Obrazy na stronie
PDF
ePub

MONITUM

AD ORIGENIS

EEHTH TIKA

IN EXOD U M.

Tripla fuit Origenis in Exodum εξηγητικῶν genus;') Tomi nimirum, excerpta seu scholia, et Homiliae. Tomorum fragmenta tria graece exhibet Philocaliae caput vigesimum sextum; fronti enim fragmenti secundi praefixus est hic thehus: καὶ πάλιν ἐν ἄλλῳ Τόμῳ ἐν ταῖς αὐταῖς εἰς τὴν Ἔξιδιν σημειώσεσιν. Tria haec fragmenta primo

loco

repraesentat nostra editio.

Excerpta seu Scholia commemorat Hieronymus apud Rufinum lib. II. Invectiv. At nihil horum hodie superest, nisi forte aliquid inde excerptum habeant Èzλoyaì in Exodum, quae sub Origenis nomine in Catenis graecis manuscriptis circumferuntur, quasque nos Tomorum fragmentis subjunximus.

Homilias denique edidit Origenes, quas Rufinus in fine Commentariorum ejus in epistolam ad Romanos pererans magno a se labore translatas monet, dum „supplere, inquit, cupimus ea, quae ab Origene in auditorio

ecclesiae ex tempore

non tam explanationis, quam aedi

ficationis intentione perorata sunt, sicut in homiliis sive oratiunculis in Genesin et in Exodum fecimus.... Quem laborem adimplendi, quae deerant, idcirco suscepimus, ne

1) Cf. od. Ruaci Tom. II, pag. 110. et 111.

cima.

pulsatae quaestiones et relictae (quod in homiletico dicendi genere ab illo fieri solet) latino lectori fastidium generarent." Ex his duodecim tantum commemorat Cassiodorus de Instit. Div. litt. cap. 1., sed tredecim hodie supersunt, quae a nemine, quod sciam, in dubium revocantur. Duplex ex homilia octava fragmentum affert Jonas Aurelianensis episcopus lib. I. de Institutione Laicali cap. 19., et ejusdem libri cap. 13. alterum exhibet ex homilia deId unum optarent eruditi, ut labore supplendi, quae deesse existimabat, Rufinus supersedisset. Cum enim jam' textus graecus perierit, vix certo distingui potest, ubi solus Origenes loquatur, aut ubi suas nobis merces obtrudat Rufinus. Ut ut est, cum extemporaneae sint hae homiliae, ex illarum numero sunt, quas Origenes teste Eusebio lib. VI, histor. Eccl. cap. 36. jam sexagenario major a Notariis excipi permisit, cum id antea fieri nunquam concessisset: proindeque post annum Christi CCXLV, habitae sunt.')

1) Cfr. de indice locorum Tom. X.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. Videtur mihi unusquisque sermo divinae 1) scripturae

similis esse alicui seminum, cujus natura haec est, ut, mjactum fuerit in terram, regeneratum in spicam, vel in quamcunque aliam sui generis speciem multipliciter diffundatur, et tanto cumulatius, quando vel peritas agricola plus seminibus laboris impenderit, vel beneficium terrae fecundioris indulserit. Sic ergo efficitur, ut culturae diligentia exiguum semen, verbi causa, sinapis, quod est minimum omnium, efficiatur majus omnibus oleribas, et fiat arbor: „ita 2) ut veniant volatilia coeli, et habitent in ramis ejus." Ita et hic sermo, qui nunc nobis ex divinis voluminibus recitatus est, si peritum inveniat et diligentem colonum, cum primo attactu videatur exiguus et brevis, ut coeperit excoli, et spiritualiter tracari,) crescit in arborem, in ramos et in virgulta diffunditur: ita ut possint venire disputatores, 4) rhetores,

') Edd. Merlini: scripturae divinae.

2) Matth. XIII, 32.

Edd. Merlini: retractari.

4) Sie Mss. Alias (v. c. in edd. M.): „disputatores et rhetores hujus mundi, qui velut" etc. R.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

1

oratores hujus mundi, qui velut aves coeli levibus pennis, verborum dumtaxat pompa, excelsa sectantur et ardua, et rationibus capti velint habitare in ramis istis, in quibus non loquendi decor est, sed ratio vivendi. Quid ergo faciemus et nos de his, quae lecta sunt nobis? Si mihi Dominus concedere dignaretur spiritualis agriculturae disciplinam, si peritiam colendi ruris donaret, unus sermo ex his, quae recitata sunt, in tantum posset') longe lateque diffundi, si tamen et auditorum capacitas sineret, ut vix nobis ad explicandum sufficeret dies. Tentabimus tamen pro viribus nostris aliqua disserere, etiam si neque nobis universa explicare, neque vobis cuncta audire possibile est. Quia et hoc ipsum agnoscere, quod supra vires nostras sit horum scientia, non parvae arbitror esse peritiae. Videamus ergo, quid statim in initiis Exodi lectio contineat, et qua possumus brevitate, quantum ad aedificationem auditorum sufficit, persequamur: si tamen precibus vestris juvetis, ut adsit nobis sermo Dei, et ipse dux nostri dignetur esse sermonis.

2. „Haec 2) sunt, inquit, nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum una cum Jacob patre suo, unusquisque cum universa domo sua intraverunt: Ruben, Sin eon, Levi, Judas," et ceteri patriarchae. „Joseph autem, inquit, crat in Aegypto. Erant autem omnes animae de Jacob septuaginta quinque.“ Simile huic mysterio et illud esse puto, quod per prophetam dicitur, si quis advertere potest: „in 3) Aegyptum descendit populus meus, ut1) habitaret ibi, et in Assyrios vi abductus est.“ Si quis ergo potest invicem sibi ista conferre, et ex his,

[blocks in formation]

4) Aliquot Mss.: ut habitaret ibi, et Assyriorum vi

abductus est." R.

quae vel a prioribus nostris, vel1) etiam a coaequalibus, sed et a nobis non nunquam disputata sunt, intelligere poterit, quae sit 2) Aegyptus, in quam populus Dei non tam ad habitandum, quam ad incolendum, descendit, qui etiam sint Assyrii, qui eos vim facientes abduxerunt, consequenter advertet, quis sit patriarcharum numerus et erda, quaeve eorum domus et familiae designentur, quae un cum Jacob patre suo ingressae dicuntur3) in Aegyptum. Descendit enim Ruben cum tota domo sua, et Levi cum tota domo sua, sed et ceteri omnes. Joseph autem, inquit, *) erat in Aegypto, et uxorem de Aegypto accepit, et licet ibi positus, tamen in patriarcharum numero habetur. Si quis ergo potest spiritualiter ista discutere, et Apostoli sensum sequi, quo discernit et segregat larael, et dicit") esse quendam secundum carnem krad, ut alium sine dubio indicet esse secundum spiritum: sed et si quis sermonem Dornini diligentius consigoo hoc ipsum designat, cum dicit de quodam: netce) verus Israelita, in quo dolus non est:" et dat intelligi esse aliquos veros Israelitas, aliquos sine dubio non veros: poterit fortasse spiritualibus spiritualia confereas, et novis vetera, ac veteribus nova componens, mysterium Aegypti et patriarcharum in eam descensionis') advertere. Sed et differentias tribuum contemplabitur, ut conjiciat, quid eximium visum sit in tribu Levi, quod ex ea sacerdotes Domini eliguntur ac ministri: quid etiam is tribu Juda praecipuum Dominus senserit, quod ex ea reges assumuntur et principes: et quod est majus omnium,

deret,

1) Mss.:,vel etiam a coaequalibus." Alias (v. c. in edd. M.): „vel etiam ab aequalibus.“ R.

2) Deest „sit" in edd. M.

') Edd. Merlini: dicantur.

4) Cfr. Exod. I, 5.

5) Cfr. I Cor. X, 18.

4) Ev. Joann. I, 48.

') Alias (v. c. in edd. M.) „descensionem.“ R.

« PoprzedniaDalej »