Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam potestas ipsa si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Cæsaris potestate. Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quiquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit : propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuæ potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo quidem, præsertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non ait verax magister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tanquam ille non haberet : sed ait, majus habet peccatum; ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus est.

6. Exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quærebat? Lege superioria, et invenies jamdudum eum quærere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judæi, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quærebat eum dimittere.

7. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato, terrendo de Cæsare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt, Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret1: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Cæsarem auctorem potestatis suæ, quæmadmodum Legem gentis alienæ.

8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistæ alterius testimonium qui dixit, Erat autem hora tertia,et crucifixerunt eum (Murc. xv, 25), quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus (a). Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, Dicit Judæis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigum? Adhuc terrorem quem de Cæsare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.

1 Plerique Mes., timuit occidere. Uuus, timuit offendere. (a) Vid. infra, Tract. 117. n. 1-2.

44

9. Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Cæsarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Cæsarem venire videretur, si regem se non habere nisi Cæsarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum? Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam (Joan. xv111, 31); et omni modo instantes, ut non ab eis, sedļa præside occideretur, et ideo cum occidendum accipere recu. santes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest Non est enim dictum, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed,ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate præsidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet : non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores præsidis. Nam postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum (Joan. XIV, 23) quamvis evangelista etiamsi totum Judæis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed hæc sequentia alio sermone tractanda sunt.

TRACTATUS CXVII.

De eo quod sequitur, Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariæ locum; usque ad id, Respondit Pilatus. Quod scripsi, scripsi. Cap. XIX, ý. 17-22.

1. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exiii in eum qui dicitur Calvariæ locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. xv, 25); nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judæorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta cœptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quæ dicta est a Joanne hora quasi sexta et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quæ gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthæi, Marci et Lucæ contestatur auctoritas (Matth. xxv11, 45; Marc. xv, 33, el Luc. XXIII, 44). Sed quoniam Judæi facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et ejus milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a mili

tibus crucifixus est, quæ agi sexta jam cœperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, orucifige (Joan. xix, 6): ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Judæi, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.

2.Est et alia hujus solutio quæstionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Joannes sit, Erat autem hora diei quasi sexta,aut hora quasi sexta; sed ait, Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta (Ibid. 14). Parasceve autem latine Præparatio est sed isto verbo græco libentius utuntur Judæi in hujusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam græce loquuntur. Erat ergo præparatio Pasche. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus (I Gor. v, 7) cujus Paschæ præparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus est mortis [Matth. xxv1, 66]; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse præparationem veri Paschæ, cujus umbra erat Pascha Judæorum, id est,immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quæ tunc nona fuisse conjicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelisla testatur, sex horæ sunt, tres nocturnæ et tres diurnæ. Unde in hac parasceve Paschæ, id est præparatione immolationis Christi, quæ ab hora noctis nona cœperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta jam sexta currere cœperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa præparatio, quæ ab hora noctis nona cœperat, donec fieret quæ præparabatur Christi immolatio: qua facta est hora tertia secundum Marcum, non præparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed præparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istiusdifficilis quætionis, eligat quisque quam volet. Melius autem quid eligat judicabit, qui de Consensu Evangelistarum quæ operosissime disputata sunt, legerit (Lib. 3 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40-50). Quod et si aliæ solutiones ejus potuerint inveniri, cumulatius evangelicæ veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiæ vanitatis. Nunc ad narrationem Joannis evangelista post ista breviter tractata redeamus.

3. Susceperunt autem, inquit, Jesum, et eduxerunt : et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariæ locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium si spectet impietas, grande ignominiæ documentum; si pietas, grande fidei munimentum : si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod

fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi, 14), ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernæ arsuræ quæ sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat (Matth. v. 15). Bajulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariæ locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latroues erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus (Id. XXVII, 38, Marc. xv, 27, et Luc. xx111, 33): de quo præmissa dixerat prophetia, Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12).

4. « Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem erat autem scriptum, Jesus Nazarenus Rex Judæorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, græce et latine Rex Judæorum. » Hæ quippe tres linguæ ibi præ cæteris eminebant: hebræa, propter Judæos in Dei Lege gloriantes; græca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.

5. Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere, Rex Judæorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinæ operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quædam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Tit. Psal. LVI, LVII)? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noliscribere, inquiunt, Rex Judæorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum, quia Jesus ait, Rex sum Judæorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Judæorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion monlem sanctum ejus, prædicans præceptum Domini; ne propter montem Sion solis Judæis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 6-8. Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judæos : Habeo, inquit, alias oves quæ non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor (Joan. x, 16). Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum in quo scriptum erat, Rex Judæorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est par

ticeps pinguedinis oleæ, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri (Rom. xi, 17). Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, Rex Judæorum. qui sunt intelligendi Judæi, nisi semen Abrahæ, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine (ld. 1x, 7, 8). Et Gentes erant quibus dicebal, Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secundum promissionem hæredes (Galat. m, 29). Rex ergo Judæorum Christus, sed Judæorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. 11, 29); pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram æternam in cœlis, Saram spiritualem, ancillam et filios ejus de domo libertatis eji. cientem (Galat. iv, 22-31). Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.

1

TRACTATUS CXVIII.

In hæc verba, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, etc. Cap. xix, † †. 23, 24.

1. Ea quæ gesta sunt juxta crucem Domini, cum jam crucifixus esset, isto, quantum adjuvat, sermone tractemus. « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum dixerunt ergo ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. » Factum est quod voluerunt Judæi: non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, judicante ipso, crucifixerunt Jesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Judæi crucifixerunt Jesum.

2. Sed de partitione et sortitione vestimentorum ejus non est prætereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelista quatuor hujus rei meminerint, cæteri tamen brevius quam Joannes et clause illi, iste vero apertissime. Nam Matthæus ait: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes (Matth. xxvII, 35). Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret (Marc. xv, 24). Lucas: Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sorles (Luc. xxIII, 34). Joannes autem et quot partes de vestimentis ejus fecerint, dixit, id est, quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in co crucifigendo præsidi paruerunt. Manifeste quippe ait, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi vartem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus, Acceperunt vestime.ta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam. Et sic locutus est, ut de cæteris vestimentis nullam sortem mis1Sic omnes Mss. Editi vero habent, et filium ejus.

sam esse videamus; sed de tunica quam simul cum cæteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens, Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans : Dixerunt ergo, inquit, ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Apparet itaque in aliis vestibus æquales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos ejus inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Hujus evangelista narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subjungens, Ut scriptura, inquit, impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem. Non enim, ait, sortiti; sed, partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in cæteris vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quæ oboriri potest, tanquam Evangeliste inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans nullius cæterorum verba narrationi Joannis esse contraria.

3. Matthæus enim dicendo, Diviserun! vestimenta ejus, sortem mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intelligi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est etiam quod ait Lucas, Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes: dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum ejus divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur, Dividentes miserunt sortes, quos ait Lucas; an, Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthæus nisi quod Lucas dicendo sories, pluralem pro singulari numero posuit; quæ locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices sortem reperiantur habere (a), non sortes? Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quæstionem : dicendo enim, Millentes sortem super eis, quis quid tolleret, tanquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit: sic enim dictum est, Mittentes sortem super eis, ac si diceretur, Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum est. Omnium quippe vestimentorum ejus divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait, Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quæ divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret : de qua quoniam narrare prætermisit qualis fuerit, et quemadmodum æqualibus factis partibus sola remanserit, quæ ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod ait, Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret : tanquam si totum ita dice(a) Sic hodie in græco; cléron.

retur, Diviseruut vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis tunicam quæ partibus æqualibus superfuerat, tolleret.

4. Quærat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini Jesu Christi, quadripartitam figuravit ejus Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos suos, ut colligant electos ejus a quatuor ventis (Matth. xxiv, 31): quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus, Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro (I Cor. xi, 31): et alio loco ait, Cognoscere eliam supereminentem scientiæ charitatem Christi (Ephes. 11, 19); itemque alibi, Super omnia autem hæc charitatem, quæ est vinculum perfectionis (Coloss. 111, 14). Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiæ, et super omnia præcepta est; merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit, Tu es Christus Filius Dei vivi; et ei dicitur, Tibi dabo claves regni cælorum (Matth. XVI, 15, 16, 19), tanquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo ejus est expers qui pertinere invenitur ad totum a quo toto, sicut græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia (a). In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit et cum sors mittitur, non personæ cujusque vel meritis, sed occulto judicio Dei ceditur.

5. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quæ certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur quod ait Apostolus, Quæ sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. 11, 18). Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine charitatis : longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem: alla est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus (a) Græc, olon, totum.

exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur; quoniam cuncta quæ latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt præmiorum : profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiæ Dei, quæ comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus, Qui autem Jesu Cristi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. v, 24), quam magnum bonum est? Nec tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus. Postremo quid est, quod omnes noverunt, Signum Chriti, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquæ ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt,nihil boni significatur; quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum ejus bonum nobis omne signatur? Sed hæc hactenus : quæ autem sequuntur, alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.

TRACTATUS CXIX.

Ab eo quod sequitur, Et milites quidem hæc fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. Cap. XIX. †. 24-30.

1. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam sorte missa completa est, quæ deinde narret Joannes evangelista videamus. «< Et milites quidem,» inquit, «< hæc fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suæ, Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. » Hæc nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. 11, 4). Hanc itaque horam prædixerat quæ tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua faerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in cruce (a).

2. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit præceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus (a) Vid. supra, Tract. 8.

quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit,et est infideli deterior (I Tim. v, 8). Quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque saluberrimi præcepti ipse magister sanctorum de seipso constibuebat exemplum, quando non ut famulæ Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quedammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat : ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum præ cæteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere facerat (Joan. XIII, 23); credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat prædicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.

3. Sed in quæ sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, el secuti sumus te. Sed ibi quoque audieral, Quicumque ista dimiserit propter me accipiet in hoc sæculo centies tantum (Matth. xix, 27, 29). Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quæ susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Joannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. vi, 10). Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui discipulus el famulus accepit in sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur, Quotquot enim possessores prædiorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum: distribuebatur autem unicuique prout opus erat (Act. iv, 32-35), intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus : erat, ut illic etiam beatæ Mariæ tanquam matris ejus portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid si esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non prædia, quæ nulla propria possidebat; sed officia, quæ propria dispensatione exsequenda curabat.

4. Deinde subjungit : « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » Quis potest quæ facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quæ passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo prædictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam homines per quos hæc fiebant, non agnoscebaut hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur hæc omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat hæc omnia qui latebat.

Vidit ergo quia consummata sunt omnia quæ oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura prædixerat, Et in sili mea potaverunt me aceto (Psal. LXVII, 22), Sitio, inquit: tanquam diceret, Hoc minus fecistis, dat quod estis. Judæi quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus : quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo, Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. 11, 8), non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus.

5. Nec moveat quomodo spongia ori ejus potuerit admoveri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic prætermisit,in arundine est factum (Matth.xxv11,48,et Marc. xv, 36), ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quæ implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel græca vel latina, vel alia quælibet sonum significans, qui lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quæ arundine scribitur. Sed sonos significantes vocis humanæ usitatissime dicimus linguas Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui faciebat, quid faceret nesciebat: qui patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat.

6. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante prædixerat? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. x, 18), peractis omnibus quæ ut peragerentur exspectabat, Inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis?

TRACTATUS CXX.

Ab eo quod sequitur, Judæi ergo, quoniam parasceve erat, etc., usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Cap. XIX, . 31-42, et cap. xx, ỹ. 1-9.

1. Posteaquam Dominus Jesus, peractis omnibus quæ ante suam mortem peragi oportere præsciebat;

« PoprzedniaDalej »