Joannis Nicæni epistola tom. II Auctarii bibliotheca Patrum, pag. 311.

Hæc consonant cum his, quæ habet Gregorius Nyssenus episcopus, initio orationis funebris in S. Basilium fratrem, in qua, postquam locutus est de festis quæ præcesserunt Christi apparitionem, seu Natale, ita habet : « Sed primam celebritatem una cum aliis non numero: nam quæ propter divinam unigeniti Filii apparitionem per partum Virginis festivitas instituta est, ea non simpliciter sancta celebritas est, sed sancta sanctarum, et celebritas celebritatum. Igitnr, quæ hanc consequuntur numeremus. Primum nobis apostoli et prophetæ spiritualis cœtus initium fecerunt, sunt autem hi: Stephanus, Petrus, Jacobus, Joannes et Paulus. Deinde post hos conservato ordine suo,pastor et magister præsentem nobis celebritatem auspicatur, » nempe Basilius, cujus festum Græci primo Januarii die celebrant, quem diem ex Gregorio Nysseno antecesserat apparitionis Christi per partum Virginis festivitas; post quam celebrabatur solemnitas S. Stephani proto

B

C

D

tri Jacobi, Joannis et Pauli festivitas, quæ una eademque die agebatur, ut idem S. Gregorius nos docet in oratione de laudibus S. Stephani. Deinde sequebatur celebritas S. Basilii die prima Januarii.Eumdem morem de celebratione Natalis et Epiphaniæ in Ecclesia sua obtinuisse, testis est Gregorius Nazianzenus in orat. 49 in Epiphaniam, p. 632, ubi Nativitatis Domini,et magorum adorationis festivitatem,de qua peculiarem orationem habuit, ab Epiphaniæ festo diversam fuisse diserte affirmat: «At Christi quidem Nativitas apta solemnitate prius tum a festi duce,et auspice, tum a vobis atque adeo ab omnibus, tam qui in mundo versantur, quam qui in mundo sublimiores sunt celebrata est, etc. Nunc vero alia Christi actio, aliudque mysterium sequitur, » nempe Epiphania, quæ ideo post Nativitatem celebrabatur.

Joannis Nicæni narratio etiam confirmatur ex iis, quæ habet Chrysostomus in sermone 35 de Christi Nativitate, qui exstat tomo V ejus Operum, pag. 466, scilicet ante decem annos idem festum Natalis Domini, seorsim ab Epiphania, die 25 Decembris celebrari cœptum fuisse. Erat tum S. Joannes Chrysostomus, quo tempore eam orationem hahuit, nondum episcopus, sed presbyter tantum Antiochena Ecclesiæ, ut ostendit Combefisius in notis ad laudatam Joannis Nicæni epistolam; sed sive orationem dixerit Antiochiæ, sive Constantinopoli, vix decennium præteriisse docet, ex quo Natalis Domini verus cognosceretur: Et quidem,inquit, nondum decimus annus est, ex quo hic ipse dies manifeste nobis innotuit. Pergit deinde narrare ex Ecclesia Occidentis, in qua Natalitii diei antiqua traditio erat, in Orientalem, ita ejus celebritatem rediisse, ut non omnibus statim arrideret, Dominum mense Decembri natum esse: Hic dies cum ab exordio iis, qui in Occidente habitant, cognitus fuerit, nunc ad nos demum, non ante multos annos transmissus. Dicit postea dissensionem hujus rei inter doctos fuisse, aliis eam tanquam rem novam rejicientibus, aliis vero tanquam antiquitati etiam Orientalium consonam, sed jam diu antiquatam suscipiendam et restituendam contendentibus. Gretzerus quidem ad caput 8 Codini negat hanc homiliam esse S. Chrysostomi; eidem tamen validissimis argumentis astruunt, tam Casaubonus Exercitatione 2 in Baronium,quam Combefisius loco laudato. Videndus hac de re Florentinius in notis ad martyrologium Hieronymianum Exercitatione 2, pag. 195 et sqq., ubi etiam fuse disserit de pervigilio ejusdem festi. Legendus itidem Zacagnius in præfatione tomi I ad Collectanea monumentorum veterum Ecclesiæ Græcæ ac Latinæ, num 33, ubi existimat verba sancti Chrysostomi superius relata, intelligenda esse de Antiocheni patriarchatus Ecclesiis, in quibus Ægyptiorum more, una eademque die, Epiphaniæ et Nativiiatis festum antiquitus agebatur. Non me latet Combefisium laudatum scribere Joannis episcopi Nicæni epistolam de die Natali novam esse, et fabulis plenam: sed quidquid hac de re sit, quæ ex ea superius retulimus, fabulis accensenda non sunt, cum confirmata quodammodo videantur ex duobus sanctis Gregoriis Nysseno et Nazianzeno, ac sancto Chrysostomo locis citatis.

Cæterum quo præcise tempore festum Natalis Christi celebrari cœperit, incerfum omnino remanet. Certe Clementis Alexandrini ætate, ideoque sæculo secundo exeunte, vel nondum celebratum,vel peculiari diei affixum non fuisse, saltem in Egypto ubi vivebat, et in provinciis vicinis, deduco ex libro I Stromat., ubi circa finem srribit: Sunt autem qui curiosius Natali Domini non solum annum, sed etiam diem addunt, quem dicunt 20 anni Augusti, in 25 Pacon, id est vigesimum diem mensis Maii, non vero diem decimum quintum, ut quidam volunt; mensis enim Pacon Egyptiorum initium ducit a die vigesima sexta Aprilis nostri. Et paulo post :

Quin etiam dicunt ex iis aliqui eum natum esse 24, A vel 25 Pharmuti, id est die decima nona, vel vigesima Aprilis nostri; mensis enim Pharmut Ægyptiorum incipit vigesima septima die Martii nostri. Ex quibus necessario inferendum videtur non solum Datalem Domini petuliari diei affixum non fuisse, sed etiam non fuisse tunc celebratum, sicut celebratur ejus baptimus, quod tradit idem Clemens Alexandrinus ibidem: Basilidis autem sectatores, inquit, ejus quoque baptismi diem celebrant, totam præcedentem noctem in lectionibus transigentes.

Illud tamen certo constat pricis Ecclesiæ temporibus, et post Clementem Alexandrinum, festum Epiphania idem fuisse ac festum Natalis Christi,quo scilicet Savator noster mortalibus sese conspiciendum præbuit, et Epiphania tam Christi Natalem, quam adventuin magorum, et Christi baptismum signasse, ut demonstrat Dionysius Gothofredus ex SS. Patribus in commentario legis 5 Theodosii Junioris de spectaculis, anno quadringentesimo vige- B simo quinto date. Festum autem Epiphaniæ celebrabatur, tam in Occidente, quam in Oriente mensis Januarii sexta die: de Occidente testatur Ammianus Marcelliuus scriptor gentilis, lib. xx1, cap. 2; de Oriente vero testes sunt Epiphanius, lib. III, et Cassianus, collat. lib. x, cap. 2, et quo tempore Chrysostomus habuit orationem primam in Pentecosten, tres tantum, præter Dominicum, dies festi colebantur, scilicet Pascha, Pentecoste, et Epiphania, seu natale Christi. Postea Constantinopolitani a Romanis edocti,quartum festum addidere, et diem Natalis a die Epiphaniæ distinxere,et quidem paulo post quam divus Chrysostomus prædictam orationem 1,in Pentecosten, quæ tomo V ejus Operum exstat, habuit.

Ab illo tempore Natalis Christi festivitas in Oriente mense Decembri celebrari cœpit, remanente tamen pristina. Januario mense, Epiphaniorum solemnitate. Sed aliæ tunc causæ illius appellationis et festivitatis reddi cœptæ ; nam qui dies prius colebatur, vel celebratur ut Natalis Christi, jam cultus est ut baptismum ejus representans, et Magorum adventum. Qua de re legendus idem Chrysostomus in Oratione de Baptismo Christi, et Hieronymus, lib.1 Comment. in Ezechielem. Hæc ex Gothofredo laudato, apud quem plura.

Hanc utramque celebritatem tunc fuisse divisam constat etiam ex laudata lege Theodosii Junioris imp. de spectaculis; in ea enim Natalem et Epiphaniam Christi diserte distinguit imperator. Hæc tamen institutio ab omnibusOrientalibus recepta non est.Nam Abulpharaius in historia Dynastiarum,p.94, mentionem facit epistolæ anno quiagentesimo quinquagesimo primo a Justiniano imperatore ad episcopos scriptæ,ex quaid nobis innotescit: «Anno,inquit,vigesimo quinto imperii sui, ad omnes ubique epíscopos scripsit,ut festum Natalis celebrarent vigesimo quinto Canuni prioris(Decembris scilicet nostri) et Epiphaniam sexto Canuni posterioris (videlicet mensis Januarii); dictoque ejus poruerunt,exceptis Armenis: illi siquidem morem priorem retinuerunt, quo utrumque festum eodem die celebrant. » Porro Armeni, ut id obiter notem,qui Justiniani imperatoris decreto parere renuerunt, jam inde tempore Gregorii Illuminatoris circa Constantini Magni tempora fidem Christianam receperant, sed anno quingentesimo trigesimo sexto se ab Ecclesia abstraxerant, et Eutychianam hæresim profitebantur. Qua de re legendus auctor critice. Baronianæ ad annum Christi 535.

XXXVH. SANCTUS LIBERIUS..

ANNO CHRISTI 352, CONSTANTINI 16.

51. Liberius, natione Romanus, ex patre Augusto (a), sedit annos 10 menses 7, dies 3. Fuit autem (b) temporibus Constantii filii Constantini usque ad Constantinum (c) Augustum tertium (d). Hic (e) exsilio deportatur a Constantio, eo quod noluisset hæresi Arianæ consentire, et fecit (f) in exsilio annos duos (g), et congregantes se sacerdotes cum consilio Liberii ordina5 verunt in locum ejus (h) Felicem presbyterum (i) episcopum, venerabilem virum, et fecit concilium Felix, et invenit 2 presbyteros consentientes Constantio Augusto Ariano nomine Ursalium, et Valentem, et exegit (j) (k) eos in concilio quadraginta et octo episcoporum. (1) Post paucos autem dies zelo ducti Ursatius et Valens, rogaverunt Constantium Augustum, ut revocaret Liberium de exsilio, ut una tantum communione participarent, (m) extra secundum baptismum. Tunc missa 10 auctoritate per Catulinum agentem in rebus, simul Ursatius et Valens venerunt ad Liberium (n). Qui consentit præceptis Constantii, ut una participatio conveniret communionis cum hæreticis tantum, ut non rebaptizarent. Rediens autem Liberius de exsilio (0), habitavit in cœmeterio sanctæ Agnetis apud germanam Constantii, ut quasi per ejus interventionem, aut rogatum rediret Liberius in civitatem. Tunc Constantia Augusta, quæ fidelis erat Domi15 no Jesu Christo, noluit rogare Constantium Augustum germanum suum, quia senserat consilium doli. Eodem tempore Constantius una cum Ursatio, et Valente convocaverunt aliquos, qui ex fide Ariana erant, et quasi facto consilio misit, et revocavit Liberium de cœmeterio sanctæ Agnetis, et ingressus Romam in ipsa hora fecit Constantius concilium cum hæreticis

NOTULEE MARGINALES FABROTTI

(a) B, annos 15, m. 4, d. 1. (b) B, Constantii, Juliani, Joviani, Valentiniani, et Valentis Imp a coss Constantii V, et Galli ad Lupicinum, et Jovinum coss. (c) C, Constantium. (d) C, Octavum. (e) Vide Baron. ad annum Dom 355. (f) C, fuit. (g) G, tres. (h) B. probat ab hæresticis tuntum electum,non consilio Liberii. (i) Baron. diaconum facit, loc. cit. (j)* ejecit. (k)* damnavit (1) Vide Baron, anno 357. (m) B. negat Brian. tunc rebaptizasse, ad annos 357. (n) Liberii lapsus, de quo Baron.anno 357. (0) Baron. loco cit. id refellit.

« PoprzedniaDalej »