Obrazy na stronie
PDF
ePub

ritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinationem vestram, et id quod deest1 fidei vestræ in Christo (Coloss. 11, 5). Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quæ desunt fidei vestræ (I Tess. 1, 10). Intelligendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo: cujus lactis ad Hebræos commemoratur ubertas eis quos volebat cibi soliditate jam pascere. Propter quod ait : « Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem respiciamus; non iterum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinæ, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii æterni » (Hebr. vi, 1, 2). Hæc est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui jam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non credendo tantum, verum cliam intelligendo (quod pertinet ad solidum cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quæ per symbolum traditur et orationem dominicam.

6. Sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritualium firma intelligentia capiendus, qui Colossensibus et Thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. Quando enim suppletur quod defuit, non improbatur quod fuit. Nam et in ipsis quæ sumimus alimentis, usque adeo non est lacti contrarius solidus cibus, ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per matris vel nutricis pervenit carnem sicut fecit etiam mater ipsa sapientia, quæ cum sit in excelsis Angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 14). Sed ipse homo Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera resurrectione sincerum lac dicitur parvulorum, cum bene ab spiritualibus capitur, invenitur Dominus Angelorum. Proinde nec sic parvuli sunt lactandi, ut semper non intelligant Deum Christum; nec sic ablactandi, ut deserant hominem Christum. Quod alio modo idipsum ita dici potest: nec sic laclandi sunt, ut creatorem nunquam intelligant Christum; nec sic ablactandi, ut mediatorem unquam deserant Christum. In hoc quippe non convenit huic rei similitudo materni lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur, ut ab alimentis infantiæ jam recedal, inter solidos cibos non repetit ubera quæ sugebat; Christus autem crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus. Fundamenti vero ideo est aptior similitudo, quia ut perficiatur quod struitur, additur ædificium, non subtrahitur fundamentum.

7. Quæ cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris. Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhærete Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a

1 Pro, to stereoma, firmamentum; legebat, tò usteréma, id quod deest. Sic etiam in epistola ad Paulinum, quæ

nunc est 149.

[ocr errors]

vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis dixerit, Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo corpus cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum, aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid hujusmodi; hæc enim vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera capienda cor nondum habebatis idoneum : non vobis iste cibum præparat, sed venenum. Propter quod beatus Apostolus eos alloquens qui sibi jam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus : et si quid ali▪ ter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit; continuo subjunxit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. 1, 15, 16). Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicæ fidei, ad quam, velut viam quæ te ducat ad patriam, pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde ædificium, noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent majores docere aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe majores Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa divinæ immutabilitate naturæ, vel incorporea creatura, sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et horninum Mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem cæteris fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. 1, 21). Quid enim prodest habere intelligentiam veram de immutabili bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis evangelizaveril præter quod accepistis,anathema sit (Galat. 1, 9). Non ait, plus quam accepistis; sed, præter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse præjudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de via.

8. Quod itaque ait Dominus, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; adjicienda illis fuerant quæ nesciebant, non quæ didicerant evertenda. Et ille quidem, sicut in pristino sermone jam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quæ docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur ab Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et

ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles Deo (Joan. vi, 45). Quanquam et inter ipsos spirituales sunt utique aliis alii capaciores atque meliores; ita ut quidam illorum ad ea pervenerit quæ non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia, nescio quibus fabulis plenam, stultissima præsumptione finxerunt; dicentes hanc esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium cœlum, et illic audisse ineffabilia verba quæ non licet homini loqui (II Cor. x11, 2, 4). Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se audisse dixisset quæ adhuc non licet homini loqui : cum vero dixerit, quæ non licet homini loqui; isti qui sunt qui hæc audeant impudenter et infeliciter loqui? Sed jam istum sermonem hoc fine concludam; per quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros autem a malo.

TRACTATUS XCIX.

In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur. Cap. xvi, ỳ. 13.

1. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam: sicul audio, judico (Joan. v, 30). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. 11, 8), prænuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram1, quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua æqualis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud : Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est (Joan. v, 22, 27). In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam præsentandam esse judicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens (Philipp. 11, 6, 7): in qua videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam : sicut audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit prævaricavit et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. v, 19), non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedien

1 Er. Lugd. et Ven. ferunt, et judicium futurum. M.

tem se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam : sicut odio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam creaturæ dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quæ forma illi ad unitatem personæ coaptala est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Jesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas prædicetur a nobis,quod absit a nobis. Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joun. x, 30): aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater major me est (Id. xiv, 28); secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam : sicut audio, judico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturæ cujuscumque substantia, magna exoritur difficultas.

2. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanclus apparuit specie corporali (Matth. 111, 16), visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visæ sunt illis linguæ divisæ velut ignis, qui el insedit super unumquemque eorum (Act. 11, 3). Qui ergo dicit columbam ad unitatem personæ Spiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sanccti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quæ de substantia Dei quoquo modo utopus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quæ in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus (Luc. ix, 35); nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Paterad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum! Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturæ creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur? Ardua quæstio, nimis'ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligen

tiam vestram pro mei moduli facultate perveniat. 3. Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quæ Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem lactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexil nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 2). Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo (Apoc. 1, 16): et Deus Christus dicit, Meus cibus est ul faciam voluntatem ejus rui me misit (Joan. iv, 34). Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponsɔ: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. 11, 6). Non sunt hæc in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla ejus mutatione substantiæ, sinc ulla mole quæ in alia parte major, in alia minor : etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur.

4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanæ locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum (Joan. 1, 9, 1); et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. 1, 3); et fontem bibit, de quo dicitur, Apud te est fons vitæ (Psal. XXXV, 10); et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhærere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28): nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credenda, quæ longe alteque naturam nostræ mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quæ percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quæ in ipso est; et dedit Filio habere

vitam in semetipso (Joan. v, 26), hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanæ : nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, æqualis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quærendo disserere, et temerarium cum disseruetis definire: quia hoc et menti utcumque com. prehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguæ difficillimum est explicare, quantuslibet præsit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quæcumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.

5. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est, quæcumque audivit, aut, quæcumque audit; sed, quæcumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive præteriti, sive præsentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. 11, 14): tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, uon mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in præteritis sæculis, est in præsentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui jam non sit, cum præteritis occidit; aut cum præsentibus, velut qui non maneat, labitur: aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est ab illo est a quo procedit.

6. Hic aliquis forsitan quærat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis

qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20): habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. iv, 6). Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes 1, et in omnibus nobis (Ephes. iv, 4-6). Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Jesus, Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rɔm. viii, 11, 9). Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.

7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus (Joan. iv, 24), id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repræsentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum (ld. xx, 22). Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quæ fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse (Luc. viii, 46). Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariæ, Quomodo fiel istud, quoniam virum non cognosco? respondit, Spiritus sanclus superveniet in le, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (ld. 1, 34, 35): et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto (Id. xxiv, 49); et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. 1, 8). De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. vi, 19).

8. Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit (Joan.

1 Editi, per omnia. At Mss., per omnes: nec nisi pauci addunt, nobis, in fine versiculi. Porro in græco est, dià pantón, jincerti generis; et ad finem humin, vobis, quia in voce consentiebat Vulgata in autiquis Corbeiensibus Bibliis.

xv, 26)? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est ? Unde illud est quod ait, Men doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. vi, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.

9. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre el ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Pa. tre procedit in Filium, et de Filio procedit ab sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso (a). Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quæ ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabil, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia iste jam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem.

TRACTATUS C.

In ejusdem lectionis verba postrema. Cap. XVI,
7. 13-15.

1. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur,Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quæ sequuntur attendite. Et quæ ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum : nihil enim habet quæstionis, cujus a nobis expositio flagitetur. Sed quod adjungit, Ille me clarificabil, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in

(a) Hunc locum a n. 8 transtulit August. in 15 lib. de Trinitate, cap. 27.

cordibus credentium charitatem,spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset æqualis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti 1, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret : Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius prædicantes,gloriæ meæ per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim futuri fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum : quale est etiam iliud, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Verbum quippe græcum quod est Cofacet, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quæ græce dicitur dóta, unde dictum est verbum dogást, et claritas interpretatur et gloria.Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinæ linguæ clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quæ cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.

2. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est : in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putalur et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. 1x, 3). Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam justum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram justitiam, sed solam quærat et diligat ab hominibus gloriam ; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quæ gloria definita est, apud homines impios consequatur;

1 Quatuor Mss., quia per ipsum charitale ac fiducia repleti.

errant in utroque qui laudant : et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, hoc est veraciter justo, causa ipsius justitiæ frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari justum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, el diligunt justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?

3. Sed non est vera ejus apud hæreticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est hæc vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium æqualem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quæ dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichæi. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videntur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus hæretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Chistum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud hæreticos, vel apud quosdam paganos, vera ejus in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur : Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Quia itaque post ejus exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum.

4. Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabil vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam hæretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus : quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis cordibus cogitare.

« PoprzedniaDalej »