Obrazy na stronie
PDF
ePub

valeamus cuncta disserere, tamen sentimus cuncta repleta esse mysteriis. Et ideo studiosis quibusque indicia posuisse sufficiat, quibus excitati ad altiora horum, et profundiora perveniant, et intelligant, ex quibus iis gregibus quaeratur vitulus ad hostiam, ex quibus ovibus aries providendus sit. „Habeo ') enim, inquit Jesus, et alias oves, quae non sunt de hoc ovili: et illas oportet me adducere: ut fiat unus grex, et unus pastor." Sciant etiam, ubi turtures, ubi columbae requirendae sunt. „Oculi, 2) inquit, tui sicut columbae super plenitudines aquarum.“ Ad aquarum ergo plenitudines properandum est, in his enim sponsae describitur pulchritudo. „Et3) collum, inquit, tuum sicut turturis." In columbis oculi praedicantur. Quod enim dixit: „columbae1) super plenitudines aquarum:“ ferunt hoc genus avis, cum ad aquas venerit, quia ibi solet accipitris insidias pati, venientem desuper inimicum, volitantis umbra in 5) aquis inspecta deprehendere, et oculorum perspicacia fraudem periculi imminentis evadere. Quod sio) et tu ita prospicere potueris insidias diaboli, et cavere, sacrificium Deo columbas obtuleris. Sed et quibus talia curae sunt, illuḍ etiam requirant, ex quibus iis agris simila debet offerri. Ego arbitror, quod ex illius terrae segetibus, quae facit alium centesimum, alium sexagesimum, alium tricesimum fructum. Requirant etiam, nisi plus, quam debet, curiosum videtur, quibus molentibus simila ista ad sacrificia praeparetur. Nec eos lateat duas esse, quae molunt, quarum una adsumetur, ') et alia relinquetur. Ex illius ergo mola, quae adsumenda est, similam oportebit offerre. Sed et siclus

1) Cfr. ev. Joann. X, 16.

2) Cantic. V, 12.

3) Cfr. Cantic. VII, 4. coll. I, 10.

4) Cantic. V, 12. 5) Deest „in" in ed. Ruaci.

6) Edd. Merlini: et si tu ita etc.

7) Edd. Merlini: adsumitur, et alia relinquitur.

[ocr errors]

sanctus, qui ad arietis pretium necessarius dicitur, vide unde, et quomodo perquirendus sit. Siclus pecuniae dominicae nomen est, et in multis Scripturarum locis, diversis appellationum nominibus, pecunia dominica memoratur. Sed quaedam proba, quaedam vero reproba dicitur. Proba erat illa pecunia, quam paterfamilias peregre profecturus, vocatis servis suis dedit unicuique secundum virtutem suam. Proba erat et illa pecunia, quae denarius nominatur, qui cum mercenariis pactus est, et a novissimis datus est usque ad primos. Scire ergo te oportet, quia est et alia pecunia reproba. Audi prophetam dicentem:,,argentum ') vestrum reprobum." Quia ergo est quaedam proba, quaedam vero reproba, propterea Apostolus, velut ad probabiles trapezitas: „probantes, 2) inquit, omnia, quod bonum est obtinentes." Solus enim est Dominus noster Jesus Christus, qui te hujusmodi artem possit edocere, per quam scias discernere, quae sit pecunia, quae veri regis imaginem tenet: quae vero sit adulterina, et, ut vulgo dicitur, extra monetam formata, quae nomen quidem habeat regis, veritatem autem regiae figurae non teneat. Multi namque sunt, qui nomen Christi habent, sed veritatem non habent Christi. Et propter hoc dicit Apostolus Paulus:,,oportet3) enim et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos." Idcirco igitur et in praesenti lectione legislator, totus ad mysticum et spiritualem respiciens sensum, addidit, ut aries iste, qui ob hoc comparatur, ut peccatum possit absolvere, non qualicunque siclo, hoc est, non qualicunque pecunia, sed siclo sancto comparetur. Quod si non respiciebat ad mysterium, quid rationis esse videbatur, ut aries emtus offerretur ad hostiam, et certo pretio? et non sufficit nomen pecuniae siclo nominasse, sed addidit et sancto si

1) Cfr. Jerem. VI, 30.

2) Cfr. I Thess. V, 21.

3) I Cor. XI, 19.

clo? Quid, si haberet aliquis in gregibus suis arietes optimos, et divinis sacrificiis dignos? Aut quid, si aliquis ita pauper esset, ut siclum sanctum habere non posset?1) Haec est ergo legislatoris moderatio, ut, nisi quis habeat certum pecuniae modum, peccatum ejus non 2) possit absolvi? Quod aperte secundum literam quidem videtur absurdum, secundum spiritualem vero intelligentiam certum est, quod remissionem peccatorum nullus accipiat, nisi detulerit integram, probam, et sanctam fidem, per quam mercari possit arietem: cujus natura haec est, ut peccata credentis abstergat. Et hic est siclus sanctus, probata, ut diximus, et sincera fides, id est, ubi nullus perfidiae dolus, nulla haereticae calliditatis perversitas admiscetur, ut sinceram fidem offerentes, pretioso Christi sanguine, tanquam immaculatae hostiae, diluamur: per quem est Deo patri omnipotenti, cum Spiritu sancto, gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA IV.
ILIA

De eo, quod scriptum est: si 3) peccaverit anima, et praeteriens praetericrit praecepta Domini, et mentietur proximo suo super deposito, aut societate," et

cetera.

1. Si secundum divinae legis fidem haec, quae leguntur nobis, Dominus locutus est ad Mosen, puto, quod tanquam Dei verba non debeant secundum incapacitatem audientium, sed secundum majestatem loquentis intelligi.

1) Edd. Merlini: possit? Haec etc.

2) Edd. Merlini: non possit absolvi. Quod etc.
3) Cfr. Levit. VI, 1. 2. seqq.

,,Dominus, ') inquit, locutus est." Quid est Dominus? Apostolus tibi respondeat, et ab ipso disce, quod „Dominus 2) spiritus est." Quod si tibi Apostoli sermo non sufficit, audi ipsum Dominum in Evangeliis loquentem, quia Deus) spiritus est." Si ergo et Dominus, et Deus spiritus est, quae spiritus loquitur, spiritualiter debemus audire. Ego adhuc et amplius aliquid dico, quia quae Dominus loquitur, non spiritualia tantum, sed et spiritus esse credenda sunt. Non meo sensu haec, sed de Evangeliis approbabo. Audi Dominum et Salvatorem nostrum ad discipulos suos dicentem: „verba 4) quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt." Si ergo ipsius Salvatoris voce didicimus, quia verba, quae locutus est Apostolis, spiritus et vita sunt, ') nequaquam dubitare debemus, quod etiam quae per Mosen locutus est, spiritus et vita credenda sint.

2. Sed videamus quae sint, de quibus nunc, prout possumus, aliqua dicere debemus. "),,Et") locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: anima quaecunque peccaverit, et praeteriens praeterierit praecepta Domini, et mentietur proximo super deposito, aut societate, aut rapina: aut nocuit aliquid proximo, aut invenit perditionem, et mentietur de ea, aut juraverit inique de uno ab omnibus, quaecunque fecerit homo, ut peccet in his et erit cum peccaverit, et deliquerit, et reddet rapinam, quam rapuit, aut injuriam, qua nocuit, aut depositum, quod

́1) Levit. VI, 1.

2) II Cor. III, 17.

3) Ev. Joann. IV, 24.

spiritus est.

4) Ev. Joann. VI, 63.

*) Ed. Ruaei sola: est.

") Edd. Merlini: debeamus.

Edd. Merlini: dominus

7) Cfr. Levit. VI, 1. 2. 3. 4. 5.

commendatum ') est ei, aut perditionem, quam 2) invenit: ab omni re, pro qua juraverit injuste, et restituet ipsum caput, et quintas insuper augebit, et cujus est ei reddet, qua die convictus fuerit." Hucusque interim 3) peccati species exponuntur, postea vero purgatio ejus per hostias imperatur. Si) qui infirmi sunt, et incapaces profundioris mysterii, aedificentur ex litera, et sciant, quia, si quis praeteriens praeterierit praecepta Domini, et mentitus fuerit proximo super deposito, aut societate, aut rapina, peccati ingentis statuetur reus. Sed absit hoc ab ecclesia Dei, ut ego credam esse aliquem in coetu isto sanctorum, qui se tam infeliciter agat, ut depositum proximi sui neget, aut societatem fraude contaminet, aut vel ipse aliena diripiat, aut ab aliis rapta suscipiat, et pro his, si ab eo requirantur, contra conscientiam juret. Absit, absit, inquam, ut haec ego de aliquo fidelium sentiam. Confidenter ergo de vobis dico, quia vos non ita didicistis Christum, neque ita docti estis, sed neque lex ipsa haec sanctis et fidelibus praecipit. Vis scire, quia non ad sanctos et justos ista dicantur? Audi Apostolum ista distinguentem: „justo, ") inquit, lex non est posita, sed injustis, et non subditis, scelestis, et contaminatis, patricidis, matricidis," et horum similibus. Quia ergo hujusmodi hominibus Apostolus legem dicit impositam, ecclesia Dei, quam absit in hujusmodi facinoribus maculari, relicta aliis litera, sanctius aedificetur a spiritu.

3. Videamus itaque nunc, quod est depositum, quod

1) Omnes Mss.:,,commendatum." Libri editi (v. c. edd. M.):,,commodatum." R.

2) Edd. Ruaei sola: quam invenit ab omni re etc. 3) Libri editi (v. c. edd. M.): „enim." At Mss. ut in nostro textu. R.

4) Libri editi (v. c. edd. M.): „Sed qui infirmi sunt.“ At Mss. ut in nostro textu. R.

5) I Tim. 1, 9. seq.

« PoprzedniaDalej »