Obrazy na stronie
PDF
ePub

fiunt miracula, quia jam habet aliud genus probationis de sanctitate suâ. Et istud idem dicunt juristae, quòd ubi uno modo legitimè constat de intentione partis, non requiritur, nec exigitur, immo esset superfluum aliud genus probationis, ut in cap. 1. ext. de probationibus. Et ideo martyres, de quorum sanctitate nullus dubitat, rara miracula fecerunt, specialiter in vitâ. Confessores autem de quorum sanctitate non erat indubitata certitudo, fecerunt plura, et majora miracula, et in vità, et in morte. Et ex hoc dubio antiquitus confessores usque ad Silvestrum papam non colebantur publicè ut sancti. Et ex hoc nullus fuit nominatus, vel positus in canone missae, cùm tamen mulieres corruptae, sed martyres, fuerunt appositae, sicut Perpetua et Felicitas. Et inter istos confessores fuit alia diferentia. Nam illi qui pollebant magnâ scientiâ et doctrinâ, et multa scripserunt ad fidei illuminationem, pauciora, immo quasi nulla miracula fecerunt, praecipuè in vitâ, quia habebant probationem suae sanctitatis in eminentiâ doctrinae: sic Augustinus, Gregorius, et similes. Unde cum in canonizatione S. Thomae de Aquino opponeretur quòd non fecerat miracula in vitâ, vel non multa; fuit dictum per papam, non curandum; nam tot miracula fecit, quot quaestiones determinavit et scripsit. Inter confessores fuit alia diferentia: nam aliqui vixerunt in eremo in asperitate vitae perseverantes in pugnâ contra vitia, et temptationes, elongati ab hominum conversatione usque ad mortem. Et quia isti sunt testimonium sanctitatis ex verbo Dei dicentis: si quis vult post me venire, abneget semeptisum &c. et iterum: qui non odit patrem suum, et matrem suam &c. ; non opportet eis addere per miracula aliud testimonium sanctitatis ad probandum, immo esset detrimentum circa testificationem divini verbi asserentis tales, et talem vitam du-` centes esse sanctos. Ideo Paulus primus creïnita, qui tamen

inter sanctissimos reputatur, non legitur miracula fecisse, nisi de corvo portante sibi escam, nec hoc fuit magnum, ⚫ut deducerem si non essem longus in verbis. Et licet aliqui fecerint miracula in vitâ suâ, ut Antonius, tamen pauca, et in liberatione obsessorum à daemone. Istud fuit speciale in valde paucis, nec ad probationem sanctitatis eorum, sed ut firmaretur in fragilibus fides, et ut alii debiles, et minus credentes, qui petunt miracula sicut isti qui vobis dixerunt, roborarentur in devotione, et traherentur ad serviendum Deo, et propter aliquos casus speciales. Sed de aliis ducentibus vitas similes qui fuerunt inimitabiles; nam aliquando sub uno patre fuerant decem millia, aut quindecim millia monachorum; non leguntur miracula fecisse, vel non plura, nec est fas dubitare eos fuisse sanctos. Nec canonizatio addit aliquid ad sanctitatem, nec antiqui sancti fuerunt per ecclesiam canonizati: sed devotio populorum, et testimonium vitae eorum fecit eos ut sanctos publicè venerari. Alii autem confessores, qui regebant populum, et conversabantur cum eis in activâ, quia non habebant alia clara testimonia; immo erat materia dubitandi circa eos propter vitam communem, et communionem et administrationem rerum temporalium, et saecularium: tales amplius miraculis claruerunt, sicut Martinus, Nicolaus decoratus innuineris miraculis, B. Blasius, et multi alii, qui non habuerunt alias probationes suae sanctitatis, videlicet, nec martyrium, nec eminentiam doctrinae, nec austeritatem vitae, elongantes se à conversatione hominum, et seipsos abnegantes. Et ex hoc, B. Joannes Baptista nullum miraculum fecit in vitâ, ut dicitur Joan. 10. cap. in fine: et tamen ex sola austeritate vitae reputabatur ab omnibus populis sanctior quàm Christus Dominus, qui tot, et tanta mirabilia est operatus in conspectu omnium populorum, nec quaesierunt à Joanne unquam miraculum sicut

à Christo Domino. Quia propter vitam communem quam ducebat propter exemplum nostrum, haesitabant de suâ sanctitate. Beatissima etiam virgo Maria numquam in vitâ suâ fecit miraculum, nec apostoli in evangeliis, vel episto-lis fecerunt mentionem de ejus sanctitate, et vitae excellentiâ. Et scitis quare? quia habebant aliud evidentissimum genus probationis. Sufficiebat enim quod scripserunt istud verbum de eâ, videlicet, quod est mater Dei. In hoc enim verbo expresserunt omnem excellentiam et supereminentiam totius puritatis, et sanctitatis super omnem creatu→ ram spiritualem, et corporalem; nec esset fidelis, immo improbus, et perversus, qui in probationem ejus sanctitatis, miraculum quaereret. Nec miracula maxima, et innumerabilia, quae per eamdem B. Virginem fiunt, probant in viris catholicis ejus sanctitatem, vel aliquid addunt ad eam; quare hoc quaerere ut crederetur, esset infidelitas, sed probant immensam charitatem, et pietatem, quam habet erga nos, eam invocantes, venerantes, et credentes. Videtis ergo, quod ubi aliud genus probationis praecedit, miracula superfluunt, nisi, ut jam dixi, ex aliquo speciali casu, qui non derogat regulam, sed confirmat, immò ostendit clare quòd debilior probatio, et infirmior est per miraculum; quare alia genera probationis sunt quasi innumerabilia et certissima. Primò testimonio divinae scripturae, quae non potest mentiri. Et ideo cum quaererent pharisaei à Joanne Baptista admirantes de suâ sanctitate, quis esset, non produxit miraculum, sed scripturam: ego vox clamantis &c. Secundò austeritas vitae cum abrenunciatione omnium temporalium et perseverantiâ usque in finem, est inexpugnabile genus probationis sanctitatis, ut in scripturis sanctis valde latè habetur. Quia ergo est tollere crucem, et sequi Christum, et istud non est nisi justorum, et sanctorum, ut in psalmo aperite

:

mihi portas justitiae, et virtutum, et sanctitatis, ingressus in eas confitebor Domino; et laudabo eum perseveranter; haec porta Domini, justi intrabunt in eam : quia talis vita dumtaxat cum perseverantiâ, est electorum Dei. Et infra hoc dicit B. Bernardus: coelum, et cella vicina sunt, quod agitur ibi, agitur hic &c. Et subdit: de cellâ enim nunquam, aut raro fit transitus nisi ad coelum; nam eella diutius non potest retinere nisi illos, qui sunt de clectis Dei &c. Probatio autem per miraculum est valdè defficiens, quia etiam per malos miracula fiunt, ut dicitur in cap. 1. ext. de reliquiis, et veneratione sanctorum. Domino etiam attestante qui ait: Nonne in nomine tuo prophetavimus? nonne daemonia ejecimus? Quibus dicitur; Amen, amen dico vobis, nescio vos. Judas enim proditor multos daemoniacos curavit, et filii judaeorum, quamvis increduli, similiter fecerunt. Et propter hoc Apostoli volentes eos prohibere, fuerunt reprehensi à Christo Domino. Item est probatio valde calumniabilis per incredulos, sicut fuerunt Magi Pharaonis, et Simon Magus, et alii multi reprobi tempore Apostolorum, et faciet Anti-Christus cum suis sequacibus. Videtis ergo quod miracula non sunt efficacissima signa sanctitatis. Sed aliqui petunt miracula à sanctis ad curiositatem solum, ut videant aliqua nova, sicut si peterent ab istis, qui magicis artibus videntur facere aliqua miracula. Et hoc modo petentes habuerunt responsum à Christo Domino: Generatio prava, et adultera signum petit. Hoc eodem modo volebat Herodes cupiens videre Christum ex multo tempore, qui tamen non meruit unum verbum de ejus. sanctissimo ore audire. Concludendo ergo, quis sanae mentis posset dubitare de sanctitate incolarum ordinis cartusiensis, qui relinquentes voluntariè mundum, patrem, matrem, agros &c. abrenunciantibus omnibus pompis,

divitiis, et mundanae gloriae; includunt se infra unam mansiunculam, in fame, et siti continuè laudantes Deum, sustinentes humili corde temptationes, prout placet Creatori eos visitare, et sic finientes suos dies; desiperet qui aliter saperet, et contradiceret Apostolo, qui ad haebreos XI. cap. dicit, quod talibus dignus non erat mundus. Repugnaret etiam verbis Spiritus Sancti, qui per David de talibus dicit in Ps. Quam magna multitudo dulcedinis, quam abscondisti timentibus te. Et si vis scire, qui sunt, sequitur; abscondes eos in abscondito faciei tuae à conturbatione hominum &c. Et talis qui diceret, vel dubitaret in contrarium, non videretur bene credulus in verbis evangelicis, et propheticis, quae omnia plena sunt de sanctitate talis vitae. Et si vellet talis adhuc de suo dubio saciari ad litteram de miraculis nostri ordinis sciunt magni et famosi viri, qui exquisierunt. Inter alios ille Petrus abbas antiquus Cluniacensis, qui composuit volumen valde autenticum de miraculis; qui quando venit ad miracula nostri ordinis, sic dicit: in illo sacro ordine multa miracula facta sunt, sed pauca, quae hic pono ab eis potui cum magno labore habere, quia tanquam humiles, nolentes in talibus gloriari, excusant, et celant &c. Et ideo quando episcopatus non dabantur ad instantiam, minas, et suggestiones principum, vel promovendorum, et aliàs quia hoc modo non credidissent nostri apud Deum habere jus vel facere fructus suos; tunc fuerunt multi episcopi in ordine nostro. Et quia tunc propter illa, quae superius dicta sunt, indigebant de miraculis, omnes claruerunt multis miraculis. Sicut S. Hugo Linconiensis in Anglia, licet oriundus esset de Subaudiâ: beatus Antelmus episcopus Bellicensis; beatus Stephanus episcopus Diensis; duo Hugones episcopi Gratianopolitanenses, et alii ut constat per eorum legendas, ex quibus solus Hu

« PoprzedniaDalej »