Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nicolao Clemangio Theologo Parisiensi, hujus ævi celeberrimo, gesta publica referente; sed nos ipsa gesta, ipsamque Pragmaticam-sanctionem legere ac referre præstat.

Ea edita est, Rege præsente, et in congregatione Ecclesiæ Gallicanæ apud Bituriges, 7° Julii, anno 1438, atque a magnifica Synodi Basileensis commendatione ducit initium (1).

Recipiuntur ergo ex eodem Basileensi Concilio Concilii Constantiensis constitutiones, imprimis caput Frequens; tum ejusdem Concilii Constantiensis sessionis v Basileæ toties repetita decreta, adscribiturque sic: « Acceptavit et acceptat, prout jacent, jam dictorum Prælatorum cæterorumque virorum ecclesiasticorum, ipsam Ecclesiam (Gallicanam) repræsentantium, congregatio sæpe dicta. » Tum Basileensia decreta memorantur, et acceptantur, præsertim illud de sacris electionibus. Adhibitæ quidem decretis Basileensibus aliquot modificationes; sed quam illud fieret, illæsa Concilii auctoritate, hæc verba demonstrant : « Demum conclusit prælibata congregatio, ut decreta ipsa, de quibus visum est quod debeant simpliciter acceptari, ex nunc simpliciter acceptentur et executionem sortiantur, atque ex nunc effectui realiter mancipentur; et similiter ea decreta circa quæ factæ fuerunt prænotatæ modificationes, ex nunc cum ipsis modificationibus acceptentur, prout etiam acceptantur, sub spe scilicet quod ipsæ modificationes per sacrum Concilium admittentur : pro quo regii Oratores instabunt, vice regia, Ecclesiæ regni et Delphinatus. »

Cum hæc admitterent, tamen in agnoscendo Felice, Basileensibus non consentiebant, sed Eugenio obsequebantur. Id cur facerent, docet illa responsio Caroli VII, deprompta ex vetustissimo codice Victorino, quo hujus ævi acta referuntur (2): « Protestatur Rex, quod more prædecessorum suorum paratus est audire Ecclesiam rite ac legitime congregatamt Verum quod apud multos graves et probos non modica es, dubitatio an suspensio, privatio, et subsecuta electio facta. Basileæ sit legitima, dubium etiam est an illa congregatio ILLIS DIEBUS, quibus prædicta agitata et facta sunt, sufficienter repræsentaret universalem Ecclesiam ad tantos et tam arduos actus; Rex perstat et manet in obedientia Domini Eugenii, in qua nunc stat: ubi vero Rex plene et sufficienter de prædictis informatus fuerit, sive per œcumenicum, aut aliud ge

(1) Tom. xii Conc. col. 1429 et.seq. Vid. Pragm. in edit. Pinsonii, ann. 1666. (2) Hist. Universit. ann. 1439, tom. v, p. 447.

nerale Concilium, aut in congregatione Ecclesiæ suæ Gallicanæ extensius congregandæ, seu in conventione Principum, Rex comperta veritate stabit cum ea, et ei adhærebit. »

Ergo Rex Gallicanaque Ecclesia de potestate Concilii generalis, in deponendo Papa, minime; de hoc tantum Concilio, neque in omnibus, ambigebant: quod, licet pro generali haberetur in aliis quibus consentiret Ecclesia, in deponendo Papa, repugnantibus Regum Legatis ac plerisque per orbem terrarum Ecclesiis, non satis repræsentare videretur eam, quæ maxima ex parte hujusmodi consiliis repugnaret, Ecclesiam. Ea causa dubitandi fuit: quæ dubitatio Germanos adduxit, ut neutri faverent; nostros, quod erat æquius, ut in possidentis obedientia persisterent, neque, ex dubia condemnatione, certa eum dejectione mulctarent.

NOTE.

§ Basileenses. L'édition de Luxembourg porte: De Florentia et ultimo, pour: Utino.

Même § Bossuet ajoute: In utrosque plurimi (culpam conferebant).

Nobilissimas Universitates, propter Constantiensium canonum auctoritatem, Basileensi Synodo adhæsisse.

Interim nobilissimæ Academiæ toto orbe terrarum inclinabant in Synodum.

Anno 1488, cum Bituricensis Conventus haberetur, Universitas Parisiensis Legatos misit, qui Conciliorum generalium, ac præsertim Constantiensis ac Basileensis, auctoritatem tuerentur (1).

Anno 1439, jam deposito Eugenio et electo Felice, in codice Victorino optimo, hæ Universitates memorantur, quæ Basileensibus adhæserint : Parisiensis, Viennensis, Erfordiensis, Coloniensis, et Cracoviensis (2).

Edita ergo est Doctoris Parisiensis, pro Synodo Basileensi, contra ejus translationem, ampla defensio, qua sententia sacræ Facultatis totiusque Academiæ argumentis firmaretur. In hac defensione hæc legimus (3): « Nullus est alius inobliquabilis, nisi Ecclesia, aut Concilium generale, habens specialem Christi assistentiam, ex promissione ejus; ergo nulli alii necesse est infallibiliter credere, nisi Ecclesiæ aut Concilio generali. Concilium generale est regula inobliquabilis, ratione assistentiæ Salvatoris, supremum tribunal in terris, ad quod, in dubiis salutem humanam concernentibus, haberi debet recursus; nec ad Christum a generali Concilio legitime congregato appellari potest, cum Spiritus sanctus eorum, quæ conciliariter aguntur, principalis auctor et definitor existat. »>

Tum Universitas Coloniensis, a Theodorico Coloniensi Archiepiscopo requisita, edidit responsionem; illa vero responsio ab hac propositione incipit (4) : « Ecclesia synodaliter congregata habet supreman jurisdictionem in terris, cui omne membrum Ecclesiæ, cujuscumque dignitatis fuerit, etiam papalis, obedire tenetur, quam nemo sine ipsius Ecclesiæ synodalis conventu dissolvere vel transferre potest. » Ex his cætera æstimari possunt.

(1) Hist. Univ. loc. cit. p. 444. — (2) Ibid. p. 449. — (3) Ibid. p. 450. ·

-

(4) Ibid.

p. 460.

Universitas Erfordiensis Theodorico Archiepiscopo Moguntinensi simile responsum dedit, quo Basileense Concilium asserit; neutralitatem improbat (1): quod Concilium sit supra Papam, ex Constantiensi decreto, etc.

Universitas Viennensis Concilio Basileensi ac Felici favet, et neutralitatem impugnat : quod si duo aut plures contenderint de papatu, est justum et licitum, si de jure eorum dubitatur, eis usque ad futurum Concilium obedientiam subtrahere. At in his quæ fidei sunt, aut quæ schismatis extirpationem, aut morum reformationem in capite et in membris Ecclesiæ respiciunt, nunquam licet christiano a sacro Concilio legitime congregato appellare (2). »

Cracoviensis Universitas, editis litteris ad Uladislaum IV Poloniæ et Hungariæ Regem, decreta Basileensia adversus Eugenium et pro Felice firmat, his maxime conclusionibus :

1° Quod unam Ecclesiam agnoscere oporteat. 2o Quod, sicut unum est caput principale Christus, ita unum est caput universale Papa. 3° Quod quodlibet Concilium generale in Spiritu sancto legitime congregatum repræsentat universalem Ecclesiam, et habet potestatem immediate a Christo; idque Constantiensi Concilio fixum, ac probatione non egere. 40 Potestas Ecclesiæ universalis, ac etiam cujuslibet Concilii generalis legitime congregati ipsam repræsentantis, superior est potestate Papæ et qualibet alia potestate in terris (3). » Reliquæ ex his facile intelliguntur.

Ex his liquet quod, etsi de aliqua parte Basileensium gestorum fuerit dubitatum, non proinde Concilii universalis aut Constantiensium decretorum auctoritatem in dubium fuisse revocatam, sed certam et inconcussam suoque immotam pondere constitisse. Id etiam sequentia gesta declarabunt.

(1) Hist. Univers. loc. cit. 462. p. et seq.

(2) Ibid. p. 473, 474. - (3) Ibid. 480

P.

NOTE.

Ce chapitre offre quelques corrections de peu d'importance. Ainsi, § Edita, Bossuet corrige: In hac defensione hæc legimus, au lieu de : juxta quam .

Mors Eugenii IV: Nicolaus V succedit pax composita, immotis decretis Constantiensibus: Concilii Basileensis antesignani, abdicato tantum Felice, nulla doctrinæ retractatione, pro orthodoxis habiti.

Dum hæc agebantur, Græcis ad unitatem redactis, eruditis Armenis, Jacobitarum atque Ethiopum accepta legatione, Eugenius Florentia Romam Concilium, ipso Concilio approbante, transtulit, ne deesset quod Basileensibus opponeret (1). Una vel altera sessione vix quidquam; de reformatione certe nihil actum. Interim Basileenses, extenuatis ac pene nullis viribus, cum Felice suo Lausanam defluxere, vicinam civitatem : utrinque paucis cum Episcopis Synodus universalis agebatur, aut potius tanti nominis majestas ludibrio habebatur. Eugenius obiit, unione facta, nobilis : utinam stabili, felix! Cæterum, id egisse quod in ipso esset, maximæ laudi fuit. Optabant viri boni, ut pari studio reformationi animum adjecisset. Aliis occupatus, partem officii vel maximam prætermisit. Successit, anno 1447, Nicolaus V, antea Thomas (Sarzanus), Sanctæ Sabinæ Cardinalis, vir optimus atque doctissimus ; quodque inter omnes constabat, pacis amantissimus. Itaque anno sequente 1448, postquam a tempore electi Felicis annos fere novem inter Papam et Synodum dubiæ Ecclesiæ fluctuabant, facta pax, Caroli VII Francorum Regis præcipua opera, his conditionibus ut Felix papatui renuntiaret, ut Concilium Basileense sive Lausanense ordinaret, << maxime propter pacem Ecclesiæ, Nicolaum pro Pontifice habendum, statuendo et ordinando quod faciat et adimpleat quæ summus Pontifex facere tenetur, mandaretque omnibus eidem Nicolao obediendum esse (2); » ut Synodus deinde se ipsa dissolveret, ut a Nicolao Synodus generalis, neque revocanda neque proroganda, neque impedienda, in Gallia statim indiceretur : tanta apud omnes, etiam post Basileense dissidium, Conciliorum non modo necessitas, sed etiam majestas et auctoritas ferebatur ; ut utrinque factæ gratiæ ratæ, utrinque irrogatæ pœnæ irritæ haberentur (3).

(1) Tom. XII Conc. part. III Concil. Flor. col. 1218, 1222 et seq. Vid. ibid. Patr. cap. cxxix, col. 1599, 1600. (2) Ibid. Decr. Ad. visum, etc,. col. 1329.

(3) Ibid. Vid. quoque col. 1527.

« PoprzedniaDalej »