Obrazy na stronie
PDF
ePub

Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365

O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

370

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit versus, tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.'

[ocr errors]

Tu nihil invita dices faciesve Minerva ;
Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat judicis auris
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit
Quod non edideris; nescit vox missa reverti.

Silvestris homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigrīs rabidosque leones;
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,

365 decies
385 faciesque

380

385

390

395

378 a summo discessit Lmb 394 arcis

371 Messalae

393 rapidosque

Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis temptata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo!

400

405

Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410
Altera poscit opem res et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse "Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies! mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri."

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Adsentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in faenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu, seu donâris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim "Pulchre! Bene! Recte!"
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

410 possit 416 nec codices pauci, num, non

421 foenore

423 artis

415

420

425

430

417 est omit. 424 sciat

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
Et torquere mero quem perspexisse laborent
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Numquam te fallent animi sub volpe latentes.
Quintilio si quid recitares, "Corrige, sodes,
Hoc" aiebat "et hoc." Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares.

435

440

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertīs, 445 Culpabit duros, incomptis adlinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus, nec dicet "Cur ego amicum Offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.

450

455

Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps. In puteum foveamve, licet "succurrite" longum Clamet "io cives !", non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, "Qui scis an prudens huc se dejecerit, atque Servari nolit?" dicam, Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus inmortalis haberi Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465 Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :

434 culullis

435 laborant

443 sumebat

457 sublimes

441 formatos* ter natos* B 456 secuntur

460

437 fallant

450 non

462 proiecerit

[ocr errors]

utrum

Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet,
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus,
Objectos caveae valuit si frangere clatros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.
468 distinguunt plurimi retractus erit jam,
473 clathros edd.

470

475

470 dictitet

[graphic][subsumed][merged small]
[blocks in formation]

MS., MSS., manuscript, manu- K., Keller.

[blocks in formation]

Ki., Kiessling.

Kr., Krüger.
Lach., Lachmann.
Lamb., Lambinus.
L., Lincoln.
Le., Lehrs.

L. M., L. Müller.
Mc., Macleane.
M.. Meineke.
Mnr., Munro.

Mt., Mitscherlich.
N., Nauck.
Ob., Obbarius.

O., Orelli.

Plm., Palmer.

P., Peerlkamp.

Porph., Porphyrion.
R., Ritter.

Ro., Rosenberg.
S-J., Schmid's Jahn.
Sch., Schütz.

St., Stallbaum.

Wck., Wickham.

Wlk., Wilkins.
Y., Yonge.
Z., Zumpt.

Lyt., Metrical translation by
Lord Lytton.
Con., Metrical translation by
Conington.

Lex., Harper's Lexicon.

« PoprzedniaDalej »