Obrazy na stronie
PDF
ePub

Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et Petro dicit: Ecce satanas expostulavit, ut vos ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus con. firma fratres tuos (Luc. xx11, 31, 32). Quid ambigitur? Pro Petro rogabat, et pro Jacobo et Joanne non rogabat, ut cæteros taceam? Manifestum est in Petro omnes contineri: rogans enim pro Petro, pro omnibus rogasse dignoscitur. Semper enim in præposito populus aut corripitur, aut laudatur. Quia et alio loco dicit: Ego pro his rogo quos mihi dedisti, Pater; et volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. xvii, 9, 24). LXXVI. Joannes in Evangelio, Lex, ait, per Moysen data est, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Id. 1, 17): ergo Gratia et veritas ante non fuit. Quomodo ergo Lex a Deo data dicitur, in qua veritas non fuit?

Non sic passim prætereundum est, sed considerandum est quid sit, Lex per Moysen data est. Per Moysen enim Lex data manifesta habet præcepta ; sed scripsit et historiam, quæ et ipsa Lex appellatur. Et videamus, quid in præceptis ejus non erit verum forte quod dicit, Non occides, Non fornicaberis, Non furtum facies (Exod. xx, 13-15)? talia sunt et cætera. Nam historia ejus, quia ante adventum Christi veritas non erat, hoc manifestum est. Etenim quæ sub velamine erant, quid significarent, incertum erat. Cum autem per Christum manifestaretur, cujus persona sit quæ dicit in Genesi, Faciamus hominem ad imaginem et ad similitudinem nostram (Gen. 1, 26), et quis est qui fecit; et quis fuerit qui in rubo a Patriarchis visus fuit (Exod. 1, 2); et qui in petra operatus sit, quæ dedit aquas in deserto (Id. xv11,6); quia Petra, inquit, erat Christus (I Cor. x, 4): sic fuit veritas per Christum, quando ea quæ latebant, aut in dubium veniebant, quid significarent a Christo ostensum est. Nam inter cætera Dominus ait, De me scripsit Moyses (Joan. v, 46). Hoc prius latuit; error enim erat. Putabatur enim Deus Pater, qui erat Filius; et qui æstimabatur angelus, cognitus est esse Dei Filius. Et promissio facta fuerat Abrahæ, quæ quamdiu non reddebatur, in ambiguo erat; cum autem veniente Christo reddita est, facta est veritas: quando et quod promissum est redditum est, et cœpit sciri quod erat promissum. Promittentis enim fides tunc vera probatur, cum exsolvit promissum.

(a) Videndum est quid sit, Lex per Moysen dala est. Per Moysen autem Lex data, manifesta habet præcepta, et quid illic non erit verum? Non occides, Non fornicaberis ? talia et cetera sunt. Sed scripsit et historiam in qua usque ad adventum Salvatoris, quæ esset veritas, manifestata non erat. Cum ergo per Christum manifestatur, cujus persona dicat, Faciamus, et quæ sit que faciat ; et quis fuerit qui in rubo, aut Patriarchis visus sit; et qui in petram, cum aquam ipse produxit, operatus sit, quia Petra, inquit, erat Christus: fit ergo veritas per Christum, dum ea quæ in dubium veniebant, quid significent intelliguntur. Itaque Lex per Moysen data reos constituit peccatores: Gratia autem promissa in Lege adveniens, donatis peccatis peccatores morte privavit. Ordo ergo fuit primum Legem dare, postea vero misericordiam, quæ tunc fit Gratia, dum donat peccata. Ante enim promissio erat, quæ postea fit gratia. Veniet enim, inquit, ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20, sec. LXX). Hæc promissio per Christum, facta est Gratia, dum donat gratis peccata. Quomodo autem donaret peccata, si non prius Legem daret, per quam reis factis veniam largiretur? Nam non daret nisi quod sibi debebatur. Deberi autem non poterat, nisi Lex præcederet.

-

LXXVII. Quid est quod inter cætera dicit Mar(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test, trigesima.

cus Evangelista de Christo, Intrans in domum voluit neminem scire, et non potuit latere (Marc. vii, 24)? si ergo voluit et non potuit, infirmata voluntas ejus videtur.

Impossibile prorsus est ut Salvatoris voluntas non impleatur; nec potest velle quod scit fieri non debere: idcirco quod factum est, hoc voluisse dicendus est. Nam voluntas ejus nunquam extra naturam ejus est. Sicut ergo natura ejus in reprehensionem non cadit, ita nec voluntas. Nam quod proponitur, factum legitur in finibus Tyri: tunc intravit in domum, et neminem voluit scire. Nunc requiritur quomodo vel quare neminem voluit scire. Animadvertendum est enim, quia istud in finibus gestum est Gentilium, quibus adhuc tempus prædicandi non erat. Denique mittens discipulos suos præcepit, dicens, In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. x, 5, 6). Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo ; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. Quamvis enim tempus non esset prædicandi Gentilibus, ultro tamen venientes ad fidem non suscipere, invidiæ erat. Sic factum est, ut dum Salvator a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen qui eum ingredientem domum viderant, proditus sit: et cœpit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui vellent consequi beneficia. A suis ergo noluit prædicari, quod esset in domo. Requiri enim se voluit; et ita factum est. Non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. Denique mulier Chananæa audiens de illo, intravit ad eum deprecans ut expelleret dæmonium a filia ejus: quæ nisi prius subjecisset se Deo Judæorum, beneficium consecuta non esset. Impleta ergo voluntas Salvatoris est secundum quæ explanavimus: ea enim quæ compendio brevitatis studens Evangelista complexus est, discutientes, invenimus quod la

tebat.

(a) Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset occulere, in finibus factum legitur Tyri: quia cum Salvator pervenisset in fines Tyri, intravit in domum. Et quia non adhuc Gentibus prædicare oportebat, jussit neminem alicui nuntiare adventum suum: hoc est, neminem voluit scire et subauditur, a suis noluit nuntiari alicui quia erat in domo. Requiri autem se noluit, quia tempus offerendi Gentibus gratiam non erat. Denique veniens mulier, comperto ab aliis qui viderant illum intrasse in domum, orabat expelli dæmonium a filia sua. Salvator autem sciens non esse tempus dandi ultro gratiam Gentibus, ait, Sine, nati prius saturentur. Non enim licet accipere panem filiorum, et mittere canibus. Tunc mulier consensit Salvatoris verbis, et accepit beneficium quod volebat. Consentiendo enim junxit se Deo Judæorum. Hac ergo causa noluit per suos sciri quod esset in domo et ita factum est ut voluit.

LXXVIII (b). Legitur in Evangelio Joannis, quod cum negasset se Salvator ascendere ad diem festum, ascendit (Joan. vii, 8, 14): hoc inconstantis esse videtur.

Semper breviata propositione sensum occultas. Nam hoc quod in quæstionem vocas tunc factum est, quando in Galilæa positus propter tumultum Judæorum, fratribus suis adhuc non credentibus sibi, compellebatur ascendere in Judæam, quia futurus erat dies festus Judæorum, ut seditionem pateretur. Ipse autem respondit eis, dicens: Vos ascendite ad diem festum istum, quia mundus vos non odit me autem odit, quia arguo opera ejus. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum impletum est. Tunc fratres ejus ascenderunt ad diem festum, ipse vero mansit in Galilæa. Post (a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. vigesima quinta. (b) Hæc quæstio de est in Mss. secundi generis,

autem et ipse ascendit ad diem festum. Quid videtur contrarium, quando non tunc ascendit quando negavit, sed ascendit postea; et ascendit non quasi ad diem festum, sed quasi ad litem ? Illi enim om. nes læti ascenderunt, quasi ad perfruendas delicias diei festi. Certum est ergo, quia non ascendit ad diem festum. Salvatori autem ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. Denique dicit: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo (Joan. XII, 31). Hic dies festus ejus est, in quo vicit mortem.

LXXIX (a). Si proprio arbitrio vivimus, quare Salvator dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Id. vi, 44): et consentiens his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis Dei est: et, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. 1x, 16, 18)? Quomodo voluntatis arbitrium liberum est, quando alterius nutu aut ad bonum ducitur, aut ad malum?

Aliter causa se habet quam proposita est. Non enim hic quæstiouis hujus sensus est quem obten. dis. Nam nullo genere ex his liberi arbitrii poterit causa turbari: quia si penitus sensum dictorum advertas, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam, Hæc enim contra malevolos Judæos prolata sunt. Cum enim dolo simulationis ortæ ex invidia, Joseph patrem proprium et filios ejus fratres assererent Salvatoris, ne Dei esse Filius crederetur, tune Salvator ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum. Quomodo autem Pater attrahebat ad Filium, nisi per opera quæ faciebat per illum? Sic enim dicit, Pater manens in me, ipse operatur (Joan. xiv, 10): ut opera hæc attraherent ad fidem Christi. Virtutes enim quas faciebat Salvator, ipsæ suadebant Deum esse Patrem Christi : ut qui alium patrem habere illum diceret, non attraheretur a Deo ad Christum. Ideo ergo Deus operabatur per Christum, ut verbis ejus fides commodaretur, quibus dicebat se Filium Dei. Hæc est attractio, non violentiæ, sed testimonium Dei in Christo, cui qui credidit, attractus dicitur ab eo ad Christum. Nemo enim Salvatori credit, nisi qui Patrem illius proprium dicit Deum. Nam Apostolus non ut arbitrium pulsaret, hæc fatus est quæ in quæstionem redegisti; sed ut judicium Dei re tractari prohiberet, hæc dixit, justum prædicans Deum scit enim cujus debeat misereri. Cordis enim inspector providet postulantis mentem, an mereatur accipere. Denique dicit per prophetam, Plebs hæc labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Nam simulatoris animum justum est ut obduret Qui enim non per errorem, verum vocat falsum, sed per malevolentiam, ut intelligens bonum, fingat se nescire quod bonum est, ut convertat illud in malum; hoc utique debet illi præstari, ut vere non intelligat bonum, ne salvetur, quod non vult. Nec enim justum est, ut invitus salvetur, qui non per ignorantiam salutem spernit, sed per malitiam vel invidiam. His igitur confirmatur magis liberum arbitrium quam destruitur, ut unicuique pro voto suo respondeatur.

(b) Nullo genere ex his liberi arbitrii causa poterit turbari. Si enim dicta ad causam referas qua dicta sunt, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. Cum enim Judæi studio malevolentiæ suæ de Salvatore dicerent, Nonne hic est filius Joseph, cujus nos novimus patrem ? Quomodo ergo hic dicit, Quia de cælo descendí? Ad hoc respondit Jesus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum. Nunc videndum est quomodo trahit Pater. Ipsius Salvatoris verbum sumatur; dicit enim, Opera quæ facio, Pater facit. Credite quia ego in Patre, et Pater in me. Si ergo in Filio Pater operatur, opera autem (a) Pelagianizare videtur auctor hujus sequentisque quæstionis.

(b) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis inter post vulgatas ex Novo Test. trigesima secunda.

sunt quæ invitant ad fidem; recte dixit, quia nemo venit ad me, nisi quem Pater traxerit. Trahit autem, cum operatur per Filium. Nam qui sibi vult credi, quomodo tollit liberi arbitrii voluntatem? Et qui incredulum arguit, qua ratione trahit invitum? Ad Judæos utique hoc protulit, qui alium patrem illius, quam qui est, dicebant. Nemo enim Salvatori credit, nisi qui Patrem illius dicit Deum. Apostolus quoque non ut arbitriam pulsaret, hæc fatus est quæ nunc proposita sunt; sed ut ostenderet Dei esse justum judicium, qui falli non potest in danda aut non danda misericordia. Est enim qui postulat, et non meretur accipere; alius vero petit, et mere tur accipere. Hic enim non solis verbis, sed operibus obsecrat ; ille sola lingua; hic et corde con. tribulato; talis enim potest impetrare. Denique quid dictum in Lege est ? Plebs hæc labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me. Si ergo duo petant, unus autem ex his accipiat, debet sciri hunc sic postulasse ut dignus esset accipere: quia Deus qui justus est, non dat nisi cui dandum scit. Vides ergo non arbitrium negatum, sed firmatum. Nam si una mente, una operatione duos audieris postulasse, et unum ex his exauditum, alterum despectum ; recte et arbitrium non esse, et Deum acceptorem personarum putares.

LXXX. Certe aut filius Dei quisque est aut diaboli: semper ergo filius est; sed aliquando Dei, aliquando vero diaboli : quid ergo nascimur requirendum est.

Dominus cum filii Israel sæpe delinquerent educti de Ægypto, iratus sententiam dedit, dicens, nullum illorum intraturum in terram promissionis excepto Caleb et Josue filio Nave, qui prius Auses dicebatur. Eos autem qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. Nescire autem bonum aut malum, simplicitas quædam est naturalis, quæ neque ad malum erudita est. Hæc est ignorantia sine malitia. Sine sensu enim nascimur: sed natura nostra hoc bonum habet,quod capax est ediscere veritatem. Filius autem diaboli est, qui natus malis rebus imbuitur, ut his studeat quæ inimica sunt Creatori, multos asserens deos, et his immolandum quasi mundirectoribus. Hic si resipiscat, et juxta naturam suam sentiat, ad Creatorem se conferens, filius Dei erit. Ac per hoc neque filii Dei sunt qui nascuntur, neque filii diaboli. Quid enim dicit Salvator Judæis ? Vos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere (Joan. vill, 44). Vides ergo operibus et professione filios creari diaboli hos autem esse filios Dei, qui confitentes proprium esse Deum Patrem Christi, recte versantur. Sic enim Deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nascamur, possibilitatem tamen habeamus discendi, sive bona, sive mala; ut ipsi nobis aut mala acquiramus, aut bona: ut lætemur in nobis, cum recte agentes remuneramur; aut ipsi nobis imputemus, si prava sequentes condemnemur.

(a) Dominus, cum filii Israel sæpe delinquerent educti de Ægypto, iratus, nullum illorum in terram promissionis intrare permisit, excepto Caleb etJesu Nave. Filios autem eorum qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. Nescire autem bonum vel malum, simplicitas quædam est naturalis, quæ neque ad bonum neque ad malum erudita est : hoc est, ignorantia sine malitia. Sine sensu enim nascimur, sed nostra natura capax est ediscere veritatem. Filius autem diaboli est, qui natus malis rebus imbutus, iis studet quæ adversus Creatorem sunt, dicens multos esse deos, et iis sacrificandum quasi mundi rectoribus. Hic si resipiscat, ad naturalem regressus justitiam, recipiens fidem Christi, erit filius Dei: ac per hoc neque filii Dei sunt qui nascuntur, neque diaboli. Quid enim dicit Salvator Judæis ? Vos de (a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quadragesima prima,

patre diabolo nati estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere. Vides ergo operibus et professione filios diaboli procreari. Sic enim Deus instituit genus nostrum ut sine sensu nati, possimus tamen erudiri ad utrumque, ut sive ad bonum, sive ad malum ipsi nobis quodammodo simus auctores: ut lætemur in nobis, cum recte agentes remuneramur; aut nobis imputemus si prava sequentes pœnis subjiciamur: ideo judicio nostro nos dimisit, ut neque queramur de malis, neque frustra, sicut et Dei filios per fidem fieri, de nobis gaudeamus si coronemur. Deus conditor et auctor substantiæ nostræ voluit aliquid nos proprium nostrum habere, ut non indigne glorie. murde fide,quam habemus in Deo. Qui enim potestatis suæ non est, quidquid habuerit, alienum est; ut nec gloriari possit de bonis, nec reus constitui de malis.

LXXXI. Apostolus ait, Nos natura Judæi (Galat. 11, 15) de Judæis ergo nasci Judæos ostendit: non de proselytis dico, quos constat fieri Judæos. Denique qui in eremo nati sunt, non sunt circumcisi, et tamen Judæi erant. Non ergo circumcisio Judæum facit; sed nativitas sub Dei Creatoris devotione progenita. Si ergo de Judæis Judæi nascun tur, quare non etiam de Christianis Christiani ? nam et de Paganis Pagani nascuntur.

Non omne quod nascitur, hoc et unde nascitur. Nam et aurum de terra nascitur, et non tamen terra est; et gemmæ et alia multa: et de ligno esca nascitur, et de ovo pullus. De Paganis autem ut Pagani nascantur hæc facit causa: quia enim omnis paganus in ignorantia est, et qui nascitur ex eo sine sensu est, ambo ignorantes sunt. Sed hoc interest inter utrumque, quia qui generat, sine dubio blasphemus est, ac per hoc filius diaboli est: natus autem infans nescit blasphemare, sicut nescit benedicere; paganus tamen est, quia sine sensu est. De Judæo autem idcirco Judæus nascitur, quia sub Creatoris devotione generatur. Sicut dixit Adam de Cain, Procreavi hominem per Deum (Gen. iv, 1). Sicut enim Pagani indevoli Creatori, dæmoniis gratias agunt in omnibus quæ agunt; ita et Judæi Deo Creatori supplices, laudant eum in omni actu suo, in eo despiciendi quia non cognoscunt Christum, per quem sunt omnia. Hoc etiam modo de Judæo Judæus nascitur. Non enim sicut quibusdam videtur,quia circumcisio facit Judæum. Circumcisio enim signum Judaismi est, non Judaismus: quia non Abrahæ circumcisio justitia est, sed signum justitiæ, ut nati ex Abraham signum haberent, per quod probarentur filii esse Abrahæ : quippe cum ex Juda Machabæo hoc nomine sint appellati, ut non solum ex Juda, sed et cæteri ex omnibus filiis Jacob, Judæi vocarentur, propterea quod Judas dux fuerit eis. Ideoque nati Judæi signum accipiunt, ut qui sunt intelligantur. De Christiano autem ideo non nascitur Chris. tianus, quia ipse qui generat, non natus, sed factus est Christianus. Quamobrem et iste qui nascitur, fieri oportet, ut sit. Nec enim per substantiam nascitur, sed per fidem quæ jam natis accedit. Ignorantia enim cum carne nascitur, fides autem postea spirituali ratione inseritur. Sed dicitur e contra, Si factus utique est qui generat, hoc jam debet generare quod ipse est, ut accepta dignitas traducem faceret. Nam senatores generant senatores, Sed senatorum dignitas non habet apud Deum meritum. Neque ipsa natura, hoc est substantia consequitur beneficium, sed in sola fama et sermone dignitas vertitur. Ac per hoc currit quidem sermo per traducem carnis, sed nihil aliud præstat, quam opinionem dignitatis : sicut et hi qui consules sunt, aut statuis honestantur, gaudentin vano. Christiani autem cum fiunt, ipsi naturæ accedit dignitas, ut essentia ipsa hominis æternum habeat incorruptibilitatis beneficium ut non opinio sola, sed et res sitin effectu apud Deum. Tale est ut istud, si quis disertus pauper in laude sit et egeat pane, aut reliquis

necessariis. Hæc enim vera laus est, si sic illi proficiat quæsita dignitas, ut nullius egeat; dum hoc naturæ ejus præstatur, ut per se ipsa vivat, et bene vivat nullo requisito suffragio :,hoc est, vere divitem fieri et gloriosum.

(a) Non omne quod nascitur, hoc est quod unde nascitur. Nam et aurum, etc, Paganus tamen est, quia sine sensu est, neque suum habens meritum neque alterius. De Judæo autem idcirco Judæus nascitur, etc, Sed dicitur e contra. Si factus utique est qui generat, hoc debet generare quod ipse est, ut jam accepta dignitas traducem faciat : sicut et in Judæis, quia Abraham de pagano, Dei cultor factus est, et ex eo origo Judæorum ; sicut et facti senatores, jam senatores generant. Sed senatorum dignitas non apud Deum meritum habet, neque ipsa natura, id est substantia consequitur beneficium; sed in sola fama et sermone dignitas vertitur; ac per hoc currit sermo per traducem carnis, nihil aliud præstans, quam opinionem mundanæ dignitatis. Quare autem de Judæo Judæus nascitur, jam dictum est: Christianus autem cum boni dignitas naturæ ipsi accedit, ut substantia hominis qua constat beneficium consequatur, ut non opinio sola, sed et res sit in effectu apud Deum. Denique accepta remissione peccatorum, purificatur totus homo, ita ut et filius à Deo adoptetur. Quamobrem omnes natos renasci oportet, quia misericordia Dei singulis donat gratiam. Nec enim alter alteri potest remissionem accipere. Anima enim quæ nascitur in corpore, vel cum corpore, subdita morti inventæ ab Adam, nisi signum acceperit evictæ mortis, tartarum inferni non evadit. Unusquisque enim sibi accepit beneficium, non et ei qui nondum est. Si enim factus Christianus immortalis jam esset, recte natus de illo hoc esset quod et genitor. Nam qui fiunt Christiani, signum accipiunt, ne a morte secunda teneantur: non tamen mortem præsentem, quam Adam invenit, evadunt. Infantes autem propterea baptizantur, cum sint innocentes, ut anima rudis nata in corpore, signum habeat mortis evictæ, ne possit ab ea teneri. Hoc signum Abraham non habuit: neque Prophetæ, quia tempus illos non invenit; reservatum est autem Filio Dei, qui veniens vinceret mortem, et hanc gratiam credentibus largiretur. Hinc est unde Dominus ait Judæis, Abraham pater vester cupivit ut videret diem meum ; et vidit, et gavisus est (Joan. vill, 56). Sciens enim Abraham Christum ad liberationem humani generis repromissum, semper enim necesse erat ortum ejus in inferis positos exspectare; quem ubi in spiritu natum esse vidit, gavisus est, certus quod in brevi de inferno ereptus induceretur in cœlos. Quomodo ergo de Christianis nasci deberent Christiani, quando qui non crediderit, aut non fuerit baptizatus, non erit Christianus ?

LXXXII. Paganos elementis esse subjectos nulli dubium est: quid est ergo quod Apostolus dicit, Eramus et nos subelementis hujus mundi servientes? (Galat. iv, 3). Si itaque et Judæi elementis erant servientes, quid differebant a Paganis ?

Manifestum est adjectione, aut diminutione, sive immutatione unius syllabæ sensum perverti. Idcirco Paganos elementa colere omnibus cognitum est ; Judæos autem non elementis,sed sub elementis Deo servisse, propter neomenias, et sabbata, et circumcisionem, et cætera talia; hæc enim carnalia sunt. Quidquid enim visibile est, carnale est, et de elementis est.Sed quia ex præcepto Dei erat Deo serviebatur; utex visibilibus ad invisibilia veniretur, et ex hac causa profectus fieret ad majora capienda, ut in his meditati digni fierent promissis spiritualibus. Ex ea igitur parte, quam supra dixi, sub elementis serviebant Judæi; ex alia parte legem habebant spiritualem, quæ et peccare prohibet, et exhortatur (a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quinquagesima sexta,

ad dilectionem Domini Dei, qui venturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata.

(a) Pagani non sub elementis serviunt, sed ipsis elementis. Colunt enim astra, solem, lunam et sidera; hæc in firmamento : in inferioribus autem terram, aquam : in mari vero Neptunum: in inferis autem Plutonem: aperte creaturam mundanam colunt, præterito Creatore. Nam Judæi hoc modo sub ele. mentis, Deo tamen serviebant, qui hæc ipsa mandata dederat. Observantenim neomenias, sabbata, pecorum sacrificia. Initio mensis septimi tuba canere, quinto decimo autem die mensis septimimedullas palmarum et ramos ligni spissos, et ramos salicis circumferre, et in casis septem diebus habitare. Hæc ergo observantes, recte sub elementis dicuntur servisse: hæc enim ex elementis sunt. Christiani autem non sub elementis, sed supra elementa Deo servium, ad Jerusalem cœlestem properantes, in spiritu Deum adorant, non in visibilibus et mundanis, sed in animo Dei culturam habentes, invisibili invisibiliter servientes, sicut dicit Dominus in Evangelio, Veniet hora, in qua veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. iv, 23). Hæc ergo veritas est, spiritu Deo servile, animo magis quam corpore: ut quia Deus spiritus est, spiritualiter excolatur. Ex hac parte Judæos sub elementis subjectos dicit fuisse, qua supra memoravi: ex alia autem parte. Legis spiritualem fuisse rationem, qua et peccare prohibuit, et diligendum ex omni corde Dominum mandavit, et spem habere in Christo. Sed Apostolis prædicantibus hæc magis defendebant quæ carnaliter data fuerant. Hæc Apostolus memorat ut obfuscet Judæos, qui obtrectantes Legis spiritualis, visibilibus erant subjecti: et ut hæc vere, ad comparationem legis fidei, infirma ostenderet, etiam interposita persona hoc denotat, qui utique eorum æmulus fuerat vehementer. Cognito autem Christo, hæc contemni æstimavit, quia multum differt Gratia Dei per Christum a Lege factorum.

LXXXIII. Si per Christum salus, et vera et perfecta cognitio; cur non ante venit, ut et anteriores nostri qui in ignorantia fuerunt, addiscerent veritatem? Denique post adventum Christi multi salvati sunt, magis quam prius. Unde et si ante venisset, multo plures salvati fuissent. Si ergo ita est, reprehensibile videtur.

Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. In potestate enim dantis est, quando vel quantum velit misereri. Exhortandus est enim hujusmodi et precibus provocandus, non contentione a bono opere revocandus. Forte non contradiceretur, si pro hac misericordia vicis illi aliqua redderetur. An quis medicum arguet qui medicamenta sua et officium suum gratis impendet? aut accusabitur tarditas ejus ab eis, a quibus non est requisitus? Hæc quidem diximus secundum rationem, sed Salvatoris bonitas ista non curat propter imbecillitatem humanam : suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. Idcirco tunc venit quando debuit venire, voluntatis suæ rationem secutus, non meritorum nostrorum. Nam si merita perpendas, venire non debuit. Venit ergo quando et subveniri debere scivit, et gratum futurum beneficium. Si autem ei cui necessitas imminet ante subveniatur, erit quidem gratum; non tamen valde poterit scire quid sibi præstitum est: si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium consecutus sit. De tribulatione enim ereptus, majores gratias referet: quomodo si esurienti offeras panem ; si autem offeras cum non esurit, non utique tam gratum erit. Idcirco recte factum est, ut non ante veniret Dominus. Primum enim dimisit genus hominum uti voluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica per annua munera, que elemento

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quinquagesima nona.

rum ministerio humanis usibus exhiberi decrevit, intelligi et timfferi divinitatem suam voluit. Quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch et Noe notitia ejus esset in terris. Sed cum languore quodam humani generis obsolescere cœpisset cognitio Dei inter homines, et mores immutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renovatæ notitiæ Dei et morum. Et cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen Legem litteris dedit, quæ neque obsolesceret, et magis metum incuteret. Major enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. Et quia acceptam Legem gentes spreverunt, non se subjicientes ei, neque ii qui acceperunt servaverunt eam; motus Dominus mi. sericordia, misit Filium suum, qui se pro illis offerens, mortem destruens, data omnibus remissione peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret. Non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. Nec ordo enim nec ratio poscebat, eum qui mortuus non fuisset, intrare januas tartari. Nonne si quis vult in terra sua harbaros decipere, immutat se in habitu illorum, ut putetur unus ex his, et sic explorat quomodo illos subvertat? Ita factum est et de diabolo : quoniam malo more hominem subverterat, ut in morte non remaneret, inventum est remedium, quomodo quos male tenebat amitteret, et subentraretur ei: et quem putabat se velut hominem occidisse, reperiret illum apud inferos Deum. Quo facto, reus inventus omnes quos tenebat amisit, et de cætero aperta est ad cœlum via. Ecce quantum profuit adventus Salvatoris, ut scientes homines de quo periculo liberati sunt, sine cessatione gratias illi referant. Sed forte e contra dicatur: Si multi ante Legem et post Legem peccatis pressi totos se carni dederunt, et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui devotione et Creatoris reverentia vitam suam naturæ lege frenarunt: numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos, exuti 1hac vita? Si autem ante venisset post mortem Adæ, liberato Adam qui prior peccaverat, cæteris ad cœlum aperiret viam, ut qui bene vixerant, agnito Creatore defuncti reciperentur in cœlum. Damnum ergo est, quia non ante venit Christus? Damnum esse manifestum est, sed quære juxtum an injustum sit. Solent enim damna justa esse, de quibus queri non liceat. Numquid fur deprehensus et juxta legem in quadruplum condemnatus, ausus est queri? Ac per hoc damnum quod genus hominum passum est, juste factum est, unde et permissum est. Quare et Salvator inter ipsa primordia venire non debuit.Cum enim diabolus superbiret, homo factus a Deo positus est illi inimicus, ut auxilio Dei munitus, quia impar erat, resisteret ei accepto mandato. Diabolus autem solita subtilitate simulavit se ignorare quid præceptum esset a Deo, et invenit Evam instabilem: postea autem promittens illi, quod si interdictum contigissent, præstaret illis divinitatem; circumvenit eos. Tunc diabolus superato homine triumphavit hic victus genus suum subjecit peccato. Quamobrem injustum erat victori violenter auferre spolia, quia Deus quod facit juste facit. Præterea cum acerbe peccaverit homo assentiens ei, contra mandatum Creatoris, fieri se Deum; idololatriam admisit, per quod in Deum peccavit ideoque non illi statim debuit subveniri; quippe cum nec pœnituerit, nec grata ei fuisset misericordia, si non scivis et quid mere retur. Quanquam enim omnia possit Deus, illud facit quod convenit rationi, ut irreprehensibilis perseveret.

(a) Si ei cui necessitas imminet, ante subveniatur, erit quidem gratus, non valde tamen poterit scire quid sibi præstitum est. Si autem in ipsa neces1 Mss. Colbert.. expuncti.

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quinquagesima octava.

sitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium consecutus est. De tribulatione enim ereptus plus gratias agit; quomodo si esurienti offeras panem: si autem offeras non esurienti, quæ erit gratia? Idcirco recte factum est, ut non ante veniret Dominus. Primum enim dimisit genus humanum uti voluntate sua, non sine testimonio sui : quia ex ipsa fabrica mundi per annua munera, quæ elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decrevit, cognosci et timeri divinitatem suam voluit. Postea vero cum obsolesceret notitia Dei in terris, et mores immutarentur, dignatus est visitare genus hominum, ut data Lege, vel reformata (erat enim in natura, sed negligi cœperat), et notitiam sui et Legis auctoritatem restauraret; ut recognito Deo, et revocata Lege timere inciperent: certi quia qui Legem dedit, judicaturus esset actus humanos. Et quia accepta Lege a peccatis se cohibere nequiverunt, cum possent, diu etiam per Prophetas admoniti motus Deus misericordia misit Filium suum, qui se pro illis offerens, et mortem destruens,data illis remissione peccatorum, Deo Patris illos justificatos offerret ut scientes de quo periculo sunt erepti, sine cessatione Deo gratias agant, ut etiam si usus exegerit sanguinem pro illo fundentes, nec sic se illi vicem reddere profiteantur. Quam gratum ergo et pretiosum beneficium existimant, quod nec morte compensari putant? Sed forte contra dicatur: Si multi ante Legem, et post Legem peccatis pressi totos se carni dederunt; sine dubio fuerunt aliqui, qut creatori Deo devoti a vitiis se infrænarent. Age, numquid hi expuncti a vita non in infernum descenderunt? Siautem ante, post mortem Adæ, Christus venisset ; liberato Adam, qui peccato proprio tenebatur, a morte, cæteris ad cœlum iter fecerit credentibus, ut quia hic bene vixerant, grati Creatori et restauratori defuncti reciperentur in cœlum. Damnum ergo est, quia non ante venit Christus. Damnum esse manifestum est. Sed quære an justum an injustum sit. Solent enim damna justa esse. Numquid fur reprehensus, cum in quadruplum juxta legem damnatur, non damnum patitur? Sed justum est, ac per hoc justum quod hominum genus passum est, juste provenit, ideo et permissum est. Quare et Salvator inter ipsa primordia venire non debuit. Cum enim diabolus superbiret, et homo a Deo factus positus est illi inimicus, utauxiliis Dei munitus, quia impar erat viribus, resisteret illi accepto mandato unius Dei imaginem in terris ad errorem auferendum, per id quod unus ab uno factus, ex quo cæteri, demonstraret. Diabolus autem solita subtilitate simulavit se ignorare quid præceptum fuisset a Deo, et invenit Evam instabilem, post autem promittens illis, quod si interdictum degustassent, futuri essent dii; circumvenit eos. Sic diabolus devicto homine triumphavit, hic victus genus suum vendidit peccato. Non ergo justum erat victori statim auferre violenter spolia : quia quod facit Deus, juste facit. Præterea cum acerbe peccaverit homo; assentiens enim fieri se Deum, idololatriam admisit, hoc est in Deum peccavit ideoque non illi statim debuit subveniri, qui nec poenituit. Post autem justis mul tamala intulit satanas: Job.Joseph,Jeremiæ, Isaiæ, Zachariæ, et cæteris Prophetis, et justis. Idcirco commissus est Christus a Deo Patre suo qui illum vinceret, et se manifestaret, regnum ejus auferens ratione, non potestate; quanquam omnia possit Deus: sed illud facit quod congruit rationi, ut irreprehensibi. lis perseveret. LXXXIV. Quare lunæ cursum in ratione Paschæ custodientes, Paganos reprehendimus, quia dies lunares et motum custodient?

Absit a Christianis ut sidera venerari dicantur, quibus indulta est spirituali cultura, ut despicientes quæ videntur, iis quæ invisibilia et super cœPATROL. XXXV.

lestia sunt, copulentur; et hæc omnia transcendant futuri cum Angelis Dei. Nam et siderum cultores aut cum ipsis erunt, aut infra ipsa. Quomodo enim fieri potest, ut aliquis super hæc sit quæ colit? Pagani itaque non computum lunæ observant; sed lunam ipsam velut deam venerantur. Et effectus curriculorum ejus apprehendisse se arbitrantes, quid certis diebus agendum, quidve cavendum sit, decernunt, imperio ejus quasi vitam et conversationem suam ordine quodam subjicientes: quos, quia extra Dei ordinationem hæc ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. Hæc enim luminaria in signa temporum Deus constituit. Unde et nos numerum lunæ custodimus, non illam ipsam excolimus; ut a quarta decima luna, quæ nobis secundum Legem prima est, rationem Paschæ observemus. Omnia enim plena Deus instituit: ideoque a quarta decima usque ad vigesimam primam, his septem diebus Pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceve usque ad resurrectionem Domini concl idantur: ut neque tertia decima in passione sit, neque quarta decima in resurrectione, aut quinta decima; ne ante primam secundum nos lunam, passio Christi sit, neque resurrectio ejus non primo die quo ceptus mundus est. Omnia enim mundi tempora unius hebdomadæ curriculis numerantur; quia his Deus mundi membra et ornamenta composuit. Sex enim diebus mundum aptavit, et septima cessavit, quam sabbatum appellavit. His enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. Semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. Post sabbatum enim a primo die repetit semper usque ad diem septimum, id est sabbatum: ut resurrectio Domini primo die inchoati mundi facta discatur; qui dies dominicus dicitur. Ipsum enim fecit Dominus unum cum vespere, et in septenarium numerum evolutus incipit iterum, ut si post hebdomadam primus. Quod ita decretum ab initio est propter sacramentum incarnationis Domini, et passionis, et resurrectionis. In corpore enim Domini totus prope mundus resurrexit, et instauratus est. Absofutum est, non nos lunam colere; sed numerum, qui per lunæ cursum institutus est, custodire. Diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciæ suæ auctoritatem aliquam possit adhibere, et mendacia sua commentitia veritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiæ est, Paganis quæ observarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret ut quia prævenit veritatem fallacia, melius quiddam fallacia videretur, quasi antiquitate præjudicans veritati. Et quia in primo mense, in quo æquinoctium habent Romani, sicut et nos (a), ea ipsa observatio ab his custoditur ; ita ut etiam per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem : hac versutia Paganos detinet in errore, ut putent veritatem nostram imitationem potius videri quam veritatem, quasi per æmulationem superstitione quadam inventam. Nec enim verum potest, inquiunt,æstimari quod postea est inventum. Sed quia apud nos pro certo veritas est, et ab initio hæc est, virtutum atque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut, teste virtute, diaboli improbitas innotescat. Quoniam enim sola est quæ facile suadeat, hæc contra versutiam et præventum diaboli posita est, ut simulationem ejus revelet. Nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse veritatem, ubi virtus apparet. LXXXV. Quid est ut cum constet a David usque ad transmigrationem Babylonis decem et septem esse generationes; evangelista quatuorde(a) Loquitur perinde ac sic alibi quam Romæ scribat: non ergo idem ipse est auctor quæstionis cxv apud Romam scriptæ.

(Soixante-douze.)

« PoprzedniaDalej »