Obrazy na stronie
PDF
ePub

et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, unde modo disputare suscepimus « Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.»> Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat, « Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis? » An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui videruntel oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quæ per dilectionem operatur (Galat.v, 6), sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quadoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempli sanguine quem fuderunt (Act. 11, 2). Christi enim sanguis sic in remissionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis : cum autem venerit Paracletus, le testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.

2. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perbibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis prædicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis (Rom. v, 5). Quæ utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillæ interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare (Matth. xxvi, 69-74). Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. iv, 18). Denique ante passionem Domini, servilis timor ejus interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis (Joan. xx1, 15) : et ideo ibi turbabatur, hic 1 Mss., aderant.

tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiæ largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam ejus frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quæ veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judæorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum præ cæteris promptius emicaret, ejusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum 'tale spectaculum intueri,Actus Apostolorum legat (Act. n-v): ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat prædicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura Tantus in illo fulgor gratiæ, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore prædicantis pretiosissimæ veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Judæos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia prævidebat, quando dicebat, << Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis. » Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.

TRACTATUS XCIII.

De eo quod Dominus dicit, Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini; usque ad id, Sed hæc locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Cap. xvi, †. 1-4.

1. In his quæ præcedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque præparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores : addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adjiciens quod et ipsi fierent testes ejus, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando ut possit impleri, In omnem terram exivit sonus corum (Psal. xviii, 5). Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum jam verba ejus audisset, ubi dixerat, Non est servus major domino suo : si me 1 In tribus Mss., sapidum.

:

persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. xv, 20); et hoc in illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari : succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat prædicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset, sed nondum fueral virtute fultus, ut quod noverat faceret instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Hæc, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in Psalmo, Pax mulia diligentibus legem tuam, el non est illis scandalum (Ps.l. cxvni, 165). Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit, Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum.

2. Deinde quid passuri essent, jam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Judaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judæi Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ulJus alius populus Dei quam illud semen Abrahæ, si agnoscerent et reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent (ld. xi, 17); nec aliæ fierent Ecclesiæ Christi, aliæ Synagogæ Judæorum: eædem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Judæorum crediderunt in'eum; sed propter metum Judæorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum : dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei (Joan. x11, 42 et 43). Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo cos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quæ a solo Deo est non quærentes (ld. v, 44)? Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiæ Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3); nec de illorum,de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quæ de ipsis invenitur impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,el in nomine luo exsultabunt tota die,et in tua justitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eoAliquot Mss., eadem.

PATROL. XXXV.

rum tu es (Psal. LXXXVпι, 16-18). Merito eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. x, 2 et 3), eos expellunt qui non in sua, sed in Dei justitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est.

1

3. Denique cum hoc eis dixisset, adjecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo : et hæc facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Пloc est, non cognoverunt Deum nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis præstare arbitrantur obsequium. Quæ verba Dominus ita subjecit, tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Judaicis pellerentur. Prænuntians enim. quæ mala essent pro ejus testimonio perpessuri, Evtra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista prædiceret. Quid sibi ergo vult, Extra synagogas facient vos sed venit hora? Tanquam hoc dicturus fuisset Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora lætitiæ vestræ. Quid ergo ibi facit hoc verbum quod ail, Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse prædiceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Judæorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur. Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo? Neque enim saltem. dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret; sed, Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligigerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judæorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret 3 pellere, sed non sincrent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua prædicatione converterent, et ab observatione Judaismi, tanquam divinæ veritatis, averterent. Hoc enim de Judæis dictum debemus accipere,de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se præstare, cum hæc facerent. Judæorum autem omnis qui occidit prædicatores Christi, Deo se præstare pu

Sic Er. Lugd. et Ven. In B., et eos expellunt, addita vocula, et, qua carent editi quibus adstipulamur. M. 2 Mss., accederet.

3 In editis, non sufficerent. In decem Mss., non sufficeret.

(Cinquante-neuf.)

tavit obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia tolus mundus post eum abiit (Joan. xi, 19): si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tola gens pereat (Id. x1, 48, 50). Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Id. xv, 20); ut quemadmodum illum occidendo, Deo se præstitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos.

4. Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se præstare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. x, 2) : obsequium se putant præstare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis cæcitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster (ld. x1, 25, 17). Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut ejus discipuli expulsi a congregationibus Judæorum, ex ipsis quoque Judæis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent (Act. II-IV). Hinc ergo accensi cæteri reprobi el cæci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se præstare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed præcognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut hæc eis prænuntiaret, etiam ipse demonstravit adjungens: Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Psal. XLI, 9): quando nox Judæorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.

TRACTATUS XCIV.

De co quod dicit Jesus, Hæc autem vobis ab initio non

dixi, quia vobiscum eram; usque ad id, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Cap. xvi, ỳ. 5-7.

1. Cum Dominus Jesus prædixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post ejus abscessum, subjunxit, atque ait: Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram : nunc autem vado ad eum qui me misil. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non prædixerit ante passiones. Sed alii tres evangelista satis eum prædixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad cœnam (Maith. XXIV, 9; Marc. XII, 9-13, et Luc. xx1, 12-17): qua peracta secundum Joannem ista locutus est, ubi ait, Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quæstio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum hæc diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus hæc dixit et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est, Hæc autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthæum, qui hæc eis a Domino non solum cum jam esset Pascha cum discipulis cœnaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur (Matth. x, 17)? Quid sibi ergo vult quod hic ait, Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram : nisi quia ea quæ hic dicit de Spiritu sancto, quod si venturus ad eos el testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, hæc ab initio eis non dixit, quia cum ipsis eral ?

2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est græce paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia ejus præsentia consolabantur : abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia prædicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Judæi absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se præstare Deo : quoniam charitas omnia tolerat (I Cor. xIII, 7), quæ diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum (Rom. v, 5). Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quæcumque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate prædicandi, illo divino igne succensi. Hæc ergo, inquit, loculus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis (Joan. xvi, 4). Hæc scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum ve. nerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali præsentia, exhibita humanis

sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis. 3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, Quo vadis? Sigaificat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent (Joan. x111, 36). Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in cœlum non verbis quæsierunt, sed oculis deduxerunt (Act. 1, 9-11).

4. Sed quia hæc locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem 1 dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, miltam eum ad vos tanquam diceret, Expedit vobis ut hæc forma servi auferatur a vobis : caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter hæseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse (Joan. 1, 32); imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Esti noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mitlam eum ad vos.

5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus sanctus; 1 Undecim Mss,, illo vera denuntiante.

ubi est ejus promissio dicentis, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. xxvш11, 20); et, Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in æternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt, nunquam videri potest separatio naturarum.

:

6. Quod autem sequitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio de peccato quidem, quia non credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Id. xvi, 8-11): tanquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tanquam ipsa sit justitia non videre Christum, et tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adjuverit explicandum.

TRACTATUS XCV.

In hæc verba superioris lectionis, Cum venerit ille, ar guet mundum de peccato, et de justitia, etc. Cap. XVI, y. 8-11.

1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait : Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Judæos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret (Id. xv, 22, 19)? Numquid non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. xvii, 25)? Numquid non arguit de judicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth, xxv, 41)? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritul sancto? An forte, quia Christus in Judæorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in cœlum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate: sed

accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in lota Judæa, et in Samaria, et usque in fines terræ (Act. 1, 7 et 8). Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus,et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum (Rom. v, 5), quæ foras mittit timorem (I Joan. iv, 18), quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit, Ille arguet mundum : tanquam diceret, Ille diffundet in cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Sæpe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis (Supra, Tract. 20); sed singillatim commendandas fuissc personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur et Trinitas.

2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de justitia et de judicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum sit, præ cæteris posuit; quia hoc manente cætera detinentur, et hoc discedente cælera remittuntur. De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de justitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccatorest, arguendum putabit quisquam et justum propterea quia justus est? Absit. Nam et si aliquando justus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est, Non est justus in terra qui faciet bonum, et non peccabit. Quocirca etiam cum justus arguitur, de peccato arguitur, non de justitia. Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum, Noli effici justus multum (Eccle. vii, 21, 17); non est notata justitia sapientis, sed superbia præsumentis. Qui ergo fit mullum justus, ipso nimio fitinjustus. Multum enim se facit justura, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici justum : nec recte videndo justus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de justitia eorum qui creunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio, Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit, De justilia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me : exponens autem quam diceret justitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait, Quia ad Patrem vado, et jam non vilebitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena,

sicut arguuntur de lumine tenebræ : Omnia enim quæ arguuntur,ait Apostolus, alumine manifestantur (Ephes. v, 13). Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit, Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic oportuit definiri, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt (Joan. xx, 29). Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eornm esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est, Justus ex fide vivit (Rom. 1, 17; Habac. II, 4, et Hebr. x1, 1). Est enim fides, sicut in Epistola quæ ad Hebræos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quæ non videntur.

:

3. Sed quid est, Jam non videbitis me? Non enim ait, Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum sed dicendo, Jam non videbitis me, velut nunquam eos de cætero visuros Christum, veritas prænuntiavit. Hæccine justitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc justitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum, confitentem se Christum vidiese post ascensionem ejus in cœlum (I Cor. xv, 8), de quo utique jam tempore dixerat, Jam non videbitis me? Numquid secundum hanc justitiam justus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait : Ecce video cœlum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. vii, 55)? Quid ergo est, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. vi, 3), qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id eat talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua dicit Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Erit itaque, inquit, vestra justitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et jam non videbilis me : quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis judicandum, sed judicaturum : et de hac fide vestra, id est justitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum nundum.

4. Arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus est. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. xiv, 30); id est, nihil juris sui, nihil quod ad 1 Mss., judicatorem.

« PoprzedniaDalej »