Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicitur. Sed tunc merito res aliqua relationis nomine A Æneæ, et Æneam diffinite filium esse agnoscet, vel

continebitur, quoties non solum ad aliquid dicitur, sed hoc ipsum esse ejus ad aliquid est quodammodo se habere. Quare quid hanc diffinitionem proprium consequatur, ipse addidit.

Ex his ergo manifestum est quod si quis aliquid eorum quæ sunt ad aliquid diffinite sciet, et illud ad quod dicitur diffinite sciturus est.Si enim quis novit aliquid quod est eorum quæ sunt aliquid (est autem esse eorum quæ sunt ad aliquid idem quod ad aliquid quodammodo se habere), et illud novit ad quod hoc quodammodo se habet.

Proprium relativis secundum eam quæ superius dicta est diffinitionem hoc esse confirmat, quod si quis id quod est ad aliquid diffinite scit, quoniam relativum est, et illud ad quod referri potest, diffinite B sciturus est quid sit,nam relativa ea sunt quibus hoc est esse ad aliquid quodammodo se habere,quoniam ut sit quaternarius duplum a binario trahit. Si quis novit esse quaternarium numerum duplum,et binarium necessario sciturus est esse dimidium, ad quem quaternarius duplus est fieri; enim nullo modo potest, ut cum quis noverit aliquam rem esse relativam diffinite,non illud quoque sciat ad quod illa res dicitur diffinite; hujus autem rei una probatio est quæ ex diffinitione venit. Diffinita enim sunt illa esse ad aliquid, quorum ea esset substantia, ut quodammodo se ad aliquid haberent, quod si scio quaternarium nu. merum esse duplum, eo quod ad binarium quodammodo conjungatur, nullus quaternarium duplum esse poterit scire, nisi qui sciet medietatem esse binarium,et hoc quidem in omnibus consideretur.Nam si nesciat quis ad quid aliquid referatur eorum quæ relativa sunt,illud quoque ignorabit,utrum ommino ad aliquid referatur,quod his verbis Aristoteles dicit:

Si enim id non noverit omnino, ad quod hoc quodammodo se habet,rec si ad aliquid quodammodo se habet sciturus est, sed in singulis palam hoc est : Ut hoc si quis novit diffinite quod est duplum, et cujus duplum est, mox diffinite novit, si vero nullius diffinite novit, ipsum duplum, neque si est duplum omnino novil.Similiter autem et hoc aliquid, si novit aliquis quod melius est diffinite, et quo melius est, necessarium est nosse. Indiffinite aulem non sciet quod hoc est pejore melius, opinio enim id quidem sit, non disciplina, non enim sciet exacte quod est pejore melius, si enim sic contingit, nihil est pejus eo. Quapropter palam est quod si noverit quis aliquid relati vorum diffinite necessarium est et illud ad quod dicitur diffinite nosse.

Hujus quoque rei exempla persequitur dicens : Si duplum ad aliquid esse novimus, scimus quoque id cujus duplum est; quod si nescimus id cujus est duplum, duplum autem esse cujuslibet rei ex hoc est, quod ei sit medietas, ipsam quoque rem quæ dupla sit, utrum dupla sit scire non possumus. Si igitur diffinite novimus quamlibet illam rem esse duplam, etiam cujus dupla est diffinite nos scire necesse est. Ut si novit quis Anchisem patrem diffinite esse

C

D

si indiffinite novit quoniam pater est, indiffinite etiam sciturus est quoniam filii pater est.Et rursus si Eneam quis indiffinite novit quoniam filius est, sciturus quoque est indiffinite quoniam patris est filius.Manifestum est ergo quoniam ea quæ sunt ad aliquid, si diffinite ad aliquid esse sciantur, etiam illud diffinite sciendum est ad quod illa referuntur. Quod in substantiis non eodem modo esse Aristotele probamus auctore, qui hujus quæstionis seriem ita

concludit.

Caput vero, et manus,et horum singula quæ substantiæ sunt,hoc ipsum quod sunt est scire diffinite. Ad quod autem dicantur, non est necessarium scire. Cujus enim caput hoc, vel cujus manus sit, non est scire diffinite, quare non erunt hæc ad aliquid. Si vero non sunt hæc relativa verum erit dicere quod nulla substantia relativorum est.

In capite, inquit,et in manu, et in aliis substantiis non est verum, quoniam si quis aliquid horum alicujus esse novit, et ad aliquid aliud referri, idcirco et ad quam referatur diffinite sciturus est. Si quis enim operto capite atque omnibus membris manum foras exerat, manifestum est quoniam manus illa alicujus manus est, cujus autem manus sit, dici diffinite non potest. Similiter quoque opertis oculis, facieque velata si cujuslibet caput aspicias, illud quidem caput alicujus esse non dubitas,cujus autem sit diffinite non proferes. Quare quoniam hæc hujusmodi sunt, ut si quis ea diffinite sciat esse alicujus, cujus sint, diffinite scire non poterit, a relativorum diffinitione, quorum si una res quælibet diffinite sciatur esse ad aliquid, illa quoque res ad quam dicitur, diffinite scitur, substantiæ segregantur. Subjiciendum tamen est illud quoque, quod omnino verum est, in diffinitionibus rem ipsam quæ diffinitur sumi non oportere. Multa enim sunt quæ aliter proferuntur et diffiniuntur, et aliter accipiuntur, ut si quis dicat album esse colorem nigro contrarium, potest hoc et in corpore accipi, namque et color album dicitur, et corpus quod albo participat, album nominatur. Quocirca ne quis putet tale album esse diffinitum, quod ad participationem albi et corporis referatur,ita dicendum est: Album est quod cum in aliquibus est, tum color nigro contrarium. Atque ita rem ipsam in sua diffinitione sumimus, quod scilicet Aristoteles, id est rem ipsam quæ diffinitur in diffinitione sumi non oportere, inter verisimilia topicorum posuit argumenta. Nunc autem post relativorum disputationem, ad majorem nos de his rebus tractatum studiosus doctor hortatur, dicens:

Fortasse diffinite est de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi sæpe pertractata sint, dubitasse autem de his singulis non erit inutile.

Quod scilicet nunquam diceret, nisi nos ad majorem acuminis exercitationem considerationemque revocaret. Quod quoniam ejus est adhortatio, nos quoque in aliis de his rebus dubitationes solu tionesque ponere minime gravabimur.

LIBER TERTIUS.

DE QUALITATE.

Qualitatem autem dico,secundum quam quales quidam dicuntur.

Hic quæritur cur omnium in disceptatione doctisasimus tam culpabili qualitatem termino diffinitionis incluserit. Volentibus enim nobis quid sit qualitas scire, illa respondet: qualitas est secundum quam quales quidam dicuntur.Nihil enim minus erit obscurius atque ignorabilius, quod ait, secundum quam quales dicuntur, quam si de ipsa sola qualitate dixisset. Nam si illi sunt quales, qui qualitatem habent, ut sciantur quales,prius qualitas cognoscenda est. Amplius quoque nihil differt dixisse eam qualitatem secundum quam quales quidem dicuntur,tanquam si diceret eam esse qualitatem quæ qualitas sit. Nam sic qualitatem diffinire volens ait: SecunB dum quam quales quidam sunt. Rursus si quis quales aliquos diffinire voluerit, eodem modo dicere poterit, qui in se retinent aliquam qualitatem. Quod si qualitas quidem quid sit per quale, quid autem sit quale, superiore qualitate monstratur, nihil intererit dicere qualitatem esse, qualitatem,quam qualitatem esse, secundum quam quales dicuntur.Sed si ordinata diffinitio generalis et in hoc generalissimo genere poni potuisset, recte culpabilis determinatio videretur.Nunc autem frustra contenditur,cum jam (ut sæpe dictum est) descriptionis potius loco hunc terminum quam alicujus diffinitionis addiderit.Quocirca si designatio tantum quædam, et quodammodo adumbratio rei ejus de qua quæritur, et non diffinitio est, absurda calumnia est, rebus notioribus res ignotiores probantem non ante perspecta descriptionis ratione culpare. Illud autem quis dubitet notiores esse eos qui quales sunt, illa ipsa ex qua quales dicuntur qualitate, ut quilibet albus notior est ipsa albedine? Nam si albedo qualitas est,albus vero ab albedine, id est a qualitate, denominatus est, albus erit qualis nominatus ab albedine qualitate. Quod si, ut dictum est, notior albus est albedine, qualis notior erit qualitate, sicut grammaticus quoque notior est grammatica. Grammaticus quoque qualis est denominatus, scilicet a grammatica qualitate. Omnia enim quæ sensibus subjecta sunt notiora sunt nobis quam ea quæ sensibus non tenentur. Quare nihil impedit describentem et quodammodo naturam rei ejus de qua quæritur designantem, res ignotiores notioribus approbare.

Consueta in principio quæstio est cur post rela- B tionis prædicamentum disputationem qualitatis aggressus est, quod nimis curiosum est.Mirabile enim fuerat cur post quantitatis ordinem non statim de qualitate cœpisset, sed quoniam quantitati quædam relationis admiscuit, et disputationem de relatione continuavit,idcirco non est mirabile post expeditam relationis interpositionem ad qualitatis eum ordinem revertisse, quanquam etiam ex hoc quoque recta sit series. Nam post magnum parvumque statim proportio et quædam ad aliud comparatio consequitur, ut sit aut majus aut minus, aut æquale vel inæquale, quæ sunt ad aliquid. Post hæc autem innasci quasque necesse est passiones, quæ a qualitatis natura non discrepant, ut album, vel nigrum, vel calidum vel frigidum, vel quæcunque his sunt consimilia, quæ prædicatio qualitatis includit. Est vero titulus hujus propositi de quali et de qualitate. Quæritur enim cur ei non aut de quali dixisse, aut de qualitate suffecerit, quod hoc modo solvitur. Dicimus enim quale non uno modo, qualitatem vero simpliciter. Quale enim dicimus et ipsam qualitatem,et illam rem quæ qualitate illa participat, ut albedo quidem qualitas est, qui vero participat albedinem albus dicitur. Sed et albedinem ipsam communiter quale dicimus, id est ipsam proprie qualitatem, et album dicimus quale, illud scilicet quod superius comprehensa qualitate participat. Ita ergo et ipsam qualitatem et rem quæ qualitate participat, qualia communiter appellamus, qualitas vero simpliciter dicitur. Res enim ipsa quæ participari potest, sola qualitas nominatur. Res vero quæ participat, qualitatis vocabulo non tenetur, ut, albedo qualitas quidem est, albus vero qualitas non est. Differunt ergo hoc quod dicimus quale et qualitas, quod illud dupliciter, illa simpliciter appellatur. Quocirca quanquam quidam negent hunc titulum Aristotelis esse, idemque confirment posteriores adjectione signatum, nos tamen dicimus propter quamdam nominum similitudinem demonstrandam utrumque posuisse,ut nihil distare videatur utrum quale an qualitas, id quod appositum est prædicamentnm dicatur; quale enim ipsam aliquoties rem (ut diximus) qualitatemque significat. Sit ergo ex rebus sumpta diffinitio qualitatis.Quod vero inquam diffinitionem,quodque superius in aliis quoque prædicamentis, eodem sumus usi vocabulo,nullus arbitretur generalem me D diffinitionem voluisse signare, sed diffinitionis nomen in rem descriptionis accipiat. In his enim quæ generalissima genera sunt, diffinitio quæri non de bet, sed descriptio quædam naturæ, non enim potest inveniri diffinitio ejus rei quæ genus ipsa sit, et quæ genus nullum habeat. Quocirca his propositis, atque antea constitutis, incipiendum est de qualitate.

C

Est autem qualitas eorum quæ multipliciter dicuntur, el una quidem species qualitatis habitus et dispositio dicitur. Differt autem habitus a dispositione, quod permanentior et diuturnior est. Tales autem sunt scientiæ et virtutes; scientiæ enim videtur esse permanentiumet eorum quæ difficillime moveantur:si quis vel mediocriter sumal scientiam, nisi forte grandis permutatio facta sit, vel ab ægritudine,vel ab aliquo hujusmodi. Si

militer autem et virtus, ut justitia et temperantia et A permanentior est, in habitu est, ille vero qui facile singula talium non videntur posse facile amoveri,neque facile permutari. Affectiones vero dicuntur quæ sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et frigiditas, sanitas et ægritudo, et alia hujusmodi. Afficitur enim circa eas homo quodammodo,citoque permutatur,et ex calido frigidus fit,et ex sanitate in ægritudinem transit. Similiter autem in aliis,nisi forte in his quoque contingat propter temporis longitudinem in naturam cujusque transferri, ut insanabilis,vel difficile mobilis existat affectus, quem jam quilibet habitudinem vocet.

B

Proponit qualitatem multipliciter dici, quæ res traxit aliquos in errorem, ut eis suspicio nasceretur Aristotelem credere qualitatem æquivoce nominari. Nam si omnis æquivocatio multipliciter dicitur,qualitas autem secundum Aristotelem ipsa quoque multipliciter appellatur, secundum Aristotelem nomen qualitatis æquivocum est. Nos vero defendimus multipliciter dici, esse non una tantum significatione nominari. Dicitur enim aliquid multipliciter dici, cum et æquivoce dicitur, et diverso modo de suis speciebus multipliciter prædicatur. Et communis est multiplex appellatio, etiam in his nominibus quæ veluti genera de speciebus dicuntur, velut æquivoca de subjectis. Namque et animal multipliciter dicitur. Nam si multæ sint species quæ animali subjectæ sunt,ipsum quoque multipliciter quodammodo nominatur. Istam autem muttiplicationem, non ad æquivocationem retulisse Aristotelem, sed potius ut qualitatem genus esse proponeret, illa res monstrat, quod ait, et una quidem species qualitatis habitus C affectioque dicitur. Nam qui speciem dicit esse qualitatis habitum et affectionem, quis eum dubitet ipsam qualitatem vim obtinere generis arbitrari? Cur vero dicit unam speciem esse qualitatis, cum geminas proposuerit, habitudinem scilicet et affectionem, quæritur. Nam si unum idemque sit habitus et affectio, superflua est ejusdem rei repetita propositio, sin vero differant, quare differant investigandum est. Genere enim ne distent, illa res prævenit, quod utraque sub qualitate constituit. Restat ergo ut aut specie discrepent, aut numero; sed si specie discreparent, non ab Aristotele pro una specie ponerentur. Reliquum est igitur ea neque genere neque specie differre, sed numero. Habitus namque dispositio idem est secundum speciem, sed numero tantum et propria quadam qualitate dissentiunt. Dispositionem vero indiscrete idem quod affectionem voco. Nam sicut Socrates a Platone nihil quidem secundum ipsam humanitatis speciem discrepat, sola tamen propriæ personæ qualitate disjuncti sunt, ita quoque dispositio atque habitus, nec potius hoc modo distant; sed quemadmodum ipse Socrates dum esset parvulus, post vero pubescens a seipso distabat, eodem quoque modo habitus et dispositio: namque habitus firma est dispositio, affectio infirmus est habitus, ut quemadmodum distat albus color ab albo colore, si in pictura hic quidem permaneat, ille vero statim periturus sit, nisi quod is qui

B

periturus est, in affectione, ita nihil aliud interest inter habitum atque dispositionem. Nam quamvis permanentior sit habitus, facile vero mobilis dispositio, non nisi tantum diuturnitate differunt permanendi. Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione non discrepet. Quocirca recte quæ numero solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione utraque sunt ab Aristotele proposita, sed est horum propria differentia, quod habitus diutissime permanentes dispositiones sunt. Dispositio autem facile mobilis habitus, sed si horum exempla quæramus, hæc poterunt inveniri. Пabitudines sunt ut artes, disciplinæ, virtutes. Nam ars non facile mobilis videtur et diutissime permanet. Hoc enim ars ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat. Quis enim est qui sciens recte grammaticam nulla vi interveniente validioris passionis amisit ? Fertur enim quidam summus orator ægritudine fe

bribusque decoctus, omnem litterarum amisisse do

ctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans
et in omni re vegetus permansisse. Disciplina quo-
que etiam ipsa est in permutatione difficilis. Quis
enim sciens triangulum,duobus directis angulis,tres
interiores similes habere angulos, hanc scientiam
præter vim (ut dictum est) fortioris passionis ami-
sit? Virtutes quoque in eodem genere ponendæ sunt.
Virtus enim nisi difficile mutabilis non est, neque
enim quod semel juste judicat justus est, neque qui
semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista
voluntas cogitatioque permanserit. Aristoteles enim
virtutes non putat scientias, ut Socrates, sed habitus
in Ethicis suis esse declarat. Quocirca constat esse
habitus stabiliter permanentes, difficileque muta-
biles, hoc tantum excepto, ut non eas vis aliqua
major alicujus permutationis impellat et destruat.
Affectionis vero species sunt, ut calefactio atque per-
frictio, et ægritudo atque sanitas, cum ad eas quo-
dammodo sit homo dispositus atque affectus,non ta-
men immutabiliter aut caloris qualitatem habeat aut
frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo
ægritudinis. Quin etiam si qua sunt quæ per longi
temporis ægritudinem corporibus immutabiliter in-
durantur, ut ea jam in naturam quodammodo cor-
poris cujusque transierint, ut si quis percussus ci-
catricem faciat insanabilem, illi ex dispesitione et
affectione quidam factus est habitus. Quocirca recte
dictum est dispositiones inveteratas habitus facere.
Nam cum quælibet dispositio permanens et difficile
mobilis facta sit, illa jam non dispositio aut affectio,
sed habitus vocandus est.

Manifestum est autem quoniam hæc volunt habitudines nominari,quæ sunt diuturniora et difficile mobilia. Namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles,non dicuntur habitum habere,quamvis sint ad disciplinas pejus vel melius dispositi. Quare differt habitus a dispositione,quod hoc quidem facile mobile est, illud vero diuturnius et difficile mobile.

Habitus esse qualitates difficile mobiles et diutur

huc non haberet. Alii vero habitus intentione fiunt atque inveteratione dispositionis,ut ea quæ in artibus doctrinisque versantur. Prius enim quis ad ea dispositus est, post vero habitum capit,alia vero non intentione, sed quadam permutatione ad habitum veniunt,ut lac quod ex liquido defigitur et constipatur in caseum,et vinum quod ex dulci atque sua vi in acidum gustum saporemque convertitur; neque enim plus tunc vinum est quam fuit ante cum esset suave, sed cum quadam permutatione in aliam qualitatem habitudinemque transgressum est. Ac de prima quidem qualitatis specie sufficienter est dictum.

nissime permanentes hoc argumento confirmat,quod A enim nunquam ad ea dispositus fuit aliquis,qui adeos quibus quælibet scientia traditur,si ab eis non fortiter addiscatur,ejus rei quam discunt habitum retinere non dicimus. Qui enim litteras discens nondum soluto cursu sermonis, sed syllabatim quodammodo atque intercise per imperitiam legerit, eum quidem dispositum esse atque affectum dicimus ad scientiam litterarum,non tamen adhuc illum habitum retinere. Quare idem quoque est in aliis rebus. Omnes enim quicunque ad aliquam rem dispositi,ejus rei qua sunt aliquo modo affecti,non diuturnam in se receptionem habent, eos ad illam rem dispositos quidem esse arbitramur, habitum vero habere non dicimus. Recte igitur habitus diuturnior,et permanentior, dispositio vero facile mobilis deque perdurabilis ab Aristotele proponitur.

Sunt autem habitus etiam dispositiones,dispositiones vero non necesse est habitus esse, qui enim retinent habitus et quodammodo dispositi sunt per eos qui autem dispositi sunt non omnino retinent habitum.

B

Sensus quidem talis est, quod omnis quicunque habeat habitum, habet quoque in eodem habitu dispositionem. Si quis vero habeat dispositionem, non necesse sit eum etiam habitum retinere. Ilabitus ab habendo dictus est. Idcirco quod ab aliquo immutabiliter vel difficile immutabilitur habeatur, ut glauci oculi, vel aduncæ nares, vel alicujus artis scientia atque doctrina, quæ si quis habeat, etiam dispositus ad ea esse dicitur.Si quis autem dispositus ad aliquam rem sit, non eum necesse est etiam habitum habere, ut si quis negligentius opertus algore quatiatur, dis- C positus quidem tunc ad frigus est, non tamen ejus retinet habitum. Videturautem eamdem similitudinem servare genus. Nam genus amplius prædicatur, et ubicunque species sit, mox quoque nomen generis præsto est. Ubi autem sit genus, non necessario spe oiei vocabulum consequitur, ut si quis est homo,eum animal esse necesse est. Siquis est animal, non slalim homo dicitur. Quocirca cum quidquid est habitus,dispositio sit, quidquid dispositio non omnino sit habitus,videtur genus esse quoddam habitus dispositio,sed illud verius,ubi interie est atque remissio, genus intentionis, remissione Jon posse.Nam sicut in eo quod est album et magis album, magis albi genus album esse non potest, idem namque est album et magis album, nisi forte quod sola discrepant intentione,quod magis album quadam quasi intentione augmentoque crescit atque porrigitur, sic etiam habitus atque dispositio cum idem sint, utraque sola differunt intentione, quod auctior quodam. modo,et incremento quodam permanentior firmiorque est habitus dispositione; quocirca dispositio habitus genus non est, eodem quoque modo nec dispositionis species, habitus.Sed nunc quidam ita est habitus, ut non per dispositionem creverit, neque per aliquam nondum durabilem qualitatem ad perfectum venerit statum,ut est nasi curvitas,vel cæcitas oculorum, si subita facta sit. Hæc enim ab ipso haDitu nulla præcedente dispositione cœperunt; forte

D

Aliud vero genus qualitatis est,secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quæcunque secundum potentiam naturalem vel impotentiam dicuntur. Non enim quoniam sunt dipositi aliquo modo,unumquodque hujusmodi dicitur,sed quod habent potentiam naturalem vel impotentiam facere quiddam facile vel nihil pati, ut pugillatores vel cursores dicuntur,non quod sint dispositi aliquo modo, sed quod habeant potentiam naturalem hoc facile faciendi.Salubres autem dicuntur, eo quod habeant potentiam naturalem,ut nihil a quibuslibet accidentibus facile patiantur, insalubres vero eo quod habeant impotentiam naturalem non facile patiendi. Similiter autem his et molle et durum se habent, durum enim dicitur quia habeat potentiam non facile secari, molle vero quod habeat ejusdem ipsius impo

tentiam.

Secundam vero speciem qualitatis esse commemo. rat,quæ ex quadam naturali potentia impotentiaque proveniat, hoc autem hujusmodi est, ut cum aliquos validi corporis intuemur nondum pugiles, neque hujus peritia artis imbutos,sed sic eos pugillatores dicimus, non in eo quod jam sint pugiles, sed eo quod esse possint, et si quorum leve corpus aspicimus,surasque non magnas,eos facile moveri cursuque veloces existimamus, quanquam nondum ad cursus certamen aspirent,nec sint cursores, eos tamen cursores secundum potentiam nominamus, nonquod jam currant, sed quod possint currere, non absurde vocabimus. Eodem quoque modo eos vocamus salubres vel insalubres, quos valenti corpore vel fragiliore, vel ad sanitatem aptos, vel ad ægritudinem credimus. Unde fit ut quosdam ægrotos possimus salubres vocare, quosdam vero sanos insalubres dicere: non enim, quod jam actu vel sani vel ægroti sint, salubres vel insalubres dicuntur,sed quod vel sani diutius esse possint vel ægroti. Sed quæstio est cur cum de qualitatis speciebus propositum sit, secundum genus dixerit qualitatis et non speciem; ita enim ait: Aliud vero genus qualitatis est secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres et insalubres dicimus.Sed qui hoc quærunt ignorare videnturillud esse solum genus, quod super se aliud genus non habeat.Illud veros solum speciem,quod sub se nuilas species claudat, illa vero quæ inter genera generalissima speciesque specialissimas sunt, communi

posse generis et speciei nomine nuncupari. Quocirca A prius docet, post vero quæ eorum distantia esse viquoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quæ nondum sit species specialissima, sed magis generis prima species, et hujusmodi species quæ possit esse et genus, nihil absurdum est eamdem et speciei et generis loco ponere. Sed ut sunt quædam qualitates, a quibus denominatione quadam facta quælibet illa res dicitur, ut ab albedine album, vel a luxuria luxuriosum,ve! quidquid hujusmodi est, in his quæ sunt secundum potentiam naturalem non ita est. Ars enim ipsa pugillatoria non est proposita, a qua pugillatores dicamus. Pugillatores enim non dicuntur ab eo quod usum pugillatoriæ artis exerceant, sed ab eo quod ad eam secundum potentiam naturalem affecti sunt;quocirca quos dicimus pugillatores a pugillatoria dicti non sunt, neque ab ea B denominari possunt, sed magis a pugillatoria arte pugiles appellantur. Pugilis enim est qui pugillatoria arte utitur,atque hoc idem in cæteris licet videre. In his ergo nulla certa qualitas est a qua cætera nominentur.Sed si qua tamen invenienda atque exprimenda sit,talis est quam ipse Aristoteles hoc modo denuntiat,quæ sit secundum potentiam aliquid faciendi,vel impotentiam aliquid patiendi.Pugillatores enim et cursores idcirco dicimus,quod habeant potentiam faciendi,id est currere atque esse pugiles. Salubres vero denominamus, quod et ipsi habeant aliquam quodammodo impotentiam aliquid patiendi; qui enim minus ab extrinsecus accidentibus patitur, hic de sanitate securus est, et qui de sanitate securus est, illum salubrem esse re vera possumus prædicare. Alia vero est qualitas quæ secundum nihil patiendi impotentiam dicitur, ut eos quos insalubres vocamus;hi enim impotentiam habent nihil patiendi, idcirco quod habeant potentiam aliquid cito patiendi: quod si quis est qui ab extrinsecus accidentibus aliquid facile patiatur,ille potens est facillime ægritudini subjacere,secundum quam potentiam insalubres dicimus,etiamsi sint sani. Eodem quoque modo durum dicitur et molle. Durum enim est quod habet potentiam non citius secari, quod enim durum est, difficillime aliqua sectione dividitur. Molle autem quod habeat impotentiam difficilius secari,quod quoniam molle secatur facile, secundum impotentiam difficilius secari molle dicimus. Et hæc est secunda species qualitatis. Nunc transeamus ad tertiam.

deatur edisserit, et prius eorum convenientia proponit exempla.Nam quid sint passibiles qualitates docens ait,ut dulcedo vel amaritudo, calor et frigus, nigredo et albedo,et alia his cognata,hæc quæ superius comprehensa sunt qualitates esse illa ratione confirmat, quam in primordio de qualitatis disputatione ipsius qualitatis esse reddiderat. Diffinitionem. enim qualitatis esse prædixerat, secundum quam quales vocamur.Quod si secundum qualitatis quales vocamur,ab amaritudine vero vel a dulcedine amarum vel dulce dicitur. A nigredine atque albedine nigrum atque album, quis dubitet has esse qualitates in quibus qualitatis convenit diffinitio?Illa enim semper ejusdem naturæ esse creduntur,quæcunque ejusdem descriptionis finibus terminantur,ut si qua res В diffinitionem hanc,quæ est animal rationale mortale susceperit, eam hominem esse manifestum est.Quocirca si hæ quas passibiles qualitates vel passiones dixerat,suscipiunt qualitatis diffinitionem, eo quod qualia dicuntur quæ illa susceperint, has etiam constat esse qualitates.

Tertia vero species qualitatis est passibiles qu'ilitates el passiones,sunt autem hujusmodi,ut dulcedo,amaritudo, austeritas, et omnia his cognata. Amplius, et calor: et frigus, et albedo,et nigredo. Et quoniam hæ qualitates sunt manifestum est, quæcunque enim ista susceperint,qualia dicuntur secundum ea,ut mel quoniam dulcedinem suscepit,dulce dicitur, et corpus album,eo quod albedinem suscepit.Similiter autem sese habent et in cæteris.

Tertium genus qualitatis proponit, quod nos in partem qualitatis speciemque convertimus passibiles qualitates et passiones. Hæc autem a se plurimum distant,tamen cum utraque qualitates sint, utraque

Possibiles vero qualitates dicuntur, non quod hæc quæ illas susceperint qualitates,aliquid patiantur,neque enim mel quod aliquid passum sit,idcirco dicitur dulce,nec aliquid aliud hujusmodi. Similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsa quæ eas suscipiunt,aliquid passa sint, sed quoniam singula eorum quæ dicta sunt,secundum sensuum qualitatem passionis perfectiva sunt, passibiles C qualitates dicuntur, dulcedo enim quamdam passionem secundum gustum efficit, et calor secundum tactum,similiter autem et alia.

Passibilium qualitatum exempla constituerat dulcedinem vel amaritudinem, frigus atque calorem,albedinem atque nigredinem,quæ cum passibiles qualitates sint,non tamen uno eodemque modo passibiles qualitates dicuntur; sed longe distant rationes quibus hæc omnia qualitates passibiles appellantur, ut prius dulcedo vel amaritudo,calor et frigus passibiles qualitates dicuntur,non quod ea quæ sunt dulcia aliquid extrinsecus patiantur, nec quod ea quæ sunt amara,ex aliqua passione saporem asperum amaritudinemque susceperint. Neque enim mel aliquid passum est, ut ei dulcedo esset in natura, nec vero D absinthium ab ulla aliqua extrinsecus passione amaritudinis horror in fecit;quocirca hæc atque his similia non idcirco dicuntur esse passibiles qualitates, quod ipsæ aliquid passæ sint,sed quod ex his passiones quædam in sensibus dimittantur. Namque ex melle quod dulce est,dulcedo quædam in gustu relinquitur,simulque etiam calor et frigus passionem quamdam sensibus faciunt. Patimur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus, simulque secundum caloris et frigoris qualitatem,talium sensuum passionem subimus. Quocirca calor et frigus,amaritudo atque dulcedo,idcirco passibiles qualitates dicuntur,quod secundum sensuum qualitatem, aliquam in

« PoprzedniaDalej »