Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

summa religione omnia simulacra atque arás conservavit. Sic Alexander. Magnus cum Thebas everteret, non est oblitus pietatis erga Deos: sed cavit summo studio ne Deorum aedes, & alia sacra loca violarentur. In expeditione quoque Asiática cum a Persis repeteret poenas, abstinuit a locis omnibus quae Diis dicata erant ; quamvis Persae hoc potissimum injuriae genere saeviissent in Graecia. (Polyb. lib. 5.)

I.

CAPUT XIII.

Quae vota facienda sint Deo.

[ocr errors]

Deum roga bonam mentem, bonam valetudinem animi deinde corporis. (Senec. Ep. 10.) Quidni tu haec vota saepe facias? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum, cum eo perveneris, ut Deum nihil roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta nunc dementia est multorum hominum ! Insusurrant Diis vota turpissima; si quis admoverit aurem, conticescent; & quod scire homines nolunt, Deo narrant. Tu sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat ; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.

Paedalii, gens Indica, nihil aliud petebant a Diis quam justitiam.

Dicebat Apollonius has tantum preces esse profundendas ab homine accedente ad Dearum templa: Dis quae mihi conveniunt, praestate. (Ex Nic. Damas. Philost. I. 1. c. 2. •)

2.

Socrates, qui fuit quasi quoddam terrestre

B 2

ora

[ocr errors]

oraculum humanae sapientiae, arbitrabatur nihil ultra petendum esse a Diis, quam ut bona tribuerent : cum ii soli scirent quid unicuique esset utile ; nos autem plerumque ea expeteremus votis, quae foret melius non impetrasse. (Valer. lib. 7. c. 2.) Etenim involuta densissimis tenebris mens mortalium effundit se se in caecas precationes. Divitias appetit, quae fuerunt multis exitio: honores concupiscit, qui complures pessum dederunt; splendida conjugia sollicite quaerit, quae ut aliquanda illustrant, ita nonnunquam funditus domos evertunt. Desinat tandem stulta inhiare iis rebus, quae illi multorum malorum causa saepe sunt, seque totam permittat arbitrio Deorum: quia qui tribuere bona solent, etiam eligere aptissima possunt.

Permittes ipsis expendere Numinibus, quid Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris. Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt Dii. Carior est illis homo, quam sibi, &c. (Juven. Sat. 10. v. 347.)

,

Laudabat Socrates has antiqui poëtae preces: 0 Jupiter, ea quae bona sunt nobis orantibus aut non orantibus tribue: quae vero mala etiam 0rantibus ne concede. (Plut. in Alcib. 2.)

I.

CAPUT XIV.

Homo praecipuum opus Dei.

1

Animal hoc providum, sagax, memor, plenum consilii , quem vocamus hominem, generatum est a supremo Deo praeclara quadam conditione.

(Cicer. 1. leg. in 22. 27.) Solum est enim ex tot animantium generibus particeps rationis & cogitationis, cum caetera sint omnia expertia. Quid est autem ratione praestantius ? Quae cum adolevit & perfecta est, nominatur rite sapientia.

Propter ingeneratam homini a Deo rationem, est aliqua ei cum Deo similitudo, cognatio, societas. Itaque ad commoditates hominum tantam rerum ubertatem natura, hoc est Deus, largita est, ut ea, quae gignuntur merito videantur donata nobis esse consulto, non autem nata fortuito. Artes praeterea innumerabiles repertae sunt, docente natura quam imitata ratio, consecuta est multa ad vitam necessaria aut commoda.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. Eadem natura hominem non solum mente ornavit, sed etiam dedit ei figuram corporis habilem & aptam ingenio humano. Nam cum caeteris animalibus caput in terram pronum dedisset, solum hominem erexit, excitavitque ad coeli, quasi cognationis domiciliique sui, conspectum.

[ocr errors]

Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, & erectos ad sidera tollere vultus. (Ovid. 1. Met. v. 84.)

Omitto opportunitates habilitatesque alias corpo ris, moderationem vocis, orationis vim, quae conciliatrix est humanae societatis.

>

3. In prima rerum constitutione cum Dii universa disponerent rationem hominis habuerunt. Senec. 6. benef. c. 23. & 2. C. 29.) Non est homo tumultuarium & incogitatum opus. Cogitavit nos ante natura, quam fecit. Ita est: caris

simos nos habuerunt Dii, habentque : & in orbe proximos ab ipsis collocaverunt, qui maximus honor tribui potuit.

Qui se ipse norit, inteliget se habere aliquid divinum, semperque & faciet & sentiet aliquid dignum tanto munere Deorum. (Cicer, 1. leg. n. 59.)

Decet eos, qui student praestare caeteris animalibus summa opera niti, ne vitam transeant veluti pecora, quae natura finxit prona, atque obedientia ventri. (Salust. bell. Cat. c. 4.) Consta mus animo & corpore. Alterum nobis commune est cum Diis, alterum cum belluis. Animus debet imperare, corpus vero servire. Itaque miranda & detestanda est pravitas eorum, qui dediti gaudiis corporis, in luxu atque ignavia aetatem agunt: ingenium autem incultu & socordia sinunt torpescere. (Bellum Jugurt. c. 2.)

CAPUT XV.

Virtus proprium atque unicum hominis bonum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ut ad cursum natus est equus, ad arandum bos, ad indagandum canis : sic homo ad duas res natus est intelligendum, & agendum convenienter naturae id est rationi ? in quo positum est Honestum, & quod proprium atque unicum est in terris hominis bonum. (Cicer. 1. de fin. n. 39.) Non enim refert ad felicitatem ejus, quantum agrorum aret, a quam multis salutetur , quam pretioso lecto cubet; sed quam bonus sit. (Senec. Epist. 76.) Bonus autem est, si sit in eo ratio ad

na

!

Maturae voluntatem accommodata & perfecta, quae Virtus & Honestum vocatur.

[ocr errors]

In quatuor partes Honestum dividi solet, Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem & Temperantiam. ( 1. Of. n. 5. n. 2.) Ex singulis autem illis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitae honestas, & in negligendis turpitudo. Itaque de unaquaque seorsum agemus, & quatuor libris complectemur quae pertinent ad quatuor illas virtutes.

« PoprzedniaDalej »