Obrazy na stronie
PDF
ePub

Сит раиpertate humilitas jungenda.

Humilitas virtutum radix,

Sanctitatis

mensura.

Gratiosa humilitas.

[ocr errors]

tua magna nimis” (Gen. 15, 1). Tu, qui reliquisti
omnia, "sedebis super thronum" gloriae; cen-
tuplum accipies "et
et vitam aeternam. "Pro-
fecto, "parasti in dulcedine tud pauperi,
Deus! (Ps. 67, 11) Ergo deificae beatitudinis
rosa inter vepres paupertatis nascitur. Verum,
ut efflorescat, prospero eget humilitatis solo.
Proinde tam admirabilia SS. Patriarcha de
sanctâ humilitate instituit et praecepit. Est
enim, ut paupertas proprietatis, ita sui ipsius
quaedam exinanitio, neque aliud vita religiosa
spectat, nisi ut humilitas, altissime fundata ac
stabilita, nunquam ex animo dimoveatur, sive
ut "non glorietur omnis caro in conspectu
Domini (1 Cor. 1, 29), sed Ut In Omnibus Glo-
rificetur Deus.

Itaque aurea est, quae ad Deum ducit summamque perfectionem, scala, omnium virtutum radix, fulcrum ac sedes. Nullius videlicet pretii est cuncta nostra oratio et operatio sine humilitate, quâ solâ aestimetur omnis progressio ac sanctitatis integritas. Quisquis igitur sui ipsius vilitatem abjectionemque et solertissime perspicit et libenter agnoscit; coram Deo, semetipso atque hominibus submississime se gerit, seque solum contemnit, adeo nihil sibi deferens vel de se praedicans, ut infra omnium sese pedes demissum continuo existimet, hic vere humilis est "et gratia proficiet apud Deum et

et

homines" (Luc. 2, 52). Contra, qui, sui ipsius
ignarus, se unum magni aestimat, reliquos
autem omnes infra se ac despicatui ducit, cum
pharisaeo jactans: "Quia non sum, sicut ceteri
hominum" (Luc. 18, 11); qui porro inanis gloriae
honorumque avidus, ventosus, inflatus, admi-
ratione sui tollitur, cunctis difficilis, asper ac
fastidiosus, is superbus est et "odibilis coram
Deo et hominibus" (Eccli. 10, 7). Exsecrare hoc
diaboli vitium! Quidquid in te tumoris super-
est, ex animo ejice et hunc sub jugum mitte
perfectae tui ipsius despicientiae. “Disce a "
Sponso tuo, qui "humilis
humilis "est "
est "corde,
imitare Beatissimam Dei Genitricem, cujus
summe mirandam Deus “respexit humilita-
tem. Cum S. Augustino ora: "Domine JESU,
noverim me, noverim Te!
noverim Te!" et crescet in te
sancta infantia ac simplicitas, et fundaberis in
pace, et delicias gustabis vitae in Deo abscon-
ditae. “Qui enim ambulat simpliciter, ambulat
confidenter" (Prov. 10, 9). En duplex paupertatis
humilitatisque symbolum, quo exhibito coeli
portae tibi patebunt. Nam "Beatus populus
pauperum, cujus Dominus Deus ejus (Ps. 143, 15),
et "populum humilem salvum faciet" Domi-
nus (Ps. 17, 28).

Odibilis superbia.

Exsecrare diaboli vi

tium!

Disce a Jesu et B. Virgi

ne.

Fructus

humilita

tis.

Pauperi et humili cœ

lum patet.

S. Paupertas.

Res et vasa monasterii,

Literae et

munera.

Testimonia

I. er S. Regula, II. er decretis et documentis S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum scriptis deprompta.

S. Regula.

RAECIPUE hoc vitium radicitus amputetur de mona

PRA

sterio, ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine jussione Abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem... nihil omnino, quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propriâ potestate. Omnia vero necessaria a Patre monasterii sperare; nec quicquam liceat habere, quod Abbas non dederit aut permiserit. Omnia omnibus sint communia, ut scriptum est (Act. 4. 32), nec quisquam suum esse aliquid dicat aut praesumat. Quod si quisquam hoc nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur... si non emendaverit, correctioni subjaceat. (C. 33.)

Memorentur Ananiae et Saphirae (Act. 5), ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes, qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in animâ patiantur... Non surripiat avaritiae malum. (C. 57.)

Si quis sordide aut negligenter res monasterii tractaverit, corripiatur. (C. 32.)

Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum. (C. 31.)

Vasa ministerii sui munda et sana reconsignet. (C. 35.)

Nullatenus liceat monacho nec a parentibus nec a quoquam hominum nec sibi invicem literas aut eulogia vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto Abbatis sui. Quodsi ei quicquam directum fuerit, non praesumat suscipere

illud, nisi prius indicatum fuerit Abbati... In Abbatis sit potestate, cui illud jubeat dari, et non contristetur frater, cui forte directum fuerit, ut non detur occasio diabolo. (C. 54.)

Si cui inventum fuerit, quod ab Abbate non acceperit, gravissimae disciplinae subjaceat. (C. 55.)

Sufficere credimus ad refectionem quotidianam cocta duo pulmentaria propter diversorum infirmitates, ut forte, qui ex uno non poterit edere, ex alio reficiatur.... Et si fuerint inde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die... In arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remotâ prae omnibus crapulâ, ut nunquam surripiat monacho indigeries. (C. 39.)

Infirmorum contuentes imbecillitatem credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant... Licet legamus, vinum omnino monachorum non esse, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius... Ubi loci necessitas exposcit, ut nec supradicta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum et non murmurent. (C. 40.)

Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem, ubi habitant, vel aerum temperiem dentur... Nos mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas. De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt aut quod vilius comparari potest... Non sint curta ipsa vestimenta utentibus eis, sed mensurata. Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere... Jam quod supra fuerit, superfluum est et amputari debet... Femoralia hi, qui diriguntur in viâ, de vestiario accipiant... et cucullae et tunicae sint aliquanto his, quas habere soliti sunt, modice meliores. (C. 55.)

Victus:

cibus,

Potus,

Vestitus,

Cella.

Spiritus paupertatis.

Omni vilitate contentus.

Nec corpus proprium.

Humilitas.

Singuli per singulos lectos dormiant. Lectisternia, pro modo conversationis, secundum dispensationem Abbatis sui singuli accipiant. (C. 22.)

Stramenta lectorum sufficiant: matta, sagum, lena et capitale. Quae tamen lecta frequenter ab Abbate scrutanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur.... Ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab Abbate omnia, quae sunt necessaria, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen Abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum (4, 35), quia « dabatur singulis, prout cuique opus erat. Ita ergo et Abbas consideret infirmitatem indigentium. (C. 55-)

Primum quaerite regnum Dei et justitiam Ejus, et haec omnia adjicientur vobis... Nihil deest timentibus Eum (Matth. 6, 33; Ps. 33, 10); (C. 2.)

Omni vilitate et extremitate contentus sit monachus. (c. 7.) Contentus consuetudine loci... non forte perturbet monasterium, sed simpliciter contentus sit, quod invenerit. (c.61.)

Qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur; qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate et non extollatur pro misericordiâ, et ita omnia membra erunt in pace. (C. 34.)

(Noviter veniens ad conversionem) res si quas habet, aut eroget pauperibus aut, factâ solemniter donatione, conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum sciat. (C. 58.)

Vita S. P. Bened.: Vir Dei Benedictus cuncta decreverat in terrâ tribuere, ut in coelo omnia reservaret. (C. 28.)

Monachus ad sanctimoniales missus, illicite mappulas accepit sibique eas abscondit in sinu. Qui mox ut reversus est, eum Vir Dei vehementissimâ amaritudine coepit increpare dicens: « Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum ?... > Qui mox ejus vestigiis provolutus, stulte se egisse poenituit. (C. 19.)

Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens : « Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur

« PoprzedniaDalej »