Obrazy na stronie
PDF

S. Ambrosius, mota corruptionis inureretur. Acce- A ritania coronati. His profecto et hujusmodi aliis

dit præterea Ecclesiæ Weronensis perpetua traditio, quam certis rationibus firmam ex Canonum praescripto tueri debeinus, quæ præter Zenonem episcopum, et martyrem (qua de re in libello de Sanctis Weronensibus episcopis uberius tractatum est) nullum alium Zenonem agnovit episcopum : quam quidem traditionem testatur etiam episcoporum Veronensium series in aula episcopali depicta, in qua unus tantum Zeno VIll episcopus cernitur. Dicet alius, ab auctore horum sermonum confutatos esse errores Arii, qui vivo Zenone martyre non erat. Respondemus, cum Epiphanius scribat patrem Arii fuisse Origenem, el S. Thomas fontem ejusdem exstitisse, errores, qui ab Ario disseminati sunt, fuisse antequam Arius nasceretur : ut errores Lutheri , antequam pestiferum illam hæresiim Lutherus disseminasset, convicti fuerunt. Quod si is contendat errores illos Origeni falso tributos, ut Pamphilus martyr, et alii nobiles scriptores putaverunt, non convincit causam non fuisse. ut S. Zenoni necesse non fuerit, illaam pestem, quod Filius non sit coæternus Patri, refellere. Quod objicitur, sermonem de continentia non esse S. Zenonis martyris, cum in eo legatur auctor abfuisse a S. Pauli doctrina divulgata annis quadringentis eo amplius, et totus pene orbis tunc fuisse christianus: dicimus textum , sicul multis in locis est mendosus, ita , ut sæpe fit in numeris, ibi esse depravatum. Jam vero cum disseminatum per omnes provincias esset Evangelium a multis receptum , eo in loco auctor pouit, ut fit, totum pro parte. Antiquissimi auctoris est indicium, cum sæpe ad Judæos sermones habuerit : catechumenos ad immergendum se in sacrum fontem invitaverit : reprehenderit Græcos tunc ad fidem Christi conversos, quod vana sua sapienlia etiam in Ecclesiam Dei vana quædam de Deo introducerent, ul serm. i de psal. cxxx. Idem ostenditur, cum in serm. de Spirituali ædificatione domus Dei auctor demonstrat, tunc non fuisse jam templa Christianis conslructa, sed novum populum et minimum numero exstitisse : Ad Neopliytos porro serm. iv cum de iis mentionem facit , qui universam rem familiarem pauperibus erogarent, quique Dei templum essent, cum templum idololatriæ antea exstitissent. Id ipsum praeterea licet perspicere ad

quamplurimis anliqnissimus horum sermonum auctor demonstratur. Quod autem tres, sive quatuor sermones in his reperiantur, quos S. Zenoni aliqui putant adscribi non posse, nempe qui inscribitur, de Præcepto attende tibi : Sermo de Evangelio secundum Lucam de duplici tentationum specie : Sermo de Livore, et Invidia : Et sermo de Jejunio: qui inter S. Basilii Iiomilias Graece scripti reperiuntur : quamvis argumenta non desint, quibus probare liceret eos quoque sermones ad S. Zenonem nostrum pertinere , cum'etiam plurimos summo studio et gravissimis laboribus in Graecia multo ante S. Basilium prædicando ad fidem Christi converteret; tamen ea in re contentiosi esse nolumus. Ad id vero, quod auctor

B bibliothecæ sanctæ scribit, nempe septem sermones

[ocr errors]

in psal. quos enumeravit, esse descriptos ex S. Ililarii commentariis, dicimus illum quoad numerum errasse : sermones enim in psal. lxxix et in psal. c in commentariis S. Ililarii non reperiuntur. Quoad reliquos quinque, cum duo sermones de psalm. cxxx in his sermonibus legantur, secundus vero sit certis quibusdam vocabulis, et iisdem fere sententiis similis priori, qui quidem prior in commentariis S. Hilarii non reperitur; eum etiam , secundum scilicet, dicimus a S. Zenone more suo fuisse aliqua ratione repetitum, et propterea ad illum pertinere, sed in commentariis S. Hiiarii ab aliquo fuisse insertum , quemadmodum videmus inter opera Hieronymi, Augustini et aliquorum sanctorum Patrum conciones , et libellos non ignobilium auctorum irrepsisse. An vero reliqui quatuor eadem ratione fuerint in iisdem commentariis inserti, necne , aliorum sit judicium. Nos vero, qui in eodem vetusto codice manu scripto hos etiam sermones simul cum quatuor, quos, ut jam diximus, apud S. Basilium Græce descriptos reperimus, defraudare S. Zenonem debita suæ laudis p0ssessione non sumus ausi. Neque lectorem debuimus tam utili et jucunda lectione privare. De stylo quod objicitur, vario dicendi modo sermones conscriptos, si quis recte eos perpenderit, paucissimis exceptis, ejusdem styli comperiet ; insunt enim eadem sæpe vocabula, eadem verborum dispositio et connexio. Neque tutum est semper ex styli varietate, in paucis maxime, de auctore fieri judicium : non enim quili

Neopliytos serm. v cum eos hortatur auctor, ut ido- D bet auctor scripta sua eadem dicendi plurasi semper cei cognoscere, quanta injuria doctor eximiusS. Zeno A nesim sententias ex hisce sermonibus quasi floscu

lolatriam fugiant, et ne captent amplius auguria. Quid? nonne id clare patet ex serm. 1 de Pascha, et ex serm. de Patientia? quorum altero inlerpretatur autumnum sui temporis martyres significare, patientiam in altero coronam martyrum appellat quotidianam ? B. Thecla S. Pauli apost. discipula, et prima illius sexus martyr in sermone de Timore in exemplum timoris Domini adducitur. Quosdam meminit in serm. de Resurrectione in idololatria suo tempore obiisse : et christianos quosdam arguit corporum resurrectionem non credentes. Ab eo praeterea descripua est S. Arcadii martyris vita, suo lempore, ut Peirus episcopus Equilinus testatur, martyrio in Mau

[ocr errors]

contexuit : hoc namque et Augustino, et Hieronymo, et aliis sanctis Patribus, quinimmo et S. Paulo apostolo contigisse, ut tom. ii Witarum Sanctorum in præfatione ad lectorem, ait Aloysius Lippomanus liujus Ecclesiæ Weron. episcopus , quandoque reperimus, ut pro locorum, temporum , et personarum qualitate modo altius, modo demissius loquantur.Imperfecti sermones, quos S. Zenonem diversis temporibus scripsisse probabile est, ab aliquo ejus discipulo fideliter collecti sunt, cum praesertim quædam in eis sint, quæ eadem fere snnt; quod auctor minime fecisset, neque quispiam alius, qui eos ex diversis auctoribus colligere voluisset. Ex his igitur lieodem bìbliothecæ loco honore suo defraudatus fuerit, scriptis suis luculentissimis spoliatus, cui opinioni et judicio in hac re non satis oculato refragatur Blondus Flavius, De illustrata Italia regione nona : Petrus episcopus Equilinus in vita S. Zenonis, et Joannes Stoeffler Justiugensis mathematicus in calendario Romano, qui prius superiori sæculo, quam typis fuissent excusi, sermones S. Zenoni attribuunt. Nostra vero ætate praeter F. Leandrum Alhertum Bononiensem Ord. Præd. in descriptione Italiæ, et Onuphrium Panvinium in chronico mânuscripto, vanam illius trutinam, et judicium refellit idem Aloysius Lippomanus, et Laurentius Surius Carlhusianus, viri judicio, pietate, et varia, et recondita eruditione insignes , et sacrarum historiarum in primis scientissimi, qui non modo oratione, sed etiam usu ipso S. Zenonis esse docuerunt, quorum alter in suam catenam coinmentariorum in Ge

los decerptos nomine Zenonis intexuit, uterque vero inter Sanctorum vitas prudentia summa , laboreque incredibili collectas sermones integros B. Zenonis nomine insignitos iuseruerunt. His gravissimis auctoribus accedit vita S. Zenonis, quæ jam multis sæculis fuit conscripta, in qua membra aliquot horum sermonum, de quibus est disputatio, leguntur. Monemus autem prætermissum esse S. Gaudentii episcopi Brixiensis sermonem , qui excusis sermonibus S. Zenonis fuerat additus, quod in velusto codice manuscripto non reperitur. Hæc de S. Zenonis sermonibus, ut piissimi et benignissimi pastoris ac patris nostri mandato, qua debuimus observantia, pareremus. Fruere igitur, candide lector, his sermonibus martyris episcopi, qui magno Dei munere nobis relicti sunt, quos cum attente legeris , senties te ad virtutis et pietatis sludium mirabiliter excitari , et hominem, in quo Christus loquebatur, plane agnosces.

NOTITIA LITTERARIA IN ZENONEM.

(Ex schoENEMANNo T. 1, p. 312-328.)

§ 1. Vita. — Episcopus Veronensis, de quo admodum pauca sunt, quæ certa fide atque continua rerum memoria traduntur. Fuerunt, qui nomine ducti Græcum putarent, et Anonymo quodam versificatore teste Syria oriundum. Quorum hariolatio cum per se sit satis levis atque parum communita, tum infringitur plane dictionis genere longe puriori atque propiori, quam Græcus homo studio privato videtur consecuturus fuisse. Contra ex eodem styli colore non sine jure sibi videntur, qui identidem dictionem ejus deprædicarunt viri doctissimi Casaubonus, Barthius aliique, Africanum eum fuisse. Atque huic opinioni calculum adjecerunt fratres Ballerinii editores ex Tr. de Arcadio martyre in Cæsarea Mauritaniæ passo; cujus memoria cum prorsus apud antiquos ignota sit, fieri non potuisse existimant, ut Weronensis ep. lanta cum religione natalitium ejus diem celebraret, nisi præcipua quadam devotione eidem fuisset addictus atque adeo fortasse ex eadem Africæ provincia oriundus; ostendentes simul non alienum a consuetudinibus Ecclesiarum Occidentis fuisse, ut Africanos meritis insignes episcopos et clericos crearent, nec minus moris fuisse expeditiones in terras Orienti suscipere. Iidem episcopum eum ordiiiatum esse sexto idus decembris anno 363 (postremo Juliani) scribunt. Juliano ergo an. 363, vita defuncto, cum imperium ad Cæsares religionem christianam foventes iterum esset traductum, novi muneris auspicia exinde felicissima Zeno cœpit, ut partim paganos, quos frequenter tuiic Weronæ fuisse verisimile est, partim Arianos, qui sub Constantio, Juliani prædecessore, catholicos in his `regionibus pene oppresserant, adoriretur, quos partim facundia sua ad fidem convertit, partim impu

gnationibus acribus tantum non penitus devicit, unde Veronam erroribus purgasse atque ad veram religionem perduxisse dictus est. Effecit quoque studio illustri, ut nova ecclesia yeronæ e fundamentis exstrueretur, primumque, ea aperta, christianorum conventum sermone, etiam nunc superstite, celebravit (Tract. xvi, I. ). Atque primam lianc fuisse ecclesiam Veronæ hos in usus ædificatam, ex eodem ejus sermone non injuria auctores ante laudati conjiciunt. Morum ac vitæ gnaviter ducend;e custos vigilantissimus fuit, el superest tractatus (Tract. xv, 1. 1), quo plurimun, tünc temporis per Italiam episcoporum exemplo in eos invectus est, qui agaparum nomine in commessationes, ebrietatem ac impudicitiam abuterentur. Imprimis autem virginum disciplinam ab eo excultam esse, adeo ut Veronæ non solum virgines essent, quæ pudicitiæ virginalis voto obstrictæ in domibus suis se continerent, sed etiam quæ virginitatem professæ com

p munem in monasterio vitam degerent, ex Ambrosio

(Epist.) potissimum cognoscimus. Annus, quo vita excesserit, ut plurima ejus gesta, incertus est. Placuit Balleriniis 380 vel 581, ut adeo per annos 18, Ecclesiæ Weronensis regimen tenuerit, quod spatium ad òmnia, quæ tam obscure accepimus, gerenda vix satis magnum putant. De miraculis et martyrio in præsenti nihil dicere attinet. llla qui curat, editores operum ejus et fontes, unde illi hauserunt, adeau; posterius fabulam esse, ipsi Ballerinii majoris quam forte opus erat operæ impendio probatum iverunt. § II. Scripta. —- Ejus supersunt Sermones longiores xvi, breviusculi Lxxxvii. § llI. Editiones. — Ante Ballerinios fratres nemo fuit, qui bene de Zenone meruisse dici posset, Nam codice a Guarino Weronensi reperto Zenonis momine luci dati sunt sermones, non modo nihil famæ hujus auctoris profuerunt, sed etiam ad confundenda doctorum de eo judicia valuerunt, præeunte imprimis Jo. Sixto Senensi (In bibliolh. sancta, nv, ed. col. lon. agr. 1626, p. 391), qui, cum aliquot tractatus deprehendisset, qui partim Hilarium aut Basilium auctorem haberent, partim auctorem longe Zenoni, cujus insuper ætatem Sixtus, cum Petro Equilino episcopo ad Gallienum usque retraxit, seriorem monstrarent, facile se dubitatione abripi passus est ad fidem reliquis etiam omnibus derogandam, ut majori ex parte coilectos esse ex diversis auctoribus , ducentis pene annis Zenoni posterioribus statueret. Hinc aliquanto plane dubitatum fuit, num inter scriptores ecclesiasticos Zeno esset referendus (Mabillon. de Studiis monast. parte prima, p. 277, ed. secundæ Venet. 1729,in-40)? Ac quanquam auctoresedinis Weronensis anno 1586, vindicias sat prolixas contexuerint;* cum tamen ipsa in editione præter alium sermonum ordinem, quo isti in duos libros distributi cernuntur nihil occurrat novi, sed omnes tractatus æque sint perturbati, permixti ac pro Zenonianis divenditi, ii etiam, quos alienos esse Sixti argumenta manifestum fecerant : quæcumque in tam malæ causæ patrocinium dici potuere, non solum nihil profecerunt, sed ad indignationem potius exstimularunt nonnullorum animos, causamque ipsam, quæ imbecillibus valde argumentis suffulciri ac sustentari debuit, imbecilliorem multo deterioremque esse, quam ante C fuerat, aliquibus persuasere. Ad difficultatum porro cumulum hac in editione accessit etiam tempus, quo S. Zenonem floruisse editores statuerunt, quod cum aliquot sermonum testimoniis adversetur manifeste, pro sedandis repugnantium criticorum animis, eos in majora dissidia exacuerunt. » Quod si his addas perversam, quam in ipso textt exhibendo secuti sunt rationem, quamque iidem Ballerinii, quorum superius quoque est judicium, acriter notarunt ex eaque deiuceps Zenonem descriptum videas, senties oportet quo jure nemini ante Ballerinios quidquam debuisse affirmaverimus. Sub finem sæculi præteriti nova parabatur editio, morte dein auctoris intercepta, de qua apud eosdem Ballerinios hæc leguntur :

qui valde mature quidem, anno nimirum 1508, ex A indicant annotationes aliquæ, in quibus ad observa.

tiones in eosdem postremos quoque sermones lectorem remittit. Hisce autem in annotationibus et corruptiora quædam loca tentavit emendare et difficiliores quasdam sententias explicare naviter et erudite studuit. Uno codice usus, quem serius etiam accepisse videtur, alios sæpe desideravit, queis sinceram lectionem restitueret. Aliquos tractatus supposititios plane coguovit, at cum vulgatum de Gallieni ætate præjudicium nondum detexisset, hæsit alicubi, quominus aliquos addititios tractatus alienos crederet, alicubi etiam genuinum Zenonis sermonem, qui ei ætati non congruit, ab eodem adjudicandum putavit : ut ne tamen certum sit, an mutaturus fuisset sententiam, si editioni perficiendæ

B longiorique meditationi tempus superfuisset. Nunc

affectus hic Sparaverii commentarius ipse quoque Balleriniorum editioni accessit. Horum igitur immortali opera effectum est, ut, cui antea honorem scriptorum atque ipsum statum docti denegarent, is jam munere, meritis et scriptis luculentissimæ editionis honore decoratis elucescat. Balleriniorum recensionem ac distributionem secutus est Gallandius. Novissimæ in Zenonem curæ sunt Bartholomæi Pe

razzini et Jacobi Marchionis Dionisi. Nunc de sin

gulis. 1508.

Venetiis, apud Bened. Fontana. Eximii et excellentis viri præclarissimique Doctoris Sancti Zenonis episcopi Weronensis sermonum elegantissimorum ad populum excerptorum ex vetustissimo volumine Veronæ ab Guarino Weronensi viro eloquentissimo in episcopii Weronensis bibliotheca reperto. Ad calcem : Ad laudem et gloriain summæ et individuæ Trinitatis, et beatissimæ Virginis Mariæ, et beatorum ponlificum Zenonis et Cæsarii et omnium Sanctorum, sermones in hoc volumine positi, et numquam alias impressi, solertissime recogniti, el studiosissime per venerabilem Palrem Albertum Castellanum ordinis Prædicatorum correcti, ac per Magistrum Jacobum de Leuco impensis Domini Benedicti Fontana Venetiis diligentissime impressi anno Domini 1508, die 24 januarii feliciter expliciunt.

Ex pleniori hoc titulo facile apparet, perperam a multis inde annis ad Ballerinios usque, qui primum

Franciscus Sparaverius, Nobilis Werouensis in Lati- D hunc errorem correxerunt, tributum esse editionis

nis Græcisque auctoribus apprime versatus, politiorumque litterarum ac eruditionis cultor eximius, de quo plura Scipio Maffeius prodidit part. ii Veronæ illustratæ ; postquam nonnulla lucubravit summa cum laude, postrema ætate novam S. Zenonis editionem meditabatur, in quam plures annotationes paravit. At morte præventus anno 1697, opus imperfectum reliquit. Veronensis autem ordinem secutus, commentarium produxit ad medium usque sermonem de ædificatione Domus Dei, post quem tres alii supra decem sermones ea in editione supersunt sine ullo commentario; quem tainen parasse, etsi descriptus non fuerit, vel saltem animo præcepisse,

hujus honorem Guarino Weronensi, qui jam anno sæculi xv sexagesimo diem obierat, cuique codicis tantummodo Zenoniani inventi gloria debebatur. Dispertita est in tres libros, quorum primus sermones complectitur 17, qui sunt de virtutibus et vitiis ; secundus sermones 58, qui sunt de rebus Veleris Testamenti; tertius sermones 50 de rebus testamenti movi, subjectis in fine homiliis S. Cæsarii Arelatensis et aliis quibusdam a genuinis tamen Zenonis tractatibus non distinctis vel inscriptione secretis, præter unum sermonew, qui S. Gaudentii Brixiani nomen praeferi. 1586. Veronæ, apud Ilieron. Discipulum. in-4°. Sermones

de plurimis s. scripturæ locis et rerum divinarum A quos seripto ante annos circiter mille per March.

argumentis; cum epistola nuncupatoria A. Walerii (ad Sixtum W. P. M.) Nihil habet præcipui hæc editio impulsu ac consilio cardinalis Augustini Walerii præsulis Veronensis per Raphaelem Bagatam et Baptistam Perettum facta; nisi quod sermones omnes in duos libros distributi sint. Nam licet vetustum codicem appellent, ex quo aliquot locis emendatior factus sit Zeno, ostensum tamen a Balleriniis, codicem fuisse recentis admodum ætatis, sæculo xv scriptum, cujus usus vix major fuerit, quam ut pauca quaedam loca, quæ in prima editione erant corruptissima, emendari possent. Neque vero hoc, ut par erat, usi sunt, sed pessimum eorum, qui sub Sixti W auspiciis Ambrosii opera ediderunt, exemplum secuti, et codicis et primæ editionis fidem passim deseruerunt, adeo ut Balleriniis judicibus in hac Veronensi editione ac caeteris inde derivatis præter confusam perturbatamque alienorum tractatuum cum Zenonianis mixtionem, arbitraria aliquot locorum interpolatio , nemini cæteroquim, ut iidem monent, ob primæ editionis raritatem observata , plurimum offendere debeat. Vitam Zenonis præfixam habet Rap. Bagata, ut ferunt, auctore. M589. Parisiis. in-fol. Zenonis Wer. Ep. de plurimis S. S. locis, etc., sermones; in Bibl. PP. l*igneama ed. secundæ T. III. M618. Coloniæ Agrippinæ. in-fol. Zeiionis Wer. Sermomes. In Bibl. PP. T. iii. 4644. Paris. ap. Æg. Morellum, in-fol. Zenonis Weron. Ep. Martyris et Doctoris eximii de pluribus S. S. locis, etc., sermones in Bibl. PP. T. ii, col. 559. Il)idem in cadem de anno 1654. M657. Lugduni, sumpt. Laur. Amisson et Jo Bapt. Devenet., in-fol. Zenonis sermones varii in Aloysii Lipomani Catena in Gemesim, nec non Ei. eodem l. et a. edita Calena in E.codum. 1662. Parisiis, sumpt. Ant. Bertier, in-fol. Zenonis varii sermones in Franc. Combefisii Bibl. PP. Concionatoria. 1677. Lugduni, apud Anissonios, in-fol. 7.enonis sermones in Bibl. Mar. PP. T. in, p. 559, cum vita præfixa, p. 556. 1710. Patavii. S. Zenonis sermones. Recusi ad editionem Raph. Bagatæ. 1739. Veronæ, typis Seminarii apud August. Carattonium, in fol. (in-4° polius) Sancti Zenonis ep. Weronensis sermones. Nunc primum, qua par erat, diligentia

editi. Alienis nimirum separatis ac in Appendicem

rejectis, codicibusque eompluribus consultis, inter

Scipionem Maffeium in Gallia collato. Recensuerunt et disserlationibus perpetuisque annotationibus illustrarunt Petrus et Hieronymus Fratres Ballerinii presbyteri Weronensis. Haud exiguæ profecto molis erat talem condere Zenonis reliquiarum editionem, in qua non major circa ipsum textum quam auctocem labor exantlandus fuit. Nempe patriæ amor hoc potuit, cui episcopum rerum et scriptorum memoria illustrem vindicaturi erant. Duo autem imprimis obstiterant, quominus verum hac in re docti cæteroquin et acuti viri antelìac cernerent, videlicet inveterata ex martyrologio opinio, S. Zenonem sub Gallieno vixisse et martyrium esse passum, et Sixti Senensis praejudiB ciuim, Sermones, qui Zenonis audiunt farraginem, ex multis et conditione et tempore longe inter se diversis esse auctoribus. Unus Baronius suspicatus erat, auctorem paulo ante S. Ambrosium vixisse, tum ex epistolis Ambrosii, tum quod in tractatu, qui est h. ed. 7, l. 11, Ariana haeresis tangitur; attamen salvum etiam cupiens Zenonem, quem martyribus sub Gallieno Imp. adscripserat, diversum hunc a Veronensi sermonum auctori atque duos adeo Zemones statuit. Mox tamen cum a Weronensibus editoribus didicisset, Weronensis Ecclesiæ perpetua traditione nullum alium Zenonem cognitum fuisse præter Zenonem episcopum et martyrem, eumdem, qui sub Gallieno martyrium obiisse traderetur, quemque sermonum auctorem illi defenderent, priorem sententiam repudiavit et huic subscripsit : ita ut eos tautummodo tractatus, in quibus Arianorum mentio fit, ab amanuensibus Zenonianis intrusos putaret. Post eum non latuit quidem viros doctos, Veronensem episcopum ad tertium sæculum evehi non posse, nemo tamen ad discutiendas enucleandasque, quibus res impedita videbatur, difficultates paratus fuit, quas Jandem Ballerinios tam feliciter extricavisse lætamur. Quam in rem ante omnia memorare oportet, vindicias pro auctore ac sermonibus ejus perscriptas in prolegomenis Zenonianis tribus dissertationibus comprehensis; quarum prima de genuinis tractalibus S. Zenonis ep. Wer. et de ejus ætate, altera de Doctrina ejus, tertia de Actis S. Zenonis et de ejusdem cultu agit, quibus ad cal

C.

D cem Monumemta de S. Zenone et testimonia se

lecta subjiciuntur. Alque altera ad nos non perlinet, tertiæ del)etur brevis notitia Vitae Zenonis, quam supra dedimus. Primæ tantum, quæ totius editionis rationes ac fundamenta exhibet, conspectum hic sistamus. In proœmio variis criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, supposititii tractatus a genuinis tandem certo codicum indicio separantur eoque ipso fons ac sedes potiorum difficultatum evertitur. Quod geriuini Zenonis tractatus a supposititiis dijudicari non poterant, editorum superiorum culpa factum esse monent, qui supposititios Zenonianis subjectos in fine codicum haud separatim dederant, immo nec in manuscriptorum fine positos esse monuerunt quidem, (quæ monitio ad omnem litem dirimendam eruditis satis fuisset), sed eos cum genuinis permixtos nullaque distinctos notatione exhibuerunt ac uti Zenonianos promiscue venditarunt,: iique cum Zenonem auctorem habere nequirent , omnes quoque Zenonianos in dubitationem conjecere. Tales numero sunt et constanter in fine omnium codicum subjecti, undecim , quos ipsi quoque editores ad calcem editionis suæ adjecerunt. His demptis supererant 85 quorum unum auctorem esse statuunt et argumentis, tum e codicibus, tum ex stylo desumptis, variisque objectionibus, quas ab argumenti , indolis et longitudinis diversitate petierunt viri docti, dilulis, evincunt. Ilæc capite primo § 1, 4. Pergunt cap. altero auctorem horum tractatuum scripsisse iv sæculo, eidemque omnia congruere, quæ in omnibus tractatibus contineantur. Hic primum afferunt locum insignem ex tract. v, lib. 1, ubi quadringentos ex sua retrorsum ad Pauli apostoli ætatem annos auctor numerat; quod temere editores Weronenses in ducentos mutaverant, et Baronius aliis argumentis deinde adstruere conatus erat; quæ singula diluumtur. Tum urgetur argumentum; grave quod auctor contra Arianos disserens 1 v sæculo adjudicandus sit, fulcitum ab alio, quod plures sæculi quarti hæreses in his tractatibus impugnentur. Ilis addunt publicum in urbe Werona monumentum, ecclesiam sub auspiciis ejus ædificatam ab eoque (tractat. iv, lib. 1) in usus communes apertam ac dedicatam ; quod ante sæculi iv tempora fieri non poluerit. ltem quod inuerdicta Gentibus templorum ædificatio el publicus nihilominus idololatriæ cultus de quibus auctor meiminit, ætatem ejus post medium quartum sæculum ac Juliani obitum certioribus limitibus definiant. Porro non Lactantium solum, sed et Hilarium imitatum auctorem videri. Tandem insignis auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barbaris post Hadrianopolitanam pugnam anno 378, simul non ultra sæc. iv, auctoris ætatem prorogari posse, sed ante ann. 591, eum floruisse statuitur. Denique objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur, brevi persecutionum sæculi quarti historia cap. 2, § 1, 8. His ista praemonitis, tertio capite

A scatere ostenditur; postremo ætas S. Zenonis, qua

cum omnia conveniant, certis finibus, intra annos 356 et 580 definitur cap. 5, § 1, 5. — Multa praterea historiæ ac litteraturæ ecclesiasticæ capita, ut postea in Leonis operibus, doctissimi editores attigerunt et discusserunt, quæ in omnium eruditorum memoria versantur. Sed nobis jam cæteræ hujus editionis dotes declarandæ sunt. Novem contigit nancisci codices quorum octo omnes sermones continebant, unus autem vetustissimus, Remensis, foiis reliquorum videbatur. Horum igitur ope non solum supposititios tractatus a genuinis secreverunt , ut ex ante dictis patuit, sed insigniter etiam ac multis in locis vel emendarunt vel anliquam lectionem muniverunt. Quod ad partitionem ac ordinem sermonum B attinet, neque editorum superiorum neque codicum exemplum sequi e re visum, quoniam apud ulrosque longiores et breviores promiscue conserti, argumento et titulo similes disjecti, ab illis præterea genuini cum spuriis confusi essent. Sed collectis in unum ejusdem inscriptionis tractatibus universos sermones in libros duos diviserunt, quorum primus longiores et quidem omnes fere de vitiis ac virtutibus pr;ecipientes, alter breviores, numero plures ac argumento diversos contineret. Ne quis vero codicum et editionis Veronensis, quæ vulgo allegatur, ordinem desideraret, utrup,que cum novo collatum distinctis tabulis ante ipsos sermones exhibuerunt. In annotationibus non solum id intenderunt , ut correctionum rationem afferrent, selectas variantes lectiones apponerent vel difficiliora loca explicarei.t, sed uberius quoque studium in dictionis declaratione ostenderent. Atque hoc etiam tum ad confirmandam auctoris aetatem; tum ad locutionis latinæ puritatem vindicamdam. « In gratiam nonnulloruum, inquiunt, qui præjudiciis aliquot jam inolitis devincti tenentur, oportuit, pares quasdam aliorum iv, vel sequioris etiam sæculi Patrüm senteutias alicubi recitare, quibus aliquas Zenonis formulas seu testimonia nonnulla, antiquioris multo ætatis vulgo existimata, in quartum quoque, vel posterius etiam saeculum cadere probaretur. Voces seu loquendi rationes aliquot minus usitatas, quæ exoticæ vel infimæ latinitatis videri possent, prol)atiorum, si fieri potuit, scriptorum indicatis exemplis purgare studuimus, adeo, ut per

C

probare annituntur, auctorem tractatuum , quem iv D paucæ illæ, quas apud neminem reperimus, satis ex

saec. vixisse ostenderant, esse S. Zenonem Ep. Veronensem, provocantes primum ad codices et antiquos testes et Ecclesiæ Weronensis traditionem, a quibus omnibus tractatus isti Zenoni huic tributi sint. Deinde vulgare præjudicium de S. Zenonis ævo sub Gallieno, quod unum hactenus constitutis opponi posse videretur, ad examen revocant, originem et fundamentum, nempe Coronati Notarii narrationem, declarant atque monumentis certis S. Ambrosii ad Syagrium epistola et ordine antiquo episcoporum Veronensium uv sæculo eum vixisse comprobant. Insuper denique Coronati Notarii narratio septimo vel octavo sæculo scripta perstringitur et fabulis

cæteris vindicatæ maneant, cum præsertim non omnes Romanæ et antiquæ voces in libris veterum inveniantur. » Tractatus xi auctorum aliorum appendicis modo adjecti, etsi similem curam experti non sint, non tamen annotatione critica destituuntur. Post appendicem succedit cum praefatione et epistola nuncupatoria ed. Wer. anno 1586. Francisci Sparaverii annotationum σύτοσχεδίασμα cum prævia admonitione editorum, ex qua paulo ante quædam delibavimus. Multiplex lectio in utriusque linguae auctoribus æque ac scriptoribus ecclesiasticis et ingenii facilitas in explicando et emendando ubique in istis animadversionibus elucet.Cæterum præclarae huic edi

« PoprzedniaDalej »