Obrazy na stronie
PDF
ePub

gulae partes implentur, psalmodiis ntur. Omnia sunt oratione plena, rituali fragrantia; nihil ibi carnale. sidias; nec enim habent, quo spot anima; si illo priventur, jacturam nt. «Mihi namque vivere Christus, Phil. 1). Sic enim vere vinculis absolsin tabernaculis justorum »(Ps. 117): unquam deploratio auditur; munmolestiis tectum, ab hoc purum lem (non enim sunt immortales esciunt mortem. Hymnis defunctos hoc appellant, non funus. Si nunnortuus est, multum ubique gaudii, ullus audet dicere: «mortuus est,>> » Tum gratiarum actio, laetitia, le orante, ut talem habeat finem, certaminibus quiescat ac videat otat, non lacrymae, non luctus, sed Istat mulier crines solvens, neque bitatem deplorantes, neque servi, Ab omnibus his anima liberata, derat expirationem, ut Deo migret Tim. n. 3-5. P. Gr. 62, 575.)

us: Vere claustrum est paradisus urarum, praeterfluens lacrymarum imis affectibus Amor ille coelestis , erectissimae choris Sanctorum, ultâ fructûs gaudeat ubertate. Hic

quâ Deus est et cibans et cibus, ens et oblatum, conviva et conviOmnipotentis divitiae, hic refusa atasne, nullas hic esse nundinas et nius moris in domo? Videas hunc ntem, illum incumbentem orationisibus lacrymantem, illum in Dei

Sine causâ paginam consulis; experientiam magis require. Sapientia est, cujus pretium nescit homo. De occultis trahitur nec in terrâ suaviter viventium invenitur ista suavitas. Nimirum suavitas Domini est ; nisi gustaveris, non videbis. «Gustate, inquit, et videte, quoniam suavis est Dominus » (Ps. 33). Manna absconditum est, nomen novum est, quod nemo scit, nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed unctio docet; nec scientia, sed conscientia comprehendit. (Lib. de convers. ad cler. c. 12. et 13. P. L. 182, 847.)

S. Joan. Chrysostomus: Monasterium portus est tranquillus. Monachi tanquam faces, ab excelso loco procul advenientibus lucentes. In portu sedentes ad suam trahunt tranquillitatem neque sinunt fieri naufragia ad se respicientibus, nec eosin tenebris permittunt versari. Sicut enim a terrâ in coelum, ita est ad sanctum confugere monasterium. Ab omnibus mundanis est mundus ille locus; silentium et quies multa; Meum et Tuum ibi non est... Dies lucescit, imo vero ante diem omnes statim cum reverentia somnum deponentes exurgunt, excitante eos praelato, et consistunt sanctum constituentes chorum. Et statim manus extendentes, stant hymnos cantantes propheticos multâ cum vocis consonantiâ, cum apte compositis concentibus. Neque cithara neque fistula nec ullum aliud musicum instrumentum talem emittit vocem, qualem audire licet in profundâ quiete et solitudine, sanctis cantantibus illis. At et ipsa cantica in Deum caritate plena sunt. «In noctibus, inquit, «extollite manus vestras ad Deum » et «De nocte vigilavit spiritus meus ad Te, Deus, quoniam lux praecepta tua super terram. » Et Davidica cantica, multos moventia fontes lacrymarum, cum Angelis cantant, dicentes: «Laudate Dominum de coelis!» Cum dies jam lucescere debet, tum requiescunt. Facto autem die, cum rursus matutinas orationes celebraverint et hymnos, ad Scripturarum lectionem convertuntur aut libros transcribunt. Assignatum unusquisque sumens habitaculum, semper agit quietem, nugante nemine, nemine quidquam dicente. Tertiam, Sextam, Nonam et Vespertinas orationes celebrant. In quatuor partes

diem dispartiti, dum singulae partes implentur, psalmodiis et hymnis Deum venerantur. Omnia sunt oratione plena, hymnis omnia, omnia spirituali fragrantia; nihil ibi carnale. Latronum non timent insidias ; nec enim habent, quo spolientur. Adsunt corpus et anima; si illo priventur, jacturam non faciunt, sed proficiunt. « Mihi namque vivere Christus, inquit, et mori lucrum (Phil. 1). Sic enim vere vinculis absolvuntur. « Vox exultationis in tabernaculis justorum »(Ps. 117): nunquam illic ululatus, nunquam deploratio auditur; mundum est ab hujusmodi molestiis tectum, ab hoc purum clamore. Moriuntur quidem (non enim sunt immortales corpore); sed morientes nesciunt mortem. Hymnis defunctos prosequuntur; honorem hoc appellant, non funus. Si nuntiatum fuerit, quod quis mortuus est, multum ubique gaudii, voluptatis multum; imo nullus audet dicere: «mortuus est,>> sed: «consummatus est. » Tum gratiarum actio, laetitia, gloria multa; unoquoque orante, ut talem habeat finem, similiter a laboribus et certaminibus quiescat ac videat Christum. Et si quis aegrotat, non lacrymae, non luctus, sed rursum orationes. Non adstat mulier crines solvens, neque pueruli nondum factam orbitatem deplorantes, neque servi, exspirantem deprecantes. Ab omnibus his anima liberata, dumtaxat extremam considerat expirationem, ut Deo migret amica. (Hom. 14. in ep. 1. ad Tim. n. 3-5. P. Gr. 62, 575-)

S. Petrus Damianus: Vere claustrum est paradisus Hic prata virentia Scripturarum, praeterfluens lacrymarum undositas, quam de purissimis affectibus Amor ille coelestis eliquat. Hic sunt arbores, erectissimae choris Sanctorum, nullaque est, quae non multâ fructûs gaudeat ubertate. Hic est illa sublimis mensa, in quâ Deus est et cibans et cibus, munerans et munus, offerens et oblatum, conviva et convivium. Hic aggestae sunt Omnipotentis divitiae, hic refusa est gloria Angelorum. Putasne, nullas hic esse nundinas et otiari illos, qui habitant unius moris in domo? Videas hunc sacris lectionibus intendentem, illum incumbentem orationibus, hunc pro suis excessibus lacrymantem, illum in Dei

laudibus exultantem, hunc vigilantem, hunc jejunantem, et illum officio pietatis sibi ad invicem invidere. Nocte consurgunt ad confitendum Deo; vespere, mane et meridie narrant et annuntiant laudem Ejus, et omnis illorum sedulitas in orbem divini rotatur obsequii. (Serm. 59. de S. Nicolao ep. P. L. 144, 837.)

Gertium Elementum.

Vita communis seu paupertas exactissime atque integre colenda.

Religiosa paupertas — Ejus speculum Christus- Votum Nihil nec proprii nec superflui Victus -Vestitus- Cella - Spiritus paupertatis - Ejus aestimatio et perfectio— Fructus ejusdem - Centuplum — In viam dirigit pacis-Humilitas ejus socia et sanctitatis mensura Superbiae vitium Humilitas a JESU et B. Virgine discenda humili coelum patet.

Declaratio.

Pauperi et

Quum Coenobitarum coetus sit familia Dei, Ipsemet Deus, ut paterfamilias, ita patrimonii dominus est ac possessor. Monachi, familiae filii, usum quidem, sed possidendi jus nullum habent. Omnia eis, utpote communem degentibus vitam, absolute sunt communia. Vere pauperes, effigiem gerunt JESU CHRISTI, cujus se membra ac prolem esse praedicant. Incarnatus enim aeterni Patris Filius, clarissimum sese praebet sanctae paupertatis speculum. Natus ex Mariâ, pauperrimâ virgine, et in misero specu pannis involutus, collocatur in praesepio. Post, una cum egenis parentibus in sudore vultus sui manibus laborat, ut tenuissi

Religiosa paupertas.

JESUS CHRISTUS ejus speculum.

« PoprzedniaDalej »