Obrazy na stronie
PDF
ePub

Fecunditatem enim Virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumta de corpore est; et ædificante sibi sapientia domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, hoc est, in ea carne, quam assumpsit ex homine, et quam spiritu vitæ rationalis animavit.

CAP. III.-Fides et consilium Dei circa incarnationem Verbi exponuntur.

SALVA igitur proprietate utriusque naturæ et substantiæ, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab æternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostræ debitum, natura inviolabilis naturæ est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo JESUS CHRISTUS, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus, quæ in nobis ab initio Creator condidit, et quæ reparanda suscepit. Nam illa, quæ deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens: quia exinanitio illa, qua se invisibilis visibilem præbuit, et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem

Nec

suam utraque natura: et sicut formam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus, hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse senten. tiam, seque in malis suis quoddam de prævaricatoris consortio invenisse solatium, Deum quoque, justitiæ exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam; opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suæ dispositionem sacramento occultiore compleret; et homo, diabolicæ iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret.

CAP. IV.-Utriusque Christi nativitatis et naturæ

proprietates expenduntur.

INGREDITUR ergo hæc mundi infima Filius Dei, de cælesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse cœpit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suæ immensitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est de matre Domini, natura, non culpa; nec in Domino JESU

CHRISTO, ex utero Virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo: et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab æqualitate paternæ gloriæ non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est, quod sæpe dicendum est, vere Dei filius, et vere hominis filius. Deus per id, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: homo per id, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Deus per id, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: homo per id, quod factus est ex muliere, factus sub lege. Nativitas carnis manifestatio est humanæ naturæ: partus virginis divinæ est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum: magnitudo Altissimi declaratur vocibus Angelorum. Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere: sed Dominus est omnium, quem Magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad præcursoris sui Joannis baptismum venit, ne lateret, quod carnis velamine Divinitas tegeretur, vox Patris, de cælo intonans, dixit, Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, lassescere,

atque dormire, evidenter humanum est. Sed quinque panibus quinque millia hominum satiare, et largiri Samaritanæ aquam vivam, cujus haustus bibenti præstet ne ultra jam sitiat, supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare, et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa præteream, non ejusdem naturæ est, flere miserationis affectu amicum mortuum, et eumdem, remoto quatriduanæ aggere sepulturæ, ad vocis imperium excitare redivivum; aut in ligno pendere, et, in noctem luce conversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire; ita non ejusdem naturæ est, dicere, Ego et Pater unum sumus, et dicere, Pater major me est. Quamvis enim in Domino JESUCHRISTO, Dei et hominis, una persona sit, aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est æqualis cum Patre Divinitas.

CAP. V.-Veritas carnis in Christo probatur ex Scriptura.

PROPTER hanc ergo unitatem personæ in utraque natura intelligendam, et filius hominis legitur descendisse de cælo, cum filius Dei carnem de ea virgine, de qua est natus, assumpserit. Et rursus filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum hæc non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturæ humanæ sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur, secundum illud

N 2

Apostoli, Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret, Quem me, inquit, dicunt homines esse filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent, Vos autem, ait, quem me esse dicitis? Me utique, qui sum filius hominis, et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse dicitis? Ubi B. Petrus, divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris Eumdem et Dei Filium est confessus et Christum quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem : et æqualis erat periculi Dominum JESUM CHRISTUM aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem, vero Domini (quæ utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus et mortuus,) quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostræ integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens, et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis, quos dubietas perstringebat, admittens, ideo et clausis ad discipulos januis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et donato intelligentiæ lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat; et rursus Idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimæ passionis signa monstrabat, dicens, Videte manus meas et pedes, quia ego sum. Palpate et videte, quia spiritus

« PoprzedniaDalej »