Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Constanter inclinans: dicitur constanter ad indicandam propositi nostri firmitatem ac perseverantiam. Inclinans, quia est proprium genuinæ virtutis constanter inclinare ad actus bonos.

4. Hominis voluntatem, quia justitia est actus et habitus voluntatis non vero intellectus, cujus officium est veritatis cognitio: neque memoriæ cujus officium est recordatio rerum præteritarum.

5. Ad reddendum alteri; cum enim justitia in constituenda æqualitate versetur, habet profecto ex ipsa sui natura, ut in alterum tendat: nihil autem est sibi æquale, sed alteri, ait Angelicus '.

6. Jus suum, id nempe quod non solo titulo honestatis, sed stricti nominis obligatione debetur: et hoc propriæ justitiæ objectum constituit. Neque hic jus sumitur formaliter pro legitima facultate ad aliquid; sed objective pro debito rigoroso ex cujus violatione non solum contrahitur turpitudo moralis, ut in aliis debitis, puta gratitudinis; sed stricta obligatio restitutionis.

7. Ad æqualitatem: quibus verbis intelligitur accurata mensura rei quæ redditur, cum jure alterius. Sic qui centum nummos creditori debitos solvit, servat æqualitatem; quia hæc summa jus creditoris perfecte adæquat.

R. Ad 2: Cum justitia dicat ordinem unius ad alterum, totuplex erit justitia in republica, quotuplex in ea est hujusmodi ordo; atqui iste ordo triplex est, nempe partium ad totum, totius ad partes et partis ad partem: ergo triplex est justitiæ species.

Legalis una, quæ ordinat partes ad totum, et inclinat privatum ad reddendum communitati quod ipsi debitum est propter bonum commune: dicitur legalis, quia habet pro objecto, quod communitati debetur ratione et vi legum 2; talis est electio ministrorum.

Distributiva altera, quæ ordinat totum ad partes, et inclinat voluntatem superioris ad bona et onera communitatis distribuenda juxta merita et vires subditorum: uti distributio pensionum.

Tertia commutativa, quæ ordinat partes inter se, et inclinat privatum ad reddendum alteri privato ad æqualitatem quod eidem stricte debetur, ratione videlicet vel pacti vel contractus vel alterius tituli peculiaris. Dicitur commutativa, quia in commutationibus ut plurimum locum habet (A).

297. Q. 2. Quid est Jus et quotuplex?

R. Ad 1: Juris nomen ductum est vel a jubendo, quia continet quæ jussa sunt, id est legis præcepta; vel melius a justo, quia continet quæ justa sunt et recta 3. Juris significatio multiplex:

1 2, 2, q. 58, a. 2.

2 D. Thomas, 2, 2, q. 63, a. 1.

3 S. Thomas, 2, 2, q. 57, a. 1, cum s. Isidoro.

1) Significat quod est rectae rationi consentaneum: quo sensu Terentius, ut adolescentes arceret a malorum consortio, inquiebat: Quid cum illis agas, qui neque jus, neque bonum et æquum sciunt? 2 scientiam ipsam æqui et boni: et ideo in hac scientia versatos Jurisperitos vel Jurisconsultos noncupamus; 3) ipsam collectionem legum, quibus regitur homo in religiosa ac civili societate: sic venit Corpus juris tum canonici tum civilis; 4) judicis sententiam vel locum ubi judicia fiunt: unde dicitur judex jus dicere, et reus in jus vocari; 5) rem ipsam quæ rigorose debita est: sic res nostra dicitur jus nostrum; et jus ita sumptum est justitiæ objectum; 6) legitimam facultatem ad aliquid, idest ad aliquid agendum, acquirendum, vel retinendum: quo sensu hic maxine accipitur jus 1.

R. Ad 2: Jus præcipue dividitur in jus ad rem et jus in re. Jus ad rem est jus, quod quis habet, ut res aliqua fiat sua; ideoque dat actionem non in rem, sed tantum in personam: efficit nempe, ut persona possit per judicis sententiam cogi, ut rem vel ejus pretium tradat; non autem efficit, ut res ante sententiam possit occupari. Sic si Titius rem aliquam Cajo jam donatam alteri tradat, Cajus actionem habet in ipsum Titium, ut eum cogat (nisi lex obstet) ad rem illam sibi dandam.

Jus in re est illud, quod quis habet in re jam sua, ideoque confert actionem realem, quæ nempe rem ipsam directe afficit: tale est jus illius, cui tradita jam fuit res aut donata. Sic in allato exemplo, si res illa Cajo non solum verbis donata sit, sed eidem etiam tradita, sed postea furto sublata et a fure in alium emptorem transmissa, Cajus actionem habet tum in furem tum in emptorem tum in rem ipsam, ad quascumque manus ea devenerit.

298. Q. 3. Quomodo acquiritur jus ad rem et jus in re, et que il· lorum sunt fontes?

R. Ad 1: Út jus ad rem acquiratur, sufficit justus titulus, v. g. contractus rite celebratus, vi cujus exigi possit ipsius rei possessio. Ut vero acquiratur jus in re necesse est: 1) existentia rei; hinc usufructuarius non habet jus in re in fructibus anno sequenti colligendis, quia nondum existunt; 2) titulus legitimus, v. g. contractus initus: hinc for jus in re non habet in bonis quæ furto possidet; 3) traditio rei quoad mobilia 3: hinc qui dono accepit equum, non habet jus in re illius equi quamdiu ipsi non tradatur.

R. Ad 2: Fontes, e quibus jus sive ad rem sive in re emanat, duo sunt, nempe dominium et servitus.

Ferraris; V. Jus, Justitia.

C. A. civ. 430; ·

C. M. 1191; — C. T. 550.

1 V. Liguori, Opus Mor., 1. 1, nn. 486 et seqq. 2 Obstat alicubi lex, si res sit inobilis, et hic secundus eain acquisierit in bona fide: unde tunc primus hoc tantum habet, ut sibi satisfiat. - C. S. 1093; — C. P. 1114;

[ocr errors]

[ocr errors]

C. G. 1141;

3 Diximus quoad mobilia; nam quoad immobilia, generatim, sola sufficit acceptatio ad transferendum dominium, et tribuendum jus in re, ex dicendis.

SCAVINI, Theologia etc. T. II.

13

DISPUTATIO PRIMA

DE DOMINIO.

CAPUT PRÍMUM

DE DOMINII NATURA.

299. Q. 1. Quid est dominium?

R. Dominium generalissima sua significatione sumptum est jus gubernandi vel disponendi de aliquo: ex quo habetur dominium tum jurisdictionis tum proprietatis. Dominium jurisdictionis est actua

lis potestas gubernandi subditos in ipsorum commodum, præcipiendo, prohibendo, judicando. Dominium vero proprietatis (de quo hic agitur) est potestas in re: et duplex est tale dominium: publicum seu eminens et altum; privatum seu humile, uti ajunt, et vulgare.

Dominium publicum definiri potest: facultas quæ convenit Reipublica disponendi de bonis subditorum, sic exigente bono publico. Hæc autem exigentia vera sit oportet; neque enim respublica est bonorum ac civium domina, sed potius curatrix ac vindex: ideo modus servandus est in hac exercenda potestate, ut neque fines necessitatis excedat, neque id sine retributione fiat, neque acceptionem personarum includat, ita ut plus ab uno quam ab alio extorqueatur; cum omnium civium et coetuum bona sint inviolabilia 1.

Dominium vero privatum, quod dicitur etiam proprietas, communiter definitur: jus disponendi pro arbitrio de re tanquam propria, nisi vel lege vel conventione vel testatoris voluntate prohibeatur.

Dicitur: 1. Jus disponendi pro arbitrio. Jus seu facultas, quæ vox locum tenet generis; jus enim tam exerceri potest in personam, quam in rem. Disponendi propria nempe auctoritate, non ex alterius commissione. Et quidem pro arbitrio, id est ad omnem usum, rem videlicet vendendo, donando, vel etiam destruendo sine causa. Attamen improbandus qui re sua abutitur; quia, esto quod non offendat justitiam commutativam, non tamen publicæ et privatæ utilitati studet; expedit enim reipublicæ, ne sua re quisque male utatur 2.

2. De re tanquam propria, ut dominium distinguatur a nuda possessione etiam legitima; sæpe enim contingit, ut quis habeat

[ocr errors]

1 Quod firmatur art. 29 Statuti, et art. 438 Cod. civil. Lege autem civili_25 junii 1865 regulæ assignantur pro expropriatione, si publica utilitas id exigat. C. A. 353;: C. G. 544; - C. S. 469; - C. P. 403; C. M. 437; 2 Justinianus, Inst., 1. 1, tit. 8. Et art. 651 Cod. poen. punitur qui incendit proprias domos.

C. T. 180.

possessionem rei, cujus tamen non habet dominium, ut illa uti possit, tanquam sua, prout patet, v. g. de pignore.

3. Nisi vel lege; sic minoribus non permittitur rerum suarum alienatio, nisi servatis legis solemnitatibus. Et tunc non aufertur dominium, sed impeditur tantum illius usus: sicuti ligatis pedibus, impeditur ambulatio actualis, sed non tollitur ambulandi potentia. Vel conventione, esset si venditorem inter et emptorem conventum sit, ut emptor re empta non utatur, nisi post certum diem. Vel testatoris voluntate, ut si testator fundum legasset alicui ea conditione, ut illo fruatur tantum post annum.

Dominium hoc, quod quisque privatus habet in rebus suis, vel plenum est vel non plenum. Dominium plenum est jus disponendi de re simul et de ejusdem usu: non plenum est jus disponendi de re, vel de ejusdem usu; non vero de utroque simul: quare istud dividitur in directum et utile. Videlicet vel continet solam rei proprietatem et dicitur directum, quasi directe rem ipsam sive ejus proprietatem afficiens. Vel non continet, nisi rei usum seu emolumentum a re ipsa proveniens, et dicitur dominium utile (B).

300. Q. 2. Unde repetenda dominii seu proprietatis origo? R. Dominii origo patebit ex sequenti Scholio:

[blocks in formation]

Errorem vetustate jam exoletum, quo olim prædicabant omnia bona esse in mundo communia 1, ab inferis revocare ausa est ætate nostra recens quædam impiorum secta Communismi nomine designata. In Helvetia primo renata videtur (anno circiter 1841), ac dein in alias regiones. Ejus solemne effatum est: bonorum et rerum communionem in Jure naturæ fundari, et ideo nullum dominium, nullumque jus proprietatis in humana societate esse admittendum. Hic error habuit in Gallia patronum Proudhonium quendam (cujus opera omnia quocunque idiomate prohibuit S. C. Indicis 22 jan. 1852): qui eo dementia devenit ut dicere non erubuerit: jus proprietatis nihil esse, quam ipsum furtum. Monstrum hoc anathemate percussit Pius IX

1 Communismum primo professi sunt hæretici, vulgo Apostolici (Epiph., hæresis LX1); dein Albigenses, Anabaptistæ; aliique ejusdem furfuris hæretici. Thomas Morus Lovanii librum edidit (anno 1516) in quo Communismum ad systema reduxit: ejus doctrinas quasi ex integro tradidit et in Italian induxit circa medium sæculum XVII. Thomas Campanella. - V. Histoire du Communisme etc., per Alfred Sudre. Paris, 1850. - Bergier, Dizionario, Append. V. Comunismo. Huc etiam Waldenses revocari possunt, ut patet ex libro Origine dei Valdesi e carattere delle primitive loro dottrine, Ricerche storiche di monsignor arciv. Charvaz. Torino, 1837.

in sua prima Encyclica Qui pluribus, Communistarum doctrinam declarans infandam ac vel ipsi naturali Juri maxime adversam. Et merito; dominium enim seu jus proprietatis in eas res, quam quis legitime semel apprehendit ac possidet uti suas, et in Scriptura et in natura ipsa fundatur.

Prob. 1 pars: jus proprietatis in Scriptura fundatur. Vel ipsi primi mundi habitatores (Adamo et Heva e paradiso per peccatum ejectis) exhibentur nobis a Moyse dominio seu jure proprietatis legitime præditi, quin ideo amici Dei esse desierint. Sic Abel factus pastor ovium et Cain agricola, uterque fructus e proprio labore provenientes faciebat suos, et de substantia propria offerebat munera Domino juxta illud: honora Dominum de tua substantia 2. Lot et Abraham habebant greges ovium et armenta et tabernacula utique propria. Imo nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul; erat quippe substantia eorum multa 3: ex quo ad jurgia præcavenda facta est inter eos bonorum divisio, quam Dominus ipse approbavit. Quid ultra? libri omnes veteris et novi Testamenti abundant legibus pro singulorum proprietatibus regendis, pro tuendo unicuique jure suo in societate, pro avertendo a cujuscumque substantiis quolibet damno. Uno verbo in utroque Testamento legitur præceptum de furto non patrando: non furaberis; sed quomodo hoc præceptum vel concipi mente poterit sine jure proprietatis?

Prob. 2 pars: jus proprietatis in ipsa natura fundatur; tolle enim in statu naturæ lapsæ jus proprietatis, et nullam amplius societatem habebis, et homines conspicies perductos ad brutorum conditionem; huc illuc in sylvis errantes instar luporum, quales barbare in deliciis habuit eos contemplari genevensis Philosophus in suo Pacto sociali. Sublato proprietatis jure, quis amplius commerciis, quis domorum ædificiis, quis scientiarum, quis artium, quis literarum studiis, quis agrorum culturæ navaret operam, si fructus inde profecturi non sibi nec suis, sed omnibus indiscriminatim, externis etiam et incognitis, imo et otiosis prodesse deberent? Si passim homines sibi invicem furarentur, periret humana societas, ad rem Angelicus 5. Hinc merito concludit Pius IX, quod semel admissa doctrina (Communistarum) omnia jura, res, proprietates ac vel ipsa humana societas funditus everterentur. Sane si consensus omnium gentium

1 Genes. iv.

2 Prov. II.

--

8 Gen. XIII. 4 V. Muzzarelli, L'Emilio disingannato; Bouvier, Instit. philos., de societ. politica. 5 2, 2, q. 66, a. 6. V. Salzano, Elementi di storia antica, lib. n, digress. Sul Comunismo; La-Motta, Saggio intorno al Socialismo e alle dottrine e tendenze socialistiche; Taparelli, Saggio teoretico di diritto naturale appoggiato sul fatto, v. 1, p. 2: Della società; Donoso Cortes, Saggio sul Cattolicismo, Socialismo e Liberalismo, ecc. Et dicenda Lib. iv, Append. 25, ubi plurima.

-

« PoprzedniaDalej »