Obrazy na stronie
PDF
ePub

venit, Zozimus papa in sacti Clementis basilica A cilio omnia gesta in causa Coelestii ad Zosimum Concessum habuit, et quidquid ad eam usque diem, missa sunt. in ejus causa actum fuerat, excussum est, introductusque etiam Cœlestius, ac lectus libellus, quo fidem suam testabatur, ut scribit Zosimus in epistola ad Aurelium et universos episcopos Africa, anno quadringentesimo decimo septimo data, in qua consules leguntur, sed dies et mensis desiderantur. Cœlestii professio Zozimo visa est catholica, non quod, quæ dogmata Coelestii continebat, ipse approbaret; sed quod apostolicæ sedis judicium amplecti se paratissimum ille exhiberet. « In homine acerrimi ingenii, inquit Augustinus, lib II contra duas epistolas Pelagianorum c. 3, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. » Non putavit tamen Zosimus, ejus libellum sibi debere sufficere, sed variis interrogationibus ejus animum exploravit, ut liquet ex laudata Zosimi ad episcopos Africanos epistola. Nec tamen Coelestium excommunicationis vinculis, quibus innodatus erat,absolvendum esse judicavit : « Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinalis sententiæ lenitate concessus est, inquit Augustinus lib I de Peccato originali, cap 7,quod Aurelio, cæterisque episcopis Africanis per litteras Zosimus significavit datas x1 Kalend Octob. ejusdem anni 417. Illis litteris sanctos illos præsules durius increpuit, dolens Pelagii, ac Coelestii vices, qui cum catholica saperent, hæreseos damnati fuissent.

[ocr errors]

B

Cum eo loco res esset, Zosimus examinatis, quæ hactenus adversus Coelestium tam Romæ, quam in Africa facta fuerant, eum ad pleniorem audientiam, summumque judicium vocavit; sed hæresiarcha cum artes suas patere,nullumque superesse tergiversandi modum videret, sese examini subduxit. Cujus fuga ubi innotuit, continuo lata in eum ac Pelagium decretoria sententia,scriptaque universis mundi_episcopis a Zosimo grandis illa epistola, quam Tractoriam Marius Mercator vocat, et cujus aliqua tantum nobis fragmenta restant. Hæc Mercatoris hac de re in Commonitorio verba : « Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam,quæ apud eos facta fuerat exponentibus: missis etiam gestis exinde, quæ fuerant tunc cum illo,vel de illo confecta, vocatur ad audientiam pleniorem, ut quæ promiserat, festinaret implere, id est, ut damnatis prædictis capitulis, sententia Afrorum pontificum,qua fuerat communione privatus, absolveretur; non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit : atque ab hoc a beatæ memoriæ prædicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est; in quibus et ipsa capitula, de quibus accusatus fuerat, continentur, et omnis causa tam de Cœlestio suprascripto,quam, de Pelagio magistro ejus praviore videtur esse narrata (quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaría), et ad omnes orientales Ecclesias, Egypti diœcesim et Constantinopolim et Thessalonicam,et Hierosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggeremus.>>

Postquam Zosimus pro Cœlestio scripsit ad episcopos Africanos, Pelagius suam quoque epistolam, qua hæresis crimen a se depelleret, misit cum adjunta fidei professione, in qua sincere quid crederet, quidve respueret, sese declarare prædicabat. In ea, Coelestium imitatus, ea capita, quorum nemo ille postulabat, multis disputat, sed ubi ad baptismi quæstionem venit, «< Baptisma, inquit, unum tene-emisit, quod Baronius ex codice monasterii sancti

mus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus,asserimus esse celebrandum » Quæ verba nihilominus ipsum ad originalis culpæ confessionem non astringebant. Sic neque exprimebat qualem gratiam agnosceret necessariam, et ex eis quæ Augustinus de Pelagianorum fraudibus tradit, intelligimus illam fidei expositionem, in qua nihil prorsus videtur nisi orthodoxum, januam eorum omnibus erroribus patefacere. Ea tamen accepta Zozimus scripsit ad episcopos Africanos supra citatam epistolam x1 Kalend Octobr datam, in qua ait, liquido purgare se Pelagium, ac fidem suam tanta perspicuitate exponere ut locum malignis interpretationibus nullum relinqueret. Verum culpam, quam Zosimus imprudens admiserat, postea correxit, ideoque Augustinus eum, quantum in se fuit, excusavit.

Episcopi Africani, acceptis Zosimi papæ litteris, anno quadringentesimo decimo octavo duo concilia celebrarunt,quorum primum S. Augustinus Africa- D num semper appellat, licet Carthagine celebratum fuerit: Ei ducenti deeem et quatuor episcopi interfuerunt.Ex eo obtestatio ad Zosimum papam missa; graviter in ea expostulabant Patres concilii adversus Zosimum, quod post habito, et Africanæ Ecclesiæ, et Romanæ per Innocentium judicio,quo finata Colestii causa fuerat, ad novum eam examen revocasset. Deinde cum intelligerent cx epistolis Zosimi, hunc ad Pelagiun, Cœlestiumque absolvendos festinare, nisi accusatores Romam occurrerent, et suæ accusationis capita probarent: obtestatorium libellum interposuerunt,quo suum sibi jus servari postulabant,et ut nihil de sententia in utrumque illum prolata immutaretur; sed in eodem cuncta relinquerentur statu,saltem donec unume suis Romam mitterent cum idoneis causæ instrumentis,quibus hæreticorum artes aperirentur, docereturque quam legitime et canonice damnati essent. Ex eo itaque con

Zosimus Tractoriam suam et gesta synodi Africanæ ad Honorium imperatorem Ravennæ agentem misit, petens, ut Cœlestius omnesque Pelagiani Urbe pellerentur, et toto Christiano orbe tanquam hæretici haberentur. Iis acceptis Ilonorius rescriptum

Vedasti anno 418.Annalibus inseruit, postea Salmasius, Usserius lib de Britannic Eccles primordiis, Baluzius in Appendice ad Salvianum,et nuper Garnerius partim collatione editorum,partim Mss.ope correctius dedit in dissert 3 de Constitutionibus imperatorum editis in causa Pelagianorum. In eo rescripto ad Palladium Præfectum prætorio Italiæ directo Honorius ait: Illustris tua auctoritas victura in omne ævum lege nos statuisse cognoscat, ut pulsis ex Urbe primis captibus dogmatis exsecrandi, Calestio atque Pelagio, si qui hujus de cætero sacrilegii sectatores,quibuscunque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata aliquem rursus proferre sermonem, a quocunque correpti ad competentem judicem pertrahantur. Imperiale edictum jussione sua prosecuti sunt præfecti prætorio Junius Quartus Palladius Italiæ, Monaxius Orientis, et Agricola Galliarum,qui decreto suo, quod adhuc exstat, jussere Pelagium, et Cœlestium ex Urbe ejici, omnesque istorum erroris convictos facultatibus suis spoliari, ac perpetuo multari exsilio. Honorii rescriptum dicitur datum pridie Kalend. Maias, Ravenna, D. D. N. N. Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC. ideoque anno 418, post mensem scilicet, et aliquot dies, quam Zosimus tertiam ad Afros epistolam die xxi. Martii scripsisset, qui ideo intra illud tempus, et Cælestium postremo ad judicium vocavit, et tractoriam suam adversus Pelagianos ad universos orbis episscopos dedit.

Episcopi Africani Carthagine in concilio, quod a D. Augustino plenarium dicitur, congregati Zosimi Tractoriam receperunt, et epistolam gratulatoriam ad ipsum scripserunt, qua, de Pelagianorum damnatione, Zosimo, ut par erat gratulati sunt. Hujus Epistolæ, et Zosimi Tractoriæ mentio est cap 8 capítulorum, quæ epistolæ Cœlestini Papæ ad episcopos Galliarum, subjici solent. Cœlestinus, cui illa capitula attribuuntur, ait : « Quod omnia studia,et

omnia opera, ac merita sanctorum ad Dei gloriam, A epistola i talis est: Zosimus Aurelio, et universis laudemque referenda sint, quia nemo aliude ei placeat, nisi ex eo, quod ipse donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatæ recordationis papæ Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos, ait: « Nos autem instinctu Dei (omnia « enim bona ad auctorem suum referenda sunt,unde <«< nascuntur) ad fratrum, et cœpiscoporum nostro«<rum conscientiam uiversa retulimus.» Hunc autem sermonem sincerissimæ veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: « Illud vero quod in lit«teris,quas in universas provincias curasti esse mit«< tendas, posuisti,dicens: Nos tamen instinctu Dei,»> etc.Sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollant humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostræ humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter B sapienterque vidisti, veraciter, fldenterque dixisti : « Ideo utique, quia præparatur voluntas a Domino, « et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus << suorum ipse tangit corda filiorum: quotquot enim << spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; ut nec no«< strum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis qui«busque voluntatis humanæ singulis motibus magis « illius valere non dubitemus auxilium.» Ita Colestinus. Laudatam epistolam ab Africanis episcopis in concilio plenario congregatis,ubi Zosimi Tractoriam recepere,scriptam esse oportet, cum Zosimus sub finem anni quodringentesimi decimi octavi vivere desierit, nec aliud ante mortem ejus in Africa concilium congregatum fuerit.

Lin.3 et 4. Ut diaconi lævas tectas haberent de pallis linostimis, et per parochias concessa licentia cereos benedici.Zosimo tribuit liber Pontificalis,quod liceutiam benedicendi per singulas parochias cerei Paschalis concesserit. Quod non ita intelligendum est, inquit cardinalis Baronius, quasi Zosimus cerci Paschalis usum primus instituerit, sed illud tantum a Zosimo institutum,ut idem cereus qui in majoribus tantum basilicis incendi soleret, æque singulis parochis concederetur: antiquiorum enim fuisse in Ecclesia ejusdem cerei benedictionem, docet Prudentius, qui de eo hymnum composuit.

Idem liber Pontificalis asserit eum constituisse, ut diaconi lævas tectas haberent de pallis linostimis. Nomine hujus pallæ intelligenda est stola diaconalis ex lino, et lana contexta, quam diaconi in humero sinistro deferunt,ad differentiam sacerdotalis,a collo ante pectus pendentis. Hic autem usus jam a tempore concilii Laodiceni anno circiter trecentesimo sexagesimo tertio celebrati, invaluerat, ut diaconi stola uterentur in sacris ministeriis. Canone enim XXXII statuitur subdiaconos cum orariis assistere non debere, et canone XXIII, lectores, cantoresque cum orariis agere officium suum non debere. Ad quem ultimum canonem auctor anonymus in notis ad conciliorum canones observat, lectoribus, et aliis uti orariis fuisse prohibitum, ne ordinum gradus confunderentur: orarium autem idem fuisse ac stolam seu, ut alii volunt, sudarium, quo os abstergeretur, quod tandem in manipulum evasit.Verisimilius tamen esse orarium hic sumi pro stola, quæ olim latitudine sua humeros tegebat, et cujus oram tantum retinuimus, quæ circa collum defertur: Græcis in hoc a Latinis discrepantibus, quod apud illos ante pectus,et retro,crucis in modum,orarium illud decussetur.

[blocks in formation]

C

D

per Africam,etc.« Magnum pondus examinis magna desiderat; ut non sit rebus ipsis quæ geruntur inferior libra judicii.llis accedit apostolicæ sedis auctoritas,cui in honorem beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam... Caelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens, ea quæ de se apostolicæ sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari... Posthabitis omnibus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica... Omnia igitur, quæ prius fuerant acta discussimus... Intromisso Coelestio, libellum ejus, quem dederat, fecimus recitari. Nec hoc contenti, utrum hæc quæ scripsisset, corde loqueretur, an labiis, sæpe numero exploravimus.» S. Augustinus testatur Coelestium in professione fidei, quam obtulit Zosimo, declarasse, « si forte ut hominibus, quispiam ignorantiæ error obrepserit, vestra sententia corrigatur.» S. Aug de Pec orig cap 6.: « Insuper etiam Colestium se purgare molientem ad consentiendum supradictis sedis apostolicæ, id est Innocentii papæ litteris, crebra interlocutione constrinxerit. Id. contra 2 epist Pelag lib 11, c. 3: «< A vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus; sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiæ lenitate concessus est.» Id. de Pecc orig cap 8. Pelagius quoque non segniter litterarum remedia conquisiverat ad eludendam, si fieri posset, Romani pontificis diligentiam in causæ istius cognitione. Scripserat enim ad Innocentium fidei suæ professionem,mutuatus ex apostolico symbolo veras sententias, neque aperte illis permiscens errores suos, quin et libertatem arbitrii asserens, et nos semper indigere divino auxilio et universa ita concludens: Hæc est fides, papa beatissime,quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus. In qua si minus perite, aut parum caute aliquid forte positum est, emendari in primis cupimus a te, qui Petri et fidem, et sedem tencs.Sin autem hæc nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur; quicunque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel étiam non catholicum, non me hæreticum comprobabit.» Ad hæc, addiderat etiam Prailus Hierosolymorum episcopus suas epistolas ad Zosimum,quibus carpebat accusatores Pelagii et Cœlestii, et ita obsequentem Pelagium ostendebat sedi apostolicæ, ut lectis palam litteris commendantis et commendati, qui aderant Romanæ Ecclesiæ viri sancti vix lacrymis præ gaudio temperarent, ait Zosimus (ep. iv). Interea inter Romanam et Africanam Ecclesiam litteris ultro citroque datis suspendebatur judicium. pontificis, donec pleniora documenta afferrentur e Patribus Africanis,quibus communicaverat Zosimus ea quæ transmissa fuerant a Pelagio et Coelestio. « Quamvis enim, ait Zosimus, epistola x ad Aurelium, Patrum traditio apostolica sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque scrvaverit, et currens adhuc suis legibus, Ecclesiastica disciplina Petri nomine, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvit, etc. Tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra posset retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiæ veniens displiceret; sed. pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo, qui apud vos,sicut ipsi per litteras dicitis, fuerit accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quæ in se crimina per rumorem falso dicebat illata

condemnans, etc.Idcirco noverit vestra fraternitas, A
nihil nos post illas quas superius vel litteras ves-
tras accepimus, immutasse: sed in eodem cuncta
reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc
nostris litteris vestræ indicavimus sanctitati; ut il-
la, quæ a vobis ad nos missa erat, obtestatio re-
maneret.

Ad causæ hujus definitionem deventum tandem fuisse per sedem tum plures auctores ostendunt, tum præ cæteris S. Augustinus (contra 2 epistolam Pelagii lib. 1, cap. 3) scribens præsules Africanos suasisse Zosimo, ut contentus non esset consensu generico,quem litteris Innocentii præstare se jactabat Cœlestius, sed speciatim ab eo requireret, «ut aperte anathematizaret, quæ in suo libello prava posuerat ne si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in libello ejus illa fidei venena a sede apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum librum esse catholicum,quam emendata propter illud, quod se papæ Innocentii litteris consentire ipse responderet.Tunc ergo cum ejus præsentia posceretur, ut certis ac dilucidis responsionibus vel astutia hominis,vel correctio delucesceret, et nulli ambigua remaneret, se subtraxit, et negavit examini. »

Hac igitur methodo cum astutia simulantis promptitudinem ad parendum et se sistendum judicio fuisset detecta, testantur S.Augustinus (epist. 47, ad Valentinum et epist. 157, ad Optatum), S. Prosper (lib.contra collat.) Marius Mercator (commonit. ad Theodos.) aliique, non modo prolatam fuisse contra Pelagium et Coelestium damnationis sententiam etiam a Zosimo, sed hunc circularibus litteris ad universos totius orbis episcopos datis curasse,ut in omnium notitiam a se decreta pervenirent. Legendus præ cæteris Paulinus Ecclesiæ Mediolanensis diaconus in libello, quem eidem Zosimo in gratiarum actionem obtulit,ubi seriem judicii ac sententiæ contra Colestium a se delatum a Zozimo prolatæ, post priorem ab Innocentio profectam, describit,« Ego Deo et Christo Domino gratias ago, quod Ecclesiæ causam ita agi voluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum pontificum hæresim condemnari, ea damnanda præcepit, quæ a me Cœlestio fuerunt objecta.

Quo autem pacto approbata fuisset antea in Colestio voluntas emendationis,qua de pluribus dubitans instrui se velle asserebat, non vero falsitas dogmatis, quam profiteri tunc non declarabat ostendit S. Augustinus lib. 11 ad Bonif., cap. 3.

[ocr errors]
[ocr errors]

Zosimus in encyclica ad episcopos jusserat, ut illa condemnans Pelagianos ab omnibus subscriberetur,indicta refractariis pœna depositionis (ex Mario Merc in Commonit.). Honorii Augusti lex huic pontificia constitutioni ita se præbuit adjutricem in causa fidei,ut accusationem publicam ubique locorum institui, exsilii pœnam in rebelles decerni mandaret.

Experti sunt tum pontificia, tum imperialis potestatis justam coercitionem Julianus episcopus Eclanensis, aliique septemdecim, qui subscribere recusantes, a sede apostolica sunt ejus communione privati, et ab Augustorum judicibus sunt in exsilium pulsi, ut ex Zosimi I epistola con

stat.

Quæ hactenus prosecuti sumus Zosimi constituta ad Ecclesiæ universalis regimen ipsi concreditum pertinere noscuntur.Quæ autem peculiaria in regionibus patriarchatus Occidentalis ordinavit, ea sunt primatus trium provinciarum per Gallias, nempe Viennensis, Narbonensis I et Narbonensis II, confirmatus episcopo Arelatensi, cui fuerat etiam ante collatus, adjecto vicarii apostolici munere per Gallias universas (epist. 5 et 6). Hesychio Salonitano in sua Decretali (epist. 1) præscribit ut in sua provincia Dalmatia eadem observentur de ordinationibus decreta, quæ ad Gallias, Hispanias, et Africam transmisit.

In Africanis provinciis complura etiam statuit. In Byzacenam increpat episcopos, quod laicorum judiciis non vereantur subdere sacerdotes.

In Mauritaniam Cæsariensem Augustinum se conferre impulit ob terminandas Ecclesiæ necessitates (ex Possidio in Vita Aug. cap. 14 et ex epist. S. Aug. 157 ad Optatum) cum de causa Donastistarum, et de appellationibus ad sedem apostolicam agebatur. De his videndum est concilium Carthaginense vi, cap. 2 : « Injuncta nobis sunt a sede apostolica aliqua..... Hoc est de Nicænis canonibus ut observentur. » Sardicensis concilii canon erat, de quo ibi agebatur, licet Nicænus canon appellaretur a pontifice, eo quod illa duo concilia, Nicænum et Sardicense, junctim uno in libro completa (cum et Nicænorum explicatio in Sardicensibus haberetur) Nicæni nomine passim venirent, ea præsertim ætate ac pluribus consecutis. Reverentiam quem debuerant Zozimo se professos testantur Patres Africani in sua synodica ad Bonifacium Zosimi successorem, ut in subsequentibus ostendetur.

XLIV. SANCTUS BONIFACIUS.

ANNO CHRISTI 419, HONORII 15, THEODOSII 12.

60 Bonifacius, natione Romanus, ex patre Jocundo presbytero, sedit annos tres, menses quatuor, dies tredecim (a). Hic sub contentione cum Eulalio ordinatur una die, et fuit dissensio in clero mensibus septem, et per dies quindecim (b). Eulalius vero ordinatur in basilica Constantiniana, Bonifacius autem in basilica Juliæ. Eodem tempore audiens hoc Placidia Augusta 5 cum filio suo Valentiniano Augusto, dum sederent Ravennæ, retulit Honorio Augusto Mediolani sedenti, eodem tempore ambo Augusti missa auctoritate hoc præceperunt, ut ambo exirent civitatem. Qui dum compulsi exissent, habitavit Bonifacius in cœmeterio sanctæ Felicitatis martyris via Salaria. Eulalius vero in civitate Antii ad sanctum Hermen. Veniente 10 autem proximo die Paschæ, præsumpsit Eulalius, eo quod ordinatus fuisset in basilica Con

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, ann 5 minus 2 mensibus, et 3 dieb a Coss Honor XII et Theod VIII, ad Marinianum et Asclepiodorum Coss. (b) Vide Baron ad ann Domini 418, in fine.

stantiniana, et introivit Urbem, et baptizavit, celebravit Pascha in basilica Constantiniana. Bonifacius vero, sicut consuetudo erat, celebravit baptismum Paschæ in basilica sanctæ martyris Agnetis. Hoc audito Augusti utrique miserunt, et (a) ejecerunt Eulalium, et missa auctoritate revocaverunt Bonifacium in Urbem, et constituerunt Episcopum. Eulalium vero mi15 serunt foras in Campaniam. Post annos tres, et menses octo defunctus est Bonifacius. Clerus autem et plebs petierunt Eulalium revocari, quod tamen non consensit Eulalius, Romam reverti. Qui etiam in eodem loco Campaniæ post annum mortis Bonifacii, defunctus est. Hic Bonifacius constituit, ut nulla mulier, vel monacha (b) pallia sacrata contingeret, aut lavaret, aut incensum poneret in ecclesia, nisi minister: nec servum clericum fieri, nec obnoxium curiæ, 20 vel cujuslibet rei.

61 Hic fecit oratorium in cœmeterio sanctæ Felicitatis, juxta corpus ejus, et ornavit sepulcrum sanctæ martyris Felicitatis, et sancti Livanii (c), ubi et posuit hæc: Patenam argenteam, pensantem libras viginti; scyphum argenteum pensantem libras decem; amam argenteam, pensantem libras tredecim; calices minores argenteos duos, pensantes libras quatuor; 5 coronas argenteas tres, pensantes libras quindecim. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembris, presbyteros tredecim, diaconos tres, Episcopos per diversa loca sex et triginta. Qui etiam sepultus est in cœmeterio sanctæ Felicitatis martyris, via Salaria, octavo Kalendas Novembris; et cessavit episcopatus per dies novem.

NOTULE MARGINALES FABROTTI

(a) Vide Baron. ad an. 419. (b) Pallum sacratam. (c) C, sylvani. VARIANTES LECTIONES.

Apud Fabrottum ex cod, Freh.

Num 60, lin 1, A, menses 8, B, mens 5; lin 4, A, Juliana; lin 9, AB, Antiochi.

Num 61, lin 2, A, Silvani. lin 4, lib 16, B, 14, lin 5, A lib 8, et post lib 5, lin 6, A, presbyt 16, B, 14. lin 8, AB, juxta corpus S. Felicitatis.

Ex cod. Reg. Maz. et Thu.

Num 60, lin 1, mens. 8, d. 7, lin 3, mens. 7, d 15, Eulalius ordinatus est in bas C. Bonif vero in basil Julii; audiens hoc Placidia. lin 6 et 7, sedenti eodem tempore ambo Augusti m. a. præcepererunt, ut ambo electi ex. c. qui cum pulsi exirent. lin 9, civit Anthio ad S. H. veniente autem die pr. P. lin 11 et 12, in urbem Romam. lin 17, Clerici autem et plebs petierunt Eulalium in Urbem revocari. Ipse tamen non consensit in urbem Romam reverti. Verumtamen post annum mortis Bonifacii defunctus est Eulalius in eodem loco Companiæ. Hic Bonifacius constituit ut n. m. aut monach pallam sacratam contingeret, aut 1. vel in c. p. in eccl nisi tantum minister, nec servum clericum fieri.

Num 61, lin 1, S. Felic martyris et S. Silvani, ubi et posuit hæc dona pat. lin 3, lib 13, scyphum argenteum, pens lib. 10, coronas arg 3, p. s. lib. 15, calices minores 2, pens sing lib 4. Hic fecit ordinationem 1 in urbe Roma per m, D. lin

A SCHELESTRATE.

A 7, qui etiam sep est, via Salaria, juxta corpus
S. Felicitatis mart. lin pen episc dies novem.
Ex cod. Thuano altero.

Num 60, lin 1, secundo p. s. ann. 3, m. 8, d. 7. Hic sub intentione c. E. lin 3, septem, d. 15. lin 4 in bas Julii. lin 8. qui cum pulsi ex lin 9; Antio ad. S. H. Veniens autem dies proximus lin 17, clerus, vel populus p. Er. mox Romam P. lin 14, Agnæ. ibid. elegerunt. E. lin 16, foris. se reverti. Qui tamen in e. lin 20, pallam sacra

tam.

Apup. Holstenium et Schelestrat.

Lin 1, Flor., menses VIII. Flor sec IX, Romualdus VII, Flor et Cass, dies VII, lin 3, Flor mensib VIII. lin 4, Romuald, Julii. lin 8, Flor et Romuald. pulsi. lin 14. Vat, et erigerunt Eulalium 252 episcopi. lin 15, adiit Flor, alii episcopi, lin 17, Flor et Cass, populus. lin 20, Romuald, pallam

sacratam.

B
Num 61, lin 2, Silvani. lin 4, cal m, 2. lin 6,
nnum in urbe Roma p. m. D. lin ult episc d. 9.

Apud. Peniam ex cod. Cavensi.

Num 60 lin 1, sedit ann III, m. vIII, d. XIII. Hic sub intentione. lin 10, veniens autem proximus dies. lin 18, d. e. Eulalius.

Num 61,lin 2 codd,Silvanii. lin 7 et 8,Flor secund, in cœmeterio juxta corpus S. Felicitatis.

NOTE VARIORUM.

[blocks in formation]

obnoxium curiæ vel cujuslibei rei. Bonifacii decreto vetitum, ne servi, vel obnoxii curiæ, id est, curiæ municipali, vel rationibus publicis, admittantur in clerum. Idem constitutum variis sanctionibus Cæsareis, et pontificiis, L. Officiales. L. Si quis. C. De episc. et cleric. can. 1. Et per totum. 51. dist. can. Legem. 53. dist. can. 1. Et per totum 54. dist.

BINII ET LABBEI

Num.60,lin.1.-Bonifacius. In lege doctissimus, bonis moribus comprobatus, acclamatione totius populi

et plurium Optimatum, invitus pontifex elegitur,et A auctoritati tanti scriptoris,nisi Prosper, et Marcelli

consecratur.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGICE.

Ad consules Monaxium et Plintham referri exordium Bonifacii papæ paulo ante dixi cujus ordinatio in vetusto martyrologio Florentinii consignata præcessit per triduum Kalendas Januarii annum 419aperientes in processu eorumdem consulum. Testis æqualis eorumdem temporum est Prosper in Chronico editus castigate a Schelstratio Antiquit. Eccl. pag. 466, ubi hæc leguntur :

Monaxio et Plintha coss. Romanæ Ecclesiæ quadragesimus episcopatum agit Bonifacius. Huic suffragatur epistola ipsius Bonifacii ad episcopos Galliæ data Idibus Junii Monaxio consule, et altera ad Rufum Thessalonicensem eodem consulatu signata XIII Kalend. Octobr. apud Holstenium. Prioris exemplum legitur in laudato codice biblioth. S. Crucis ad Jerusalem ita subscriptum : Data sub die Idus Junias Monaxio viro clarissimo consule quam alia subsequitur triennio post directa Hilario episcopo Narbonensi, cujus initium: Difficile quidem fidem querimoniis commodamus: finis vero : Data v Idus Febr. DD. NN. Honorio XIII et Theodosio X, consulibus Augg.

In colligenda summa temporis quo sedit Bonifacius, discrepare videntur scriptorum etiam veterum sententiæ,numerum mensium ac dierum diversimode statuentes, ut apparet ex variantibus lectionibus ad textum Anastasii. Verum observant opportune critici diligentiores, hanc differentiam mensium ac dierum supra triennium solidum ipsi tributorum esse referendam in illius schismatis menses,quibus Eulalius falsa insinuatione Symmachi apud Honorium Augustum Ravennæ agentem subnixus, disputabat de electione cum Bonifacio. Chronologiæ illius dissidii collectæ in noctis Pagii Junioris à num.2 ad 11 invenitur, et omne discrimen tollit. Tres menses, aut quatuor impensos fuisse admittendum est ad diluendas calumnias Eulalii et Symmachi quo tempore jussus fuit Bonifacius abstinere a pontificiis muneribus in Urbe exercendis; donec pluribus Honorii litteris Ravennæ datis usque ad diem I nonas Aprilis (quod refert Baronius ad an. 418) sedis Romanæ pacificam possessionem adeptus fuit Bonifacius, expulso Eulalio. Aliqui propterea codices tribuerunt sedi Bonifacii a legitima electione cleri,ut par erat, supra annos tres, menses octo dies tredecim. Alii vero menses tres et dies tredecim supra triennium: qui videntur ex aliquo principis rescripto epocham illam inchoare. In martyrologio Elorentinii depositionis dies constituitur IV Septembris: quod exacte pariatur cum summa temporis a codice B,definiti ex die ordinationis XXIX Decembris si dies legantur septem expresse numerati in catalogo codicis Palatino-Vaticani annorum 865, quem dedimus in Prolegomenis, ex Schelstratio, et in pluribus exemplis operis Anastasiani,ab utroque Pagio indicatis.Ita enim ex ordinatione Bonifacii, consignata, ut vidimus, die xxix Decembris,deducentibus epocham novi pontificatus constat ratio exacta mensium, ac dierum septem huic pontifici assignatorum supra triennium solidum.

Quam illustre addatur hoc triennale regimen Bonifacii ex litteris Patrum et conciliorum, indicant notæ aliorum ac nostræ, quas consule.

Superest,ut ostendam,cur anno 422, potius quam 423, mortem Bonifacii consignem; licet eam diffcrendam putaverit ad 423 cardinalis Norisius, historiæ et chronologiæ illustrator lib.primo historiæ Pel. cujus capiti 22 hæc præfigit in titulo: Moritur Honorius imperator, ac postea Bonifacius papa. Exordium verò capitis tale est : Obiit anno 423, die xv Augusti,Honorius imperator: et quintum post versum subdit die vero xxv Octobris Bonifacio etiam pontifice mortuo, Cœlestinus subrogatus fuit. Deferrem

B

C

D

nus comes, qui tunc superarant, aliter indicarent. Marcellinus ita digessit in Chronico gesta sub consulatu Asclepiodoti et Mariniani. Indict.vi, Cœlestinus Romanæ Ecclesiæ XLI, antistes creatus est: vixit annos novem. Tum cæteris ejusdem anni eventibus enarratis, postremum illud euuntiat, Honorii scilicet mortem. Nec dissimiliter Prosper in Chronico sub iisdem coss prius memorat initium Cœlestini. scribens, Romanæ Ecclesiæ quadragesimus primus præsidet Cœlestinus annis novem, mensibus decem, diebus quindecim; deinde refert Longobardorum. secundum regnasse Lamissum, et anni gesta_concludit morte Honorii, et tyrannide Joannis. Æqualium igitur scriptorum testimonia non modo non præponunt Honorii obitum morti Bonifacii, sed initium pontificatus Caelestini præferunt morti Honorii. Porro si mense Augusti obiit Honorius(de quo dubitare non licet tum ex historicorum testimoniis ad

ductis per Ducange in Constantinopoli Christiana, tum ex legibus codicis Theodosiani datis hoc consulatu,nempe vi Idus Aug his coss 1. LXI,de Hæreticis, et lege xix, de Appellationibus, et lege v lib xi, de conl donat collata cum præcedenti, et 1. vii, de inoffic Test, tit 19,lib 11); et inter prima hujus anni gesta refertur initium sedis Coelestini, qui die xxv. Octobris pontificatum auspicatus est; profecto debemus colligere,Octobrem illum spectasse ad indictionem sextam, qua labente consulatum inierunt Kalendis Januarii Asclepiodotus et Marinianus ære Christi 423; cum inchoasset mense Septembri anni 422, nempe paulo ante pontificale initium Cœlestini. Rur. sus ex annis novem, mensibus decem,diebus quindecim. Cœlestino tributis colligitur electio ejusdem anno 422. Differri enim non potest ejusdem obitus ultra ætatem anni 432. Quare si anni decem, et menses decem, et quod abundat eidem tribuendi sunt; non potest exordium sedis desumi ex anno 432, sed necessario alligandum est anno 422.

NOTE HISTORICA.

Num.60,lin.5.- Audiens hoc Placidia Augusta cum filio suo Valentiniano Augusto dum sederent Ravennæ, retulit Honorio Augusto Mediolani sedenti. Ne quid obscuritatis offundatur historiæ ab implicata exprexsione nominum Placidiæ et Valentiniani ejus filii, cui titulus Augusti hoc in numero maturius tribuitur, quam par sit; observandum est Placidiam Augustam Theodosii Magni filiam, et duorum imperatorum sororcm (Arcadii et Honorii) post obitum prioris mariti Athaulsi Gothorum regis uxorem datam Constantio Patricio Christi anno 416, Theodosio VII et Palladio coss ex hoc genuisse Valentinianum tertium vi Nonas Julii Christi 418, Honorio XII et Theodosio VIII, coss (Prosper in continuat Chron Euseb) Bonifacius electus est Romanus pontifex anno proxime procedenti ad finem vergente, scilicet XXIX. Decembris Christi 418, qua etiam die schismaticorum factio in Lateranensi patriarchio collocabat Eulalium, agente tunc apud Ravennates Placidia cum merito Constantio, in consortium imperii et Augustæ dignitatis adlecto,sive anno eodem Monaxio et Plintha coss ut habet Idacius, ex observatione Besoldi castigata per Rupertum pag 426; sive anno 420,cujus exordia procedunt cum schismate Eulalii. Quandiu vivit Honorius (vixit autem ad xvII Kalendas Septemb anni 423, Asclepiodoto et Mariniano coss) Valentinianus puer Augustam dignitatem non obtinuit,quam pater Constantius ab Honorio acceptam retinuerat ad supremum vitæ diem 11 Septembr 421. Valentinianus post obitum patrui Honorii a Theodosio Juniore patrueli suo Cæsar et Augustus dictus fuit xvin Octobr anni 425, delato illi imperio Occidentali. Quare textus Bibliothecarrii ne turbet historiam ita est intelligendus,ut in electione Bonifacii papa Placidiam exhibeat una cum filio Valentiniano adhuc infante Ravennæ commorantem, non vero

« PoprzedniaDalej »