Obrazy na stronie
PDF
ePub

pendet ex altera, adeo quidem, ut invicem sine se esse non possint. Nam et Gnathonis opera inutilis est, si non sit miles gloriosus, et forte Thrasonis arrogantia conquiescet, si non eam fallacia Gnathonis exceperit. Comici forte contemnis Eunuchum, sed in Eunucho fere omnium vitam expressit. Et eo quidem liberius et elegantius omnes arguit, quo cautius fictitio argumento, sine læsione personarum, vitia denudavit. Si nobiliorem quæris auctorem, multi procedunt cenodoxiæ repressores. Est autem cenodoxia, ut patribus placuit, inanis gloria, quæ mentem inflat et aures, et nihil aliud emolumenti de soliditate virtutis mortalibus affert. Quum autem superbia sit totius peccati initium, hanc de se primam sobolem gignit. Ab hac enim virulenta radice superbiæ, septem principalia vitia oriuntur, quæ quidem principalia dicuntur respectu minorum, quæ ex his, velut hydræ capitibus, multipliciter pullulant. Quorum ut nomina et figuræ fidelius teneantur, qualiter hanc pestiferam arborem beatissimus Papa Gregorius depingit in moralibus, si vacat, paulisper attende. Primos ergo ramos hujus plantæ sic distinguit, ut sit primus, inanis gloria, secundus invidia, tertius ira, quartus tristitia, quintus avaritia, sextus ventris ingluvies, luxuria septimus. Unde et Salvator, quia nos his superbiæ vitiis captivos doluit, ad spirituale liberationis prælium septiformis gratiæ spiritu plenus venit. Quum vero vitiorum quinque spiritualia sint, duo carnalia, unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut non nisi alterum de altero generetur. Habentque rami singuli ramusculos de se procedentes, tanta quidem amplitudine dilatatos, ut mundum fere totum, in maligno positum, pene operiant. Nam de inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciæ, discordiæ, et novitatum præsumptiones oriun

tur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixæ, tumor mentis, contumeliæ, clamor, indignatio, blasphemiæ proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa præcepta, vagatio mentis circa illicita prodeunt. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiæ, et contra misericordiam obdurationes cordis egrediuntur. De ventris ingluvie, inepta lætitia, scurrilitas, immunditia, multiloquia, hebetudo sensus, circa intelligentiam propagantur. De luxuria, cæcitas mentis, inconsideratio, inconstantia, præcipitatio, amor sui, odium Dei, affectus præsentis seculi, horror autem vel desperatio futuri generatur. Sed quomodo ab invicem principalia prodeant, idem doctor exponit. Prima namque superbiæ soboles, dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis alius hanc adipisci valeat, intabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur. Et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco opposite actionis manus, velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo ad dicendum mala confugit: et quum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens mæror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum consilium cor bonum in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quærit. Et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet, ad quod intrinsecus recurrat. Et quidem singula eorum suæ perniciei afferunt fructum, quum inanis gloria Deum, invidia proximum, ira auferat et seipsum: tristitia solatii fit

ignara, avaritia dum per exteriora vagatur, edacitatis suæ maceratur jejunio. Ut vero maciei suæ indigentiam expleat, prolabitur ad duo carnis vitia quæ sequuntur. In quibus liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum, ventri genitalia videantur esse subnexa. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud proculdubio ad contumelias excitatur. Hæc quidem Gregorius, imo per Gregorium Spiritus sanctus. Ex quo constat ei qui ad salutem tendit, primam superbiæ sobolem extinguendam. Quæ si paulisper succreverit, omnium vitiorum frutices de se, ut prædictum est, gignit. Nam etsi sit apud aliquem quandoque præcipua, nequaquam possibile est, ut sit sola. Si enim quempiam inanis gloria stimulat, necesse est, ut per abrupta vitiorum præceps ruat. Hoc est autem quod nobile censetur vitium, adeoque humanæ fragilitatis demulcet ingenium, ut vix sit vel a præclaris mentibus alienum. Nam et ortum nobilem habet, suique dispendii processum nescit, antequam a fastigio corruat, quod optavit. Nam et de se invicem vitia oriuntur, at inanis gloria etiam in virtute originis suæ figit radicem. In quo enim quisque præ cæteris pollet, in eo nisi adsit moderatrix gratia, facilius intumescit.

Cap. 2. Quod rarus est contemptor gloriæ; et de tribus locis a quibus laudis materia trahitur: et quæ sit laus vera, quæ perfecta, quæ neutra; et de moderatione largitionum.

Vix tamen est, qui vanæ gloriæ non insistat, et eam quæ ab hominibus est, non concupiscat laudem. Ad hanc alii virtute, alii virtutis imagine, alii naturæ, aut fortunæ beneficio proficiscuntur. Ex his enim tribus locis, placuit oratoribus laudis esse materiam.

Nam et ab animo, aut corpore, aut ab extrapositis peti debet. Porro animi bona, aut corporis, aut naturaliter insita sunt, aut studio comparata, aut causaliter et casualiter accesserunt. At in his certi sunt gradus pro dignitate eorum in quibus consistunt, et quibus petuntur. Primus siquidem commendationis gradus est, qui ab animi dote provenit. Secundus et medius, qui corporis valetudinem approbat et venustatem. Tertius, idemque novissimus, qui exteriorum continet laudem. Quod et Apuleium docuisse, superius retuli. Et laus quidem animi vera est, sæpeque perfecta, si tamen ei tenaciter bona, quæ in ipso commendantur, inhæserint, adeo quidem, ut sint inseparabilia. Certum est enim quia invito auferri non possunt. Alias quidem vera fortasse, sed perfecta esse non potest. Corporis autem verisimilis est commendatio, sed perfecta nunquam. Nam bona ejus queunt semper auferri invito. Natura enim ejus, et debilitari potest jugiter, et corrumpi. Adventitiorum vero perfunctoria gratia est, et nec veram nec perfectam habent laudem, imo nec verisimilem. Sufficiat eis si vel probabilem imitentur. Siquidem in utramque partem flectuntur facile. Et nisi possidentium juventur usu, non tam ad laudem sunt, quam ad vituperium proniora. Nam divitiæ, et potentiæ, et gratia, quum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt experimentum morum, fitque possessor morum ab eis quandoque melior, interdum pejor. Cæterum opera ipsa mentis aut corporis, etsi simpliciter bona, vel absolute mala sint, vituperationem interdum, aut laudem contrahunt, pro arbitrio judicantis. Unde et interesse plurimum putat Aristoteles, ubi, quidque laudetur, aut vituperetur. Nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quæ publice recepta persuasio, docetque in Rhetoricis, ut illa maxime

quæ probant esse in eo qui laudabitur publice, credant; aut in eo contra quem dicitur, ea quæ omnes oderunt, eritque quotiens quid fieri poterit, singulorum docenda utilitas. Quod enim expedit, omnes approbant, etsi honestum aliud aliis videatur. Studia literarum minus honoris merentur Lacedæmone quam Athenis: forte plus patientia, fortitudo. His rapto vivere honestum est, aliis cura legum, frugalitas apud Sybaritas fortassis odio foret. Veteribus Romanis summum luxuria crimen. Ejus quoque, qui laudatur, habenda est ratio, quum operibus necessariis gratuita recte facta laudem præripiant, et pro ratione personarum, res plerumque habeatur vel honesta, vel turpis. Si ergo recta via, id est, virtute, sibi quis laudem conciliat, suo laudis innititur fundamento. Si vero aliunde gloriam quærat, plane desipit, nec ad eam, quam videtur affectare, pertinget. At inter ipsa virtutis opera censentur gloriæ amplioris, quæ de liberalitatis, aut magnanimitatis fonte proveniunt. Ea enim favore populari, clarius efferuntur, et videntur esse præcipua, quæ magis ardua sunt, vel quæ pluribus prosunt. In his tamen longe liberalitas antecellit, quæ et animi indignationem mitigat, detrahentium linguas obtundit, cohibet etiam manus hostiles, et a facie hominum operit multitudinem peccatorum. Qui ergo linguas hominum aut captant, aut metuunt, effundunt patrimonia sua, mittunt in vulgus missilia, convivia extruunt, pusillis et majoribus adulantur, et plerique porcum potius agentes, quam hominem, comessationibus et ebrietatibus insistunt, mimos et histriones fovent, nequissimas artes remunerant, admittunt nebulones, maledicorum excitant linguas ad implendam procacitatis suæ malitiam, dum silentium eorum, aut virulenta dicacitas, male merito donatur præmio. Sunt qui in his max

« PoprzedniaDalej »