Obrazy na stronie
PDF
ePub

insipientia ante legem scriptam, dum sc. creaturas colebat, ut creatorem, ut dicitur (Rom. 1.) Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et de impotentia per legem scriptam, quam implere non poterat : ut sic homines adventum Christi de sua sapientia et virtute non præsumentes, non contemnerent sed quasi infirmi et quodammodo ignari, Christum avidius affectarent. Et effectus hujus sacramenti est, instaurare omnia. Nam inquantum facta sunt propter hominem, omnia instaurari dicuntur. (Amos 9.) Suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant, instaurabo.

Omnia, inquam, quæ in cœlis, id est, Angelos: non quod pro Angelis mortuus sit Christus, sed quia redimendo hominem, reintegratur ruina Angelorum. (Ps. 109.) Implevit ruinas, etc. Ubi cavendus est error Origenis, ne per hoc credamus Angelos damnatos redimendos esse per Christum, ut ipse finxit. Et quæ in terris, inquantum cœlestia terrenis pacificat. (Col. 1.) Pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt: quod est intelligendum, quantum ad sufficientiam, etsi omnia non restaurentur, quantum ad efficaciam.

LECTIO 4.

Beneficiorum excellentiam, non meritis, sed Dei gratia se accepisse ostendit, proponensque vocationem gratuitam, ac prædestinationem voluntariam, dicit, quod tum illius, tum hujus finis est laus, et gloria Dei.

12. In quo etiam nos sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ.

13. Ut simus in laudem gloriæ ejus, nos qui ante speravimus in Christo.

Supra posuit Apostolus abundantiam gratiæ, quam ipse et alii Apostoli a Christo receperunt: ne autem crederet aliquis eos propriis meritis eam recepisse, ideo consequenter ostendit, quod gratis eam receperunt, vocati a Deo non propriis meritis. Dividitur autem pars ista in tres: quia primo proponit gratuitam vocationem. Secundo voluntariam Dei prædestinationem, ibi: Prædestinati secundum propositum ejus, etc. Tertio utriusque finem, ibi: Ut simus in laudem gloriæ ejus, etc. Dicit ergo: Dixi quod hujusmodi gratia superabundavit in nobis,

et quod in Christo omnia restaurata sunt. In quo etiam, id est, per quem Christum nos sorte sumus vocati, id est, non nostris meritis, sed divina electione. (Col. 4.) Gratias agentes Deo et patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine, etc. (Ps. 30.) In manibus tuis sortes meæ. Ad hujus autem intellectum sciendum est, quod multa fiunt inter homines, quæ fortuita videntur et contingentia quæ tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata. Sors nihil aliud est, quam exquisitio providentiæ divinæ de aliquo contingenti et humano. Unde Augustinus super illud (Ps. 30.) In manibus tuis sortes meæ dicit quod sors non est aliquod malum, sed in rebus dubiis divinam exquirens voluntatem.

Est autem in sortibus triplex peccatum vitandum. Primo quidem super

stitionis: nam omnis vana et illicita religio superstitio est. Tunc ergo in sortibus incurritur peccatum illicita superstitionis, quando in eis initur aliquod pactum cum dæmonibus. Unde dicitur (Ezech. 21.) Stetit rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quærens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Commiscere enim sagittas, ad sortilegium pertinet: et interrogare idola, ad superstitionem. Et ibi sortilegium damnatur inter peccata ad superstitionem pertinentia. Secundo vitandum est peccatum tentationis Dei, nam quandiu per se homo aliquid potest facere et scire, quid debeat facere, si tunc a Deo sorte, vel aliquo alio loco tali exploret quid facere debeat, Deum tentat. Quando autem necessitas imminet, neque ipse per seipsum juvari potest, tunc licite a Deo inquirit quid facere debeat. (2 Par. 20.) Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Tertio vitandum est peccatum vanitatis: quod fit, si de inutilibus et impertinentibus ad nos inquiramus, ut puta, de futuris contingentibus. Unde dicitur (Act. 4.) Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quæ pater posuit in sua potestate.

Potest ergo secundum hoc triplex sors accipi, sc. quædam divisoria, quædam consultoria, et quædam divinatoria. Divisoria est cum aliqui dividentes hæreditatem et concordare non valentes mittunt sortes, puta, annulum, vel chartam, vel aliquid tale ostendendo dicentes, ille cuicumque evenerit, habebit partem istam in hæreditate. Et hujusmodi sortes possunt mitti licite. (Prov. 18.) Contradictiones comprimit sors: et inter potentes quoque dijudicat, id est, inter volentes

dividere. Consultoria autem fit, quando quis dubitans quid facere debeat consulit Deum, mittens sortes (Jonr. 4) dicitur: Quod quando supervenit tempestas illa in mari consuluerunt Deum, sortem mittentes, ut scirent, cujus peccato tempestas illa venisset. Et hic modus licitus est, maxime in necessitatibus, et in electionibus potestatum secularium. Unde faciunt rotulos de cera, in quorum quibusdam ponunt aliquas chartas, et in quibusdam non, quos bussulos vocant, ut illi quibus veniunt bussuli cum chartis habeant voces in electione. Sed hoc ante adventum Spiritus Sancti, Apostoli fecerunt etiam in electione spirituali, (Act. 1) quando sors cecidit super Mathiam: sed hoc post adventum Spiritus Sancti, amplius non licet in prædictis electionibus, quia hoc faciendo injuriaretur Spiritui Sancto. Credendum est enim, quod Spiritus Sanctus providet ecclesiæ suæ de bonis pastoribus. Unde post adventum Spiritus Sancti quando Apostoli elegerunt septem diaconos, non miserunt sortes, et ideo in nulla electione ecclesiastica hoc modo licet. Divinatoria autem sors est inquisitio de futuris soli divinæ cognitioni reservatis. Et hæc semper habet vanitatem admixtam, nec potest sine vitio curiositatis fieri. Quia ergo sors nihil aliud est, quam inquisitio rerum, quæ ex divina voluntate fiunt, gratia autem ejus ex sola divina voluntate dependet, inde est : quod gratia divinæ electionis dicitur sors, quia Deus per modum sortis secundum occultam providentiam, non ex alicujus meritis, per gratiam inter

nam vocat.

Deinde cum dicit: Prædestinati, etc. ponit voluntariam Dei prædestinationem, de qua dicitur (Rom. 8.) Quos prædestinavit, hos et vocavit.

Cujus quidem prædestinationis ratio non sunt merita nostra, sed mera Dei voluntas, propter quod subdit: Secundum propositum ejus. (Rom. 8.) Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti; quod autem secundum propositum prædestinaverit, probat: quia non solum hoc, sed etiam omnia alia, quæ Deus facit, operatur secundum consilium voluntatis suæ. (Ps. 134.) Omnia quæcumque voluit Dominus fecit. (Is. 46.) Consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet. Non autem dicit secundum voluntatem, ne credas, quod sit irrationabilis, sed secundum consilium voluntatis suæ, id est secundum volun

tatem suam, quæ est ex ratione, non secundum quod ratio importat discursum, sed secundum quod designat certam et deliberatam voluntatem. Ultimo autem tangit finem utriusque, sc. prædestinationis et vocationis, sc. laudem Dei. Unde dicit: Ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo, et per nos, qui credimus in Christo laudetur gloria Dei. (Is. 55.) Montes et colles cantabunt coram Deo laudem. Laus autem gloriæ Dei (ut dicit Ambrosius) est cum multi acquiruntur ad fidem: sicut gloria medici est cum multos acquirit et curat. (Eccl. 2.) Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia.

LECTIO 5.

Enumerat beneficia peculiariter Ephesiis a Deo collata, quæ sunt Evangelii nunciatio, ad fidem conversio, et gratuita justificatio.

[ocr errors][merged small][merged small]

In quo et credentes signati estis. Tertio beneficium justificationis, ibi: Signati estis, etc. Dicit ergo quantum ad primum, in quo, sc. Christo, et vos cum audivissetis, id est, cujus beneficio et virtute audivistis verbum veritatis, id est, verbum prædicationis, in quantum ipse Christus ad vos prædicatores misit. (Rom. 10.) Quomodo audient sine prædicante? quomodo vero prædicabunt, nisi mittantur? Item eodem infra: Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Ejus ergo beneficio audiunt, qui prædicatores eis mittit. (Luc. 11.) Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

Hoc verbum prædicationis tripliciter commendat Apostolus. Primo a veritate, cum dicit: Verbum veritatis. Quippe quia accipit originem a Christo, de quo dicitur (Joan. 17.) Sermo tuus veritas est. (Jac. 1.) Voluntarie genuit

nos verbo veritatis suæ. Secundo quia est annuntiatio bona. Unde dicit: Evangelium, quod quidem annuntiat summum bonum et vitam æternam; et anthonomastice verbum fidei, Evangelium dicitur, quasi annuntiatio summi boni. (Is. 52.) Quam pulchri pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis"salu— tem. (Eodem 41.) Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Et hoc est quantum ad futura bona. Tertio describitur et commendatur quantum ad bona præsentia, quia salvat. Unde dicit: Salutis vestræ, id est, quod creditum dat salutem. (Rom. 1.) Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti. (1 Cor. 15.) Notum autem vobis facio fratres evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini.

Quantum autem ad beneficium conversionis ad fidem, dicit: In quo, sc. Christo, id est, in cujus operatione vos credentes, Signati estis. Quod quidem beneficium ideo apponitur fidei, quia fides necessaria est auditoribus. Frustra enim quis audiret verbum veritatis, si non crederet, et ipsum credere est per Christum. (Infra. 2.) Gratia enim estis salvati per fidem. Et hoc non ex vobis, donum enim Dei est. Quantum vero ad beneficium justificationis, dicit: Signati estis. Et hoc, Per Spiritum Sanctum, qui datus est vobis, de quo dicit tria, sc. quod est signum, et quod est spiritus promissionis, et quod est pignus hæreditatis. Signum quidem est inquantum per eum infunditur charitas in cordibus nostris, qua distinguimur ab his qui non sunt filii Dei, et quantum ad hoc dicit: Signati estis, sc. divisi a grege diaboli. (Infra 4.) Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati

T. II.

estis, etc. Sicut enim homines gregibus suis apponunt signa, ut ab aliis distinguantur, ita Dominus gregem suum, id est, populum suum, spirituali signo voluit signari; Dominus autem populum peculiarem habuit, in veter quidem testamento Judæos: (Ezech. 34.) Vos autem greges mei, greges pascuæ meæ homines estis. Unde (Ps. 94) Nos autem populus ejus, et oves pascuœ ejus. Sed quia hic grex in pascuis corporalibus pascebatur, sc. in doctrina corporali, et in bonis temporalibus: (Is. 4.) Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis; ideo eum Dominus corporali signo, sc. circumcisionis ab aliis separavit et distinxit. (Gen. 17.) Eritque pactum meum in carne vestra. Prius autem dicitur: Circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit signum fœderis inter me et vos, In novo autem testamento gregem habuit populum Christianum. (1 Petr. 2.) Conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Joan. 10.) Oves meæ vocem meam audient, etc. Sed grex iste pascitur in pascuis doctrinæ spiritualis et spiritualibus honis; ideo cum signo spirituali ab aliis Dominus distinxit: hoc autem est Spiritus Sanctus, per quem illi, qui Christi sunt, distinguuntur ab aliis, qui non sunt ejus; quia autem Spiritus Sanctus amor est, ergo tunc Spiritus Sanctus datur alicui, quando efficitur amator Dei et proximi. (Rom. 5.) Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, etc.

Signum ergo distinctionis est chari— tas, quæ est a Spiritu Sancto. (Joan. 43.) In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Spiritus ergo Sanctus est quo signamur. Spiritus vero promissionis dicitur triplici ratione. Primo quia promissus est fidelibus.

23

(Ezech. 36.) Spiritum novum ponam in medio vestri. Et (Ezech. 37) Dabo vobis spiritum novum. Secundo quia datur cum quadam promissione, ex hoc enim ipso, quod datur nobis, efficimur filii Dei. Nam per Spiritum Sanctum efficimur unum cum Christo. (Rom. 8.) Si quis autem spiritum Dei non habet, hic non est ejus, et per consequens efficimur filii Dei adoptivi, ex quo habemus promissionem hæreditatis æternæ, quia si filii, et hæredes. (Rom. 8.) Tertio dicitur pignus, inquantum facit certitudinem de promissa hæreditate. Nam Spiritus Sanctus inquantum adoptat in filios Dei, est spiritus promissionis, et ipsemet est signum promissionis adipiscendæ. Sed ut dicitur in Glossa, alia littera habet: Qui est arra hæreditatis, et forte melius, quia pignus est aliud a re pro qua datur, et redditur. postquam ille, qui pignus recipit, rem sibi debitam recipit. Arra autem non est aliud a re pro qua datur, nec redditur; quia datur de ipso pretio, quod non est auferendum, sed complendum. Deus autem dedit nobis charitatem tanquam pignus, per Spiritum Sanctum, qui est spiritus veritatis et dilectionis. Et ideo hujusmodi non est aliud, quam quædam particularis et imperfecta participatio divinæ charitatis et dilectionis, quæ quidem non est auferenda, sed perficienda, ideo magis proprie dicitur arra quam pignus. Tamen potest nihilominus et pignus dici. Nam per Spiritum Sanctum Deus nobis diversa dona largitur, quorum quædam manent in patria, ut charitas, quæ nunquam

excidit (1 Cor. 42) quædam vero propter sui imperfectionem non manent, sicut fides et spes, quæ evacuabuntur, ut ibidem dicitur. Sic ergo Spiritus Sanctus dicitur arra per respectum ad ea, quæ manent: pignus vero per respectum ad ea, quæ evacuabuntur. Ad quid autem signati sumus subdit, dicens: In redemptionem. Nam si aliquis de novo aliqua animalia acquireret, et adderet gregi suo, imponeret eis signa acquisitionis illius. Christus autem acquisivit populum ex Gentibus. (Joan. 10.) Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, etc. Et ideo impressit eis signum acquisitionis. (1 Petr. 2.) Gens sancta, populus acquisitionis, (Act. 20.) Quam acquisivit sanguine suo. Sed quia Christus acquisivit populum istum, non sic quod nunquam fuerit suus, sed quia aliquando fuerat suus, sed opprimebatur a servitute diaboli, in quam peccando se redegit, ideo non dicit simpliciter, acquisivit, sed addit: In redemptionem. Quasi dicat: Non simpliciter de novo acquisiti, sed quasi a servitute diaboli per sanguinem ejus redempti. (1 Petr. 4.) Non corruptibilibus auro et argento redempti estis, etc. Acquisivit ergo Christus nos redimendo, non quod accrescat inde aliquid Deo : quia bonorum nostrorum non indiget. (Job. 35.) Si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua recipiet? Ad quid autem acquisi-verit nos Christus, subdit: In laudem gloriæ ipsius, id est, ut ipse Deus laudetur. (Is. 43.) Qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.

« PoprzedniaDalej »