Obrazy na stronie
PDF
ePub

castra communivere; intentiorque, quam umquam ante, U. C. 324. inuniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus A. C. 428. nuncii terroris Romam adtulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi sæpe victi populi, majore tamen conatu, quam alias umquam, rebellarent: et aliquantum Romanæ juventutis morbo absumtum erat. ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint, eamque caussam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes, in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora adferrentur, nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, 'Vos,' inquit, 'tribuni plebis, ' quoniam ad extrema ventum est, senatus adpellat, ut in tanto 'discrimine reipublicæ dictatorem dicere consules pro potestate ' vestra cogatis.' Qua voce audita, occasionem oblatam rati tribuni augendæ potestatis, secedunt, 35 proque collegio pro- Tribuni pl. nunciant, placere, consules senatui dicto audientes esse: si minantur ' adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vin'cula se duci eos jussuros.' Consules ab tribunis, quam ab senatu, vinci maluerunt; proditum a Patribus summi imperii jus, datumque sub jugum tribuniciæ potestati consulatum memorantes, siquidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules, et (quo quid ulterius privato timendum foret?) in vincula etiam duci possent. Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, Postumius severissimi imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L. Julius dictator. magister equitum est dictus. Simul edicitur et justitium : neque aliud tota urbe agi, quam bellum adparari: cognitio vacantium militiæ munere post bellum differtur. Ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati. utrimque 36 enixe obeditum dictatori est.

XXVII. Hæc omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Julio consule ad præsidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator, 37 præeunte A. Cornelio pontifice maximo, 38 ludos magnos tumultus caussa vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad

35 Pro....collegio] Tanquam sententiam et jussum totius collegii tribunitii, congregati et præsentis. Eodem fere modo et sensu pro collegii sententia, infra c. 44.

96 Enixe] MSS. et vett. editi obnixe, probante Gronovio.

37 Præeunte] Vid. not. 8. ad c. 21. VOL. I.

supra.

38 Ludos Magnos] Memoravit Li. vius 1. 1. c. 35. ludos magnos a Tárquinii Prisci temporibus solennes annuos mansisse. Itaque hic intelligendi videntur ludi Magnis similes, qui iisdem diis, eodem apparatu fierent.

S

vinculcon

sulibus.

U. C. 324.
A. C. 428.

consulis

castra.

[ocr errors]

hostes pervenit. Sicut bina castra hostium, parvo inter se spatio distantia, viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul 39 Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quatuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad prœlia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant. nec, ex quo castris castra conlata sunt, cessatum a levibus præliis est; facile patiente dictatore, conferendo vires spem universæ victoriæ, tentato paullatim eventu certaminum, suos præcipere. Itaque hostes, nulla 40 in prœlio Obpugnata justo relicta spe, noctu adorti castra consulis, rem in casum ancipitis eventus committunt. Clamor subito ortus, non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi præsenti ope res egebant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars corona vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. 41 misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus præficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum præficit castris M. Fabio legato adsignat equites. nec ante lucem movere jubet manum, inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia, quæ vel alius imperator prudens et inpiger in tali re præciperet ageretque, præcipit ordine atque agit. illud eximium consilii animique specimen, et neutiquam vulgatæ laudis, quod ultro ad obpugnanda castra hostium, unde majore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos Castra Æ- neglectis vigiliis stationibusque, est adortus, prius pene cepit castra, quam obpugnari hostes satis scirent. inde, fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat, capta hostium castra, nunciarique passim jubet.

quorum ca

piuntur.

Vincuntur hosteɛ.

XXVIII. Et jam lucescebat, omniaque sub oculis erant : et Fabius cum equitatu inpetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos jam hostes fecerat. Dictator autem, parte altera subsidia et secundam aciem adortus, ciri deficit Gron. Crev.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Dicta- U. C. 318. tor dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem A. C. 434. Capitolinus Quinctius intulit signa. ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem Romanam respectante, ut ab auguribus, 93 simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit. secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parte legiones Etrusca sustinuere inpetum Romanorum. eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex, ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis, trahebat certamen.

occidit.

XIX. Erat tum inter equites tribunus militum A. Corne- Cossus relius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viri- gem eorum bus par, memorque generis, quod, amplissimum acceptum, majus auctiusque reliquit posteris. is quum ad inpetum Tolumnii, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, Hiccine est,' inquit, 'ruptor fœderis humani, violatorque gentium juris? Jam ego hanc mactatam victimam, (si modo sancti quidquam in terris esse Dii volunt) 'legatorum Manibus dabo.' Calcaribus subditis, infesta cuspide in unum fertur hostem. quem quum ictum equo dejecisset, confestim et ipse hasta innisus se in pedes excepit. Adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque sæpius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia; caputque abscisum victor spiculo gerens, terrore cæsi regis hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies, quæ una fecerat an- Vincuntur. ceps certamen. Dictator legionibus fugatis "instat, et ad castra compulsos cædit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, ex agro Veientano ingentem detulit prædam ad urbem. Inter proelium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum, ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit: intentos deinde hostes in vallum, egressus 94 dextra principali, cum triariis repente invadit. quo pavore injecto, cædes minor, quia pauciores erant; fuga non minus trepida, quam in acie, fuit.

XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator senatuscon- Dictator triumphat.

s ubi Gron. Crev. Quod simul ubi MS. Veith.
" fugatis legion. Eæd.

u

t abscissum Gron. Crev.

eorum vel volatu, vel cantu, felix aliquod
augurium obtigit.

95* Simul aves rite admisissent] Simul auspicia secunda contigissent. Eadem locutio reperitur supra 1. 36. Aves admittere vel addicere dicuntur, quum ex c. 5. 1. III.

94 Dextra principali] Vid. not. 15. ad

7. C. 318. A. C. 434. Cossi spolia opima.

sulto jussuque populi triumphans in urbem rediit. Longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens. in eum milites carmina incondita, æquantes eum Romulo, canere. Spolia in æde Jovis Feretrii prope Romuli spolia, quæ, prima Opima adpellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit. averteratque in se a curru dictatoris civium ora, et celebritatis ejus diei fructum prope solus tulerat. Dictator 95 coronam auream libram pondo ex publica pecunia, populi jussu, in Capitolio Jovi donum posuit. Omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Jovis Feretrii templo intulisse, exposui. ceterum, præterquam quod 96 ea rite opima spolia habentur, quæ dux duci detraxit; nec ducem novimus, nisi cujus auspicio bellum geritur; titulus ipse, spoliis inscriptus, 97 illos meque arguit, consulem ea Cossum cepisse. 98 Hoc ego quum Augustum Cæsarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum ædem Feretrii Jovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in 99 thorace linteo scriptum legisse audissem; prope sacrilegium ratus sum, Cosso spoliorum suorum Cæsarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. qui si ea in re sit error, quod

1

x cum Gron. MS. Veith. Y Hæc ego..... conditorem ac restitutorem..... delapsam MS. Veith.

95 Coronam auream libram pondo] Sic jussit legi Gronovius, lib. 1. de Pecun. vet. c. 6. Vetustius editi habent libre: scripti omnes nostri libra.

96 Ea rite opima spolia habentur, quæ dux duci detraxit] Hæc quidem vulgaris opinio fuit. Sed non ita visum Varroni, qui disertis verbis affirmat, ut ex Festo cognoscimus, Opima spolia etium esse, si manipularis miles detraxerit, dummodo duci hostium. De ea re vid. Periz. Animadv. Histor. c. 7.

97 Illos meque arguit] Adversus illos meque ipsum probat.

98 Hoc ego quum Augustum....seipsum....legisse audissem] Post Augustum suppleri necesse est dicentem. Quum audissem ego Augustum dicentem, seipsum legisse hoc. Vid. not. 58. ad c.

23. 1. I.

99 Thorace linteo] Quem videlicet Cossus Tolumnio detraxerat.

1 Qui si] Huic loco magna obscuritas inest, et fortasse ab ipso Livio affectata, dum vult ita Augusto contra rei veritatem assentari, ut tamen intelligenti et attento lectori subodorandum relinquat, quid ipse apud animum suum sentiat.

Hæc ergo videtur esse hujus intricatis-
simi loci sententia. Pro certo ponit
Livius, non ex sua nimirum, sed ex
Augusti mente, spolia opima Cossum
consulem cepisse. Sed quum scriptores
omnes in hunc annum spolia ejus opima,
in nonum, sive potius decimum post
annum ejusdem consulatum conferant ;
in alterutro erraverint, necesse est : et
vel in hunc annum revocandus est
Cossi consulatus, vel in decimum post
annum rejicienda spolia. Utrum retra-
hendus sit in hunc annum Cossi consu-
latus, in medio Livius relinquit: in
decimum post annum spolia vix ac ne
vix quidem rejici posse ait. Deberet
quidem, quum hoc ultimum fieri posse
propemodum neget, illud alterum am-
plecti ac pro firmo tueri; idque pro-
cul dubio fecisset, si ex animi sen-
tentia Augusto assensus esset.
veri vi victus, rem non audet affirmare,
ac dubiam relinquit. Si, inquit, i. e. an
ea in re, sive in eo sit ille error,
(eorem nempe qui Cossum spolia opima
tribunum militum cepisse dicunt) quod
Cossi consulatus in nonum, sive deci-
mum potius post annum rejectus sit,

Sed

50

Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit, quosdam ex U. C. 327. Fidenatium juventute participes ejus populationis fuisse: A. C. 425. A. Cornelio, cognitioque ejus rei L. Sergio, et Q. Servilio, et Mam. T. Quinctio Emilio permissa. Quidam Ostiam relegati, quod, cur per II. Coss. eos dies a Fidenis afuissent, parum constabat. colonorum additus numerus, agerque iis bello interemtorum adsignatus. Siccitate eo anno plurimum laboratum est: nec cœ- Siccitas. lestes modo defuerunt aquæ, sed terra quoque, ingenito humore egens, vix ad perennes subfecit amnes. defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium dedit: scabie alia absumta: vulgatique" contactu in homines morbi, et primo in agrestes ingruerant servitiaque. urbs deinde inpletur. Nec corpora modo adfecta taboo, sed animos quoque multiplex religio, et pleraque ex- Externa suterna, invasit ; novos ritus 51 sacrificandi P vaticinando in- perstitio. ferentibus in domos, quibus quæstui sunt capti superstitione animi: 52 donec publicus jam pudor ad primores civitatis pervenit, cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis Deum exposcendæ. Datum inde negotium ædilibus, ut animadverterent, ne qui, nisi Romani Dii, neu quo alio more, quam patrio, colerentur. Iræ adversus Veientes in insequentem annum, C. Servilium U. C. 328. Ahalam, L. Papirium Mugillanum consules, dilatæ sunt. A. C. 424. C. Servilio, Tunc quoque, ne confestim bellum indiceretur, neve exer- L. Papirio citus mitterentur, religio obstitit. feciales prius mittendos II, Coss. ad res repetendas censuere. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat: induciæque inde, non pax facta: quarum et dies exierat, et ante diem rebellaverant. Missi tamen feciales: nec eorum, quum more patrum jurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit, utrum populi jussu indiceretur bellum, Veientibus an satis esset senatusconsultum. Pervicere tribuni, denun- bellum inciando inpedituros se delectum, ut 53 consules de bello ad populum ferrent. omnes centuriæ jussere. In eo quoque plebs

n vulgarique Gron. Crev.

• tabe MS. Veith.

50 Novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus per domos] Circumeuntibus domos, et in eas inferentibus per vaticinationem, tanquam divinitus mente monita, novos sacrificandi ritus.

51 Sacrificandi] Hæc emendatio nititur auctoritate librorum Sigonianorum, duorum MSS. Hearnii, nostrorum omnium, denique editionum Andreæ et Campani. Vulgo sacrificando.

52 Donec publicus jam pudor] Donec pudor jam pro republica, i. e. pudor de hac fœditate superstitionis, cujus

P sacrificando Gron.

dedecus jam ad rempublicam, non pri-
vatos modo, pertinebat, ad primores
civitatis pervenit. Sic in re plane simili,
XXV. 1. Deinde ad Patres etiam et ad
publicam querimoniam excessit res.

53 Consules] MSS. et vett. editi magno
consensu habent, teste Gronovio, Ut
Quintius consul....ferret. Cui lectioni
consonat id quod initio statim c. seq.
legitur, Quintium tribunum militum ex
consulatu creatum esse. At vero supra
consules in hunc annum editi sunt C.
Servilius, et L. Papirius. Hoc unum

dictum.

« PoprzedniaDalej »