Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, Defensore tuo, pervincam, qui male factos Emendare parat versus; hoc lenius ille, Est quo vir melior, longe subtilior illo, Qui multum puer et loris et funibus udis Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis Antiquis posset contra fastidia nostra, Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc : Nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic 5 "Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris ; et est quaedam tamen hic quoque virtus:- Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.- At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis Miscuit. O seri studiorum! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit?At sermo. lingua concinnus utraque, Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.—- Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera : In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas. Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos, Unus vivorum, Fundani; Pollio regum Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,
8. x. 27. patrisque Latini. 31. Atque, Orellius. 37. Diffingit. 45. annuerant; annuerint.
Non ridet versus Enni gravitate minores, Cum de se loquitur, non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem, Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poetarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint, Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis? Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque, Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque ! Ambitione relegata, te dicere possum, Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque
75
![[blocks in formation]](https://books.google.pl/books/content?id=_MlEAAAAIAAJ&hl=pl&output=text&pg=PA203&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC1062102877&cds=1&sig=ACfU3U1DoWXDCukc8_Ci28KZoEP5CUqx9A&edge=0&edge=stretch&ci=177,1407,596,29)
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Fumi, Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque, Arridere velim, doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, praescribe.-Quiescas.-Ne faciam, inqais, ₺ Omnino versus ?-Aio.-Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire.-Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.-Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.-
S. i. 1. videar. 2. intendere. 10. capit. 15. describit; describet.
« PoprzedniaDalej » |