Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors]

_ïr? enim odit, et amat hominem a quo percuti

odit febrem. A quo enim percutitur ? A morbo, ab ægrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversatur, ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu : si odit te inimieus tuus, et injuste te odit ; noverisquia cupiditas sæculiinilloregnat,propterea te odit.Si odisti illum et tu,contra reddis malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo * ? Unum ægrotum flebam, qui te oderat ; jam duos plango, si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam ; tollit tibi nescio quæ, quæ habes in terra : ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra : Noli pati angutias, migra in coelum sursum : cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe vitæ æternæ. Attende quæ tibi tollit : nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. xii, 6). Quodammodo ferramentum Deiestquo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus utile tibi essent exspoliet te, permittit illum ; si novit tibi utile esse ut vapules, permittit illum, ut cædaris: de illo te curat, opta ut ille .sanetur.

12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi : Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit, et dilectio ejus erit perfecta in nobis. Incipe diligere, perficieris. Cœpisti diligere ? cœpitin te Deus habitare, ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Bene, Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis ? Quia hoc ipse Joannes dixit : Quia de Spiritu su0 dedit nobis. Unde scimus quia de Spiritu suo dedit nobis ? Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis ? Interroga viscera tua: si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te Spiritum Dei ? Paulum interroga apostolum : Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5).

13. Et non vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Securi estote qui ægrotatis : talis medicus venit, et desperatis ? Magni erant morbi, insanabilia erant vulnera, desperata erat ægritudo. Magnitudinem mali tui attendis ? Tu desperatus es ; sed ille omnipotens est : cujus testes isti sunt qui primo sanati, et amnuntiantes medicum ; et ipsi tamen plus spe sanati quamre.Nam sic dicit Apostolus: Speenim salvifactisumus(Rom. viii,24).Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus nostra,cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (ICor. xv, 53, 54). Hæc spes est,non

* Lov., Quid facis reddere malum pro malo ? quæ voces absunt ab editione Erasmi Frobéniana, et apud Er. Guill. Lugd. et Ven. uncis includuntur. M.

dum res. Sed qui gaudet in spe, tenebitet rem : qui autem spem non habet, ad rem non poterit pervenire.

44. Quicumque confessus fuerit quodJesus est Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Jam non multis dicamus : Qui confessus fuerit, non verbo, sed facto ; non lingua, sed vita. Nam multi confitentur verbis, sed factis negant. Et nos cognovimus, et credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde cognovisti ? Deus dilectio est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras Et Deum contemnis ? Deus dileclio est. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet. Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed utcontinearis : habitat in te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam : si subtrahat se domus in quaes,cadis; si autem tu te subtrahas,non cadit Deus. Integer est, cum eum deseris ; integer, cum ad illum redieris. Tu sanaris, non illi aliquid præstabis ; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur. Vide ne putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum ; nec mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos, si tu nolueris,et si omnes noluerint ? Deus non indiget servis, sed servi Deo : ideo dicit Psalmus, Diaci Domino, Deus meus es tu. Ipse est verus Dominus. El quid ait ? Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv, 2). Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut pascas illum : eges et tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non tibi potes aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, jumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono servitui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus, quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis quærit ; et væ nobis, si eum non quæramus. Nihila nobis quærit; etquæsivit nos, cum eum non quæreremus. Ovis una erraverat ; invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit (Luc. xv, 4, 5). Et mumquid ovis eratpastori necessaria, et non ovipotius pastor necessariuserat ? Quanto libentius de charitate loquor, tanto minus volo finiriEpistolamistam. Nulla est ardentior ad commendandam charitatem. Nihil vobis dulcius prædicatur, nihil salubrius bihitur : sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus Dei. Ne sitis ingrati tantæ gratiæ illius, qui cum haberet Unicum, noluit illum esse unum ; sed ut fratres haberet, adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam æternam.

TRACTATUS IX.

De eo quod sequitur, In hoc perfecta est dilectio in nobis ; usque ad id, Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Cap. iv, W. 17-21.

1. Meminit Charitas vestra, ex Epistola Joannis apostoli ultimam partem restarenobis tractandam, etexponendam vobis, quantum Dominus donat.Hujus ergo debiti nos memores sumus: exactionis autem vos memores esse debetis. Eadem quippe charitas quæ in ipsa Epistola maxime et prope sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores, et vos dulcissimos exactores.Ideodixi dulcissimosexactores, quia ubi charitas non est, amarus exactor est: ubi autem charitas est, et qui exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa charitas. Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalibus ubi non est spiritualis charitas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a parvulis ? Et quamvis sugens impetum faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat quod charitate debetur. Sæpe videmus ubera vaccarum etiam a grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu levari matrum corpora, nec eos tamen calcerepelli; sed et si desit filius qui sugat, mugitu vocariadubera. Si ergo est in nobis illa charitas spiritualis, de qua Apostolus dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutriae fovens filios suos(I Thess. m, 7); tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non amamus;quialanguentibus formidamus. Intercesserunt autem,ut intermitteremus textum hujus Epistolæ, quædam pro diebus festis solemnialectionum, quæ non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad prætermissum ordinem redeamus; et quæ restant, intente accipiat Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis charitas commendari posset, quam ut diceretur, Deus charitas est. Brevis laus, et magna laus: brevis in sermone, et magnain intellectu. Quam cito dicitur, Deus dilectio est! Ethoc breve est: si numeres, unum est; si appendas, quantum est ! Deus dilectio est. Et qui manet, inquit, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo manet (IJoan. iv, 16). Sit tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa charitate dicit Apostolus, Charitas nunquam cadit (I Cor. xui,8). Quomodo cadit quem continet Deus?

2. 1n hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Dicit quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit charitas: vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si eharitas Deus est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficerein te charitas, quia tuin ea proficis.lnterroga ergo quantum in charitate profeceris, et quid tibi respondeatcortuum, ut noveris mensuram profectus tui. Promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus eum, et ait, ln hoc perfecta est in nobis dilectio. Quære, in quo ? Ut fiduciam habeamus in die judicii. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam indiejudicii?Non timere ne veniat dies judicii.Sunt homines qui non credunt diem judicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam venturam esse non

credunt. Prætermittamus istos : excitet illos Deus • ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum diem judicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Cœpit aliquis credere diem judicii: si coepit credere, cœpit et timere. Sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas. Numquid tamen desperandum est ? In quo vides initium, cur desperas finem ? Quod initium video, inquis? Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientiæ timor Domini (Eccli. 1, 16). Coepit ergo timere diem judicii: timendo corrigat se ; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata sua ; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua quæ sunt super terram, sicut Apostolus dicit, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Spiritualia nequitiæ dicit membra super terram: nam sequitur et exponit, Avaritiam, immunditiam (Coloss. 111, 5), et cætera quæ illic exsequitur. Quantum autem mortificat iste, qui timere cœpit diem judicii, membra sua super terram, tantum surgunt et corroborantur membra coelestia. Membra autem coelestia, omnia opera bona.Surgentibus coelestibus membris,incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne veniret Christus, etinveniret impium quem damnaret; desiderat ut veniat, quia inventurus est pium quem coronet. Jam cum cœperit desiderare venientem Christum casta anima, quæ desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate. Habet jam fiduciam in die judicii : non contra se pugnat quando orat, et dicit, Adveniat regnum tuum (Matth. vi, 10). Qui enim timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat,qui timet me exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia charitatis, optatjam ut veniat. De ipso desiderio dicebat quidamin Psalmo, Et tu,Domine,usquequo? Convertere, Domine, et erue animam meam (Psal. vi, 4, 5).

Gemebat se differri. Sunt enim homines qui cum pa

tientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum patientia vivunt. Quid dixi? Qui adhuc desiderat istam vitam, quando illi venerit dies mortis,

patienter tolerat mortem : luctatur adversum se, ut sequatur voluntatem Dei ; et hoc potius agit animo,

quod eligit Deus, non quod eligitvoluntas humana:

et ex desiderio vitæ præsentis fit lucta cum morte;

etadhibet patientiam et fortitudinem,ut æquo animo

moriatur: iste patienter moritur. Qui autem deside

rat,sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum Christo,

non patienter moritur ; sed patienter vivit, delec

tabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viven

tem, id est, cum patientia hic non amare vitam,

sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse eum Christo

multo magis optimum : manere autem in carne ne

cessarium propter vos (Philipp. 1, 23, 24). Ergo, fra

tres, date operam, intus agite vobiscum, ut deside

retis diem judicii. Aliter non probatur perfecta cha

ritas, nisi cum coeperit ille dies desiderari. Ille autem

eum desiderat, qui fiduciam habetin illo: ille autem

fiduciam habet in illo, cujus conscientia non trepi

dat in charitate perfecta atque sincera.

3. « In hoc perfecta est dilectio ejusin nobis, ut fi

duciam habeamus in diejudicii.» Quare habebimus fiduciam ? « Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. » Audisti causam fiduciæ tuæ : « Quia sicut ille est,inquit,etnos sumusinhoc mundo.» Nonnevidetur aliquid impossibile dixisse ? Numquid enim potestesse homo sicut Deus?Jam vobis exposuiquia non semper ad æqualitatem dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim dicis, Sicut aures habeo, ita habet et imago?Numquid omnino sic ? Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus ? Non ad æqualitatem, sed pro modo nostro. Unde ergo nobis datur fiducia in die judicii ? Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam charitatem, et intelligere quid dictum sit. Dominus in Evangelio dicit, « Si diligitis eos quivos diligunt, quam mercedemhabebitis ? -nonne et publicani hoc faciunt ? » Quid ergo vult mos ' ? « Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos. » Si ergo jubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum ? De ipso Deo : ait enim, « Ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est. » Quomodo illud facit Deus ? Diligit inimicos suos, « qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos » (Matth. v, 44-46). Si ergo ad hanc per. fectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et ipse dilexit suos ; ea nobis fiducia est in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo : quia sicut ille diligit inimicos suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super justos et injustos ; ita nos quia inimicis nostris non possumus præstare solem et pluviam, præstamus lacrymas, cum pro illis oramus.

4. Jam ergo de ipsa fiducia videte quiddicat. Unde intelligitur perfectacharitas? Timor non est in charitate. Quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem judicii ? Si perfecta in illo esset charitas, non timeret. Perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate? Non in inchoata. In qua ergo? Sed perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor; quia initium sapientiæ timor Domini. Timor quasi locum præparat charitati. Cum autem cœperit charitas habitare, pellitur timor qui ei præparavitlocum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum : sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Jam facta securitate in animo, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro sæculo ? Et in hoc sæculo quis nobis nocebit plenis charitate ? Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsacharitate. « Quis nos, »

* Ven. addit, diligere. M.

inquit, « separabit a charitate Christi ? tribulatio ? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum ? an gladius » (Rom. viii, 35) ? Et Petrus dicit : « Et quis vobis nocere potest, si boni æmulatores fueritis » (I Petr. iii, 13) ? « Timor non est in dilectione : sed perfecta dilectio foras mittit timorem ; quia timor tormentum habet ». Torquet cor conscientia peccatorum, nondum factaestjustificatio. Est ibi quod titillet, quod pungat. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiæ quid dicit ? « Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et cinxisti me lætitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar » (Psal. xxix, {2, 13). Quid est, « non compungar? » Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor : sed noli timere; intrat charitas quæ sanat quod vulnerat timor. Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum ; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore, minus erat vulnus, sed periculosum : accedit ferramentum medici ; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur. Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. 0ccupet ergo cor tuum timor, ut inducat charitatem ; succedat cicatrix 1 ferramento medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum subde te dexteræ ipsius. Nam si sine timore es, non poteris justificari. Sententia dicta est de Scripturis : Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli. 1, 28). 0pus est ergo ut,intret timor primo, perquem veniatcharitas.Timor medicamentum, charitas sanitas. « Quiautem timet, non est perfectus in dilectione.» Quare?«Quia timor tormentum habet, » quomodo sectio medicitormentum habet. 5. Est autem alia sententia, quæ videtur huic esse contraria, si non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo, Timor Domini castus, permanensin sæculum saeculi(Psal. xvm, 10). Æternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum.Quod si ille æternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte ista Epistola quæ dicit, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem ? Interrogemus ambo eloquia Dei. Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguæ duæ. Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David; sed nolite putare alium esse spiritum.Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritusimplere duo corda, agitare duas linguas ? Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletæ duæ tibiæ consonant; impletæ duæ linguæ Spiritu Dei, dissonare possunt? Est ergo ibi quædam consonantia, est quædam concordia, sedauditorem desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora, movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua, « Timor non est in chariritate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; » audivimus ex alia, « Timor Dominicastus, perma

1 Editi, timor, et inducta charitate sueeedateieatriae. Mss. tres, ut inducat charitatem ; succedat. Alii duo, ut inducat charitate et suecedat.

nes in sæculum sæculi. » Quid est hoc ? quasi dissonant?Non: excute aures, intende melodiam.Non sine causa hic addidit, castus, illic non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem alius qui non dicitur castus. Dicernamusistos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo intelligimus, vel quomodo discernimus?

Attendat Charitas vestra. Sunt homines qui propte

rea timent Deum, ne mittantur in gehennam,ne forte ardeant cum diabolo in igne æterno. Ipse est timor ille qui introducitcharitatem: sed sic venit utexeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare cœperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus? Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat tein gehennam cum diabolo; aliud est timere Deum, nerecedatante. Ille timor quotimes ne in gehennam mittaris cum diabolo, nondum est castus; non enim venitex amore Dei, sed ex timore pœnæ: cum autem times Deum, ne deserat te præsentia ejus; amplecteris eum, ipso frui desideras.

6. Non potest melius explanari quid intersit inter duosistos timores, unum quem foras mittit charitas, alterum castum qui permanetin sæculum sæculi,nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam ita constituas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. Timet maritum, sed quia adhuc almat nequitiam, ideo timet maritum : huic non grata, sed onerosa est mariti præsentia;et si forte vivit nequiter,timet maritum ne veniat. Tales suut qui timent ne veniat dies judicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia maculare; optat præsentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti timores ? timet illa, timet et illa. Interroga ; quasi unum tibirespondent: interrogaillam,Times virum?respondet,Timeo.lnterroga etillam sitimeat virum ; respondet, Timeo. Una voxest, sed diversus animus. Jam ergo interrogentur, Quare ? llla dicit, Timeo virum ne veniat: illa dicit, Timeo virum me discedat. Illa dicit, Timeo ne damner: illa dicit, Timeo ne deserar. Pone hoc in animo Christianorum, et invenis* timorem quem foras mittit charitas, et alium timorem castum permanentem in sæculum sæculi.

7. Loquamurergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier quam delectat nequitia; timet enim virumne damnetillam:talibus primoloquamur. 0 anima quæ sic times Deum, ne damnet te Deus, quomodo timetmulier quam delectat nequitia;timet virum, ne damnetur a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si forte habes uxorem, numquid vis ut sic timeat te uxor tua, ne damnetur abste; ut delectet illam nequitia,sed pondere timoristuireprimatur, non damnatione iniquitatis? Castam eam vis,uttediligat, non ut te timeat. Exhibe tetalem Deo, qualem vis habere uxorem. Et si non

• Invenisti, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

dum habes, et habere vis; talem vis habere.Et quid dicimus,fratres?llla mulier quæ ideotimet virum,ne damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir ille et falli ; homo estenim, sicut etilla quæ potest fallere.Timet illa eum, extra cujus oculos potest esse: tu non times semper faciem supra te viri tui? Vultus autem Dominisuperfacientes mala(Psal. xxxiii,47). Captat illa absentiam virisui, etincitatur forte delectatione adulterii ; et dicit sibi tamen, Non faciam: absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui potestet nescire, qui potestet falli, qui potestetbonam suspicarietiam malam,qui potestet castam suspicari quæ adulteraest: tunon times oculosejus quem fallere nemo potest? tu non times ejus præsentiam, qui avertia te non potest? Roga Deum ut intueatur te, et avertat faciem a peccatis tuis : Avertefaciem tuam a peccatis meis.Sed unde mereris utille faciem suam avertat a peccatis tuis ? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsaenim vox dicit in Psalmo : Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5). Tu agnosce, et ille ignoscit. 8. Allocuti sumus eam quæ habet adhuc timorem non permanentem in sæculum sæculi,sed quem charitas excluditetforas mittit;alloquamuretillam quæ habet jam timorem castum, permanentem in sæculum sæculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam ? putas, est in hoc populo ? putas, est in ista exedra? putas, est in hac terra ? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intusest viriditas in radice. Forte invenimus aures' illius. Sed ubicumque est illa anima, utinam illam invenirem, et non aures suas præberet mihi, sed ego meas aures illi ! Illamedoceretaliquid potius, quam a me disceret. Anima quædam sancta, ignea, etdesiderans regnum Dei: hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac terra ita consolatur: Jam vis veniam, et ego novi quiajam vis ut veniam: novi qualis es, ut secura exspectesadventum meum; noviquia molestia esttibi: sed magis exspecta, tolera; venio,et cito venio.Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tanquam lilium de medio spinarum : audi suspirantem, etdicentem, Psallam et intelligam in via immaculata; quando venies ad me(Psal. c, 1, 2)? Sed in via immaculata merito non timet; quia perfecta charitas foras mittit timorem.Etcumveneritadejus amplexum, timet, sed securiter. Quid timet ? Cavebit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum peccet: non me mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit in illa, quid ? Timor castus, permanens in sæculum sæculi. Audivimus duas tibias consonantes. IIla de timore dicit, et illa de timore: sed illa detimore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet animane deseratur. Ille est timor quem charitas excludit: ille est timor permanens in sæculum sæculi. 9. Nos diligamus, quia ipse prior nos dileacit. Nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Di

[ocr errors]

ligendo amici facti sumus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus eum; piligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et distorta facie, si amet pulchram ?Aut quid facit femina deformis et distorta et nigra, si amet pulchrum ? Numquid amando poterit esse pulchra ? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat pulchram;etquando se in speculo videt,erubescit faciem suam levare ad illam formosam suam quam amat.Quid faciet ut pulcher sit? Exspectatut veniat pulchritudo?lmo exspectando senectus additur, et turpiorem facit. Non est ergo quid agere, non estquomodo illides consilium,nisiutcompescat se, et non audeat amare impar imparem : aut si forte amatetducere uxorem optat, in illa castitatem amet, non carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem : amando Deum pulqhra efficitur. Qualis amor est qui reddit pulchram anmantem ? Deus autem semper pulcher est, nunquam deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est pulcher; et quales amavit, nisi foedos et deformes? Non ideo tamen utfœdos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros faceret.Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher.Quantum in te crescitamor,tantum crescit pulchritudo ; quia ipsa charitas est animæ pulchritudo. Nos diligamus, quia ipse prior dileacit nos. Audi apostolum Paulum : Ostendit autem Deus dilectionem suam in nobis,qu0niam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. v,8,9), justus pro injustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Jesum ? Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. xLiv, 3). Unde ? Item videte unde sit pulcher, Speciosus forma præ filiis hominum ; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Quia vero carneum suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est, mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia foedus et deformis est Jesus, sicut invenimus quia pulcher et speciosus forma præ filiis hominum ? Unde invenimus quia et deformis ? Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habeat speciem, neque decorem (Isai. lum, 2). Illæ sunt duæ tibiæ quasi diverse somantes ; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur, Speciosus forma præ filiis hominum : hac dicitur in Isaia, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Uno Spirituimplentur ambæ tibiæ, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et expomat nobis consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis, Speciosus forma præ filiis hominum : Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ecce speciosus forma præ fitiis hominum. Sonet nobis etiam, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: Semetipsum earinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut h0m0 (Phi

lipp. ii, 6, 7). Non habebat specuem neque decorem, ut tibi daret speciem et decorem. Quam speciem? quem decorem ? Dilectionem charitatis; ut amans curras, currens ames. Pulcher es jam : sed noli te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, ejus amplexus pete, ab illo time discedere ; ut sit in te timor castus, permamens in sæculum sæculi. Nos diligamus, quia ipse prior dileacit nos. 10. Si quis diacerit, Diligo Deum. Quem Deum* ? Quare diligimus ? Quia ipse prior dilezit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit injustos, ut faceretjustos; dilexit ægrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dileacit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit. Est aliud unde interrogetur. Si quis diacerit, inquit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendaae est. Unde probas quia mendax est ?Audi : Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt,quomodo potest diligere? Quid ergo ? qui diligit fratrem, diligit et Deum ? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, etnon diligere dilectionem? Necesse esl utdiligat dilectiomem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem,Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti, Deus dilectio est (Joan. iv, 8, 16)? Si Deus dilectio, quis. quis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Deum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem ; dilectio autem Deus est : necesse est ergo utDeum diligatquisquis diligit fratrem.Siautem non diligis fratrem quem vides,Deum quem non vides quomodopotes diligere? Quare non videt Deum ? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem;ideo non habet dilectionem,quianon diligit fratrem : propterea ergo non videt Deum, quia non habetdilectionem. Nam sihabeat dilectionem,Deum videt;quia Deus dilectio est : et purgatur ille oculus magis magisque dilectione,utvideatillam incommutabilem substantiam; cujus præsentia semper gaudeat, qua perfruatur in æternum conjunctus Angelis. Sed currat modo, ut aliquando in patrialætetur. Non amet peregrinationem, non amet viam: totum amarum sit, præter illum qui vocat, quousque inhæreamusilli,etdicamus quoddictum estin Psalmo, Perdidisti omnes quia fornicantur abs te. Etqui sunt qui fornicantur ? Qui discedunt, et amant mundum. Tuautem quid ? Sequitur et dicit : Mihi autem inhærere Deo bonum est (Psal. Lxxii, 27, 28). Totum bonum meum est, Deo inhærere gratis. Nam si in

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »