Obrazy na stronie
PDF
ePub

turna non essent; et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; grave esse, iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere. Se legem laturum, ne plus, quam annua ac semestris, censura esset. Consensu ingenti populi legem postero die pertulit, et, ut re ipsa, inquit, sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico. Deposito suo magistratu, modo aliorum magistratui imposito, [fine alteri,] cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. Censores, aegre passi, Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt, octuplicatoque censu aerarium fecerunt. Quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem, quam ignominiam ; primores Patrum, quanquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos: quippe quum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret, quam censuram gesturum. Populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut vis a censoribus nullius auctoritate, praeterquam ipsius Mamerci, deterreri quiverit.

XXV. Tribuni plebis, assiduis concionibus prohibendo consularia comitia, quum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur: victoriae praemium, quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit. Omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Foslius, L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit: aedis Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri ex libris, placandae deum irae, avertendaeque a populo pestis causa, fecere: magna tamen clades in urbe agrisque, promiscue hominum pecorumque pernicie, accepta. Famem cultoribus agrorum ti

mentes in Etruriam, Pomptinumque agrum, et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est. Tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercinus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi levata, neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in Volscorum Aequorumque conciliis, et in Etruria ad fanum Voltumnae, agitata. Ibi prolatae in annum res, decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret; nequicquam Veiente populo querente, eandem, qua Fidenae deletae sint, imminere Veiis fortunam. Interim Romae principes plebis, iam diu nequicquam imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebei. Ibi secreta consilia agitare: queri, se a plebe adeo spretos, ut, quum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. Multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebei: adeo se suis etiam sordere, nec a plebe minus, quam a Patribus contemni. Alii purgare plebem, culpam in Patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. Si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse, et parto auxilio imperium quoque ascituram. Placet, tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis liceret causa Parva nunc res, et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine Patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni, ut legem perferrent: apparebatque, irritatis animis, plebem ad Suos studia inclinaturam: quae ne libera essent, se

natusconsultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

XXVI. Tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant. T. Quin=ctius L. F. Cincinnatus (eidem et Penno cognomen additur) et C. Iulius Mento, consules facti: nec ultra terror belli est dilatus. Lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, delectu habito, utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique, seorsum Aequi, seorsum Volsci, castra communivere; intentiorque, quam unquam ante, muniendi exercendique militem cura ducibus erat: eo plus nuntii terroris Romam attulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi saepe victi populi, maiore tamen conatu, quam alias unquam, rebellarent: et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat. Ante omnia pravitas consulum discor diaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint, eamque causam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora afferrentur, nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, Vos, inquit, tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine reipublicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis. Qua voce audita, occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt, proque collegio pronuntiant, placere, consules senatui dicto audientes esse: si adversus consensum amplissimı ordinis ultra tendant, in vincula se duci eos iussuros. Consules ab tribunis, quam ab senatu, vinci maluérunt; proditum a Patribus summi imperii ius, datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum meT. LIV. TOM. I.

R

morantes, siquidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules, et (quo quid ulterius privato timendum foret?) in vincula etiam duci possent. Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit. Is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit: ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. Simul edicitur et iustitium: neque aliud tota urbe agi, quam bellum apparari: cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. Ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. Et Hernicis Latinisque milites imperati: utrimque enixe obeditum dictatori est.

XXVII. Haec omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Iulio consule ad praesidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus causa vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bina castra hostium, parvo inter se spa tio distantia, viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quattuor exercitus, totidem munimenta 'planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant. Nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus procliis est; facile patiente dictatore, conferendo vires spem universae victoriae, tentato paullatim eventu certaminum, suos praecipere. Itaque hostes, nulla in proelio iusto relicta spe, noctu ador. ti castra consulis, rem in casum ancipitis eventus committunt. Clamor subito ortus, non consulis mo do vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi praesenti ope res ege

bant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars corona vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultus est, co plus animadvertitur, quid opus facto sit. Misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum praeficit castris: M. Fabio legato assignat equites: nec ante lucem movere iubet manum, inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit: illud eximium consilii animique specimen, et neutiquam vulgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. Qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque, est adortus, prius paene cepit castra, quam oppugnari hostes satis scirent. Inde, fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat, capta hostium castra, nuntiarique passim iubet.

XXVIII. Et iam lucescebat, omniaque sub oculis erant: et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat. Dictator autem, parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque. Circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vectius Messius ex Volscis, nobilior vir factis, quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce, Hic praebituri, inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur arma habe

« PoprzedniaDalej »