Obrazy na stronie
PDF
ePub

ADNOTATIONES

IN HAEC CHRONICA.

EMINOS MS. Codices pervetuftos in Ambrofiana Biblio theca fervamus, quorum prior Capitularia Regum Francorum, alter Langobardorum leges complectitur. Hic cir citer Ann. Chrifti MXIII. ille Anno MXXVIII. exarati fuere, & olim in Coenobio quodam, ut ibi notatur, extabant Ofcelae fito, quod vulgo Sufa di Savoja appellatur. Multa hinc difcas, quibus Regum, Italiae Chronologia amplificetur, nonnulla etiam, quibus reftituatur. Praeter alia heic animadvertas, Regio nomine infigniri Arduinum, quem Henricus Imperator inter Coelites poftea cooptatus acerrimo bello infectatus eft, eumque Ticinenfi in Urbe corona Italica fuiffe redimitum. Regnum illius duobus tantum annis, duobus menfibus, & aliquot diebus conftaffe dicitur. Hunc tamen Arduinum Ditmarus Lib. IV. Hiftor. Regem à Longobar dis falfo appellatum ait, & in eamdem fententiam plerique Germanici Scriptores ivere. Utri ex his partibus ftet veritas, inquiram ego fortaffis in Difquifitione de Corona Ferrea (a) hoc fecundo Tomo includenda. Diverfam etiam rationem temporis, quo Conradus Imperator Romanam. Coronam fufcepit, heic obferves; reliqui enim Hiftoriographi à Baronio laudati Anno Chrifti 1027. illum à Joanne Pontifice die Sancto Refurrectionis Dominica inunctum, & coronatum affirmant, quod tamen VIII. Kal. Junias peractum hoc in Chronico legitur. Quod eft ad Annos, quibus tertius Otto Roma norum Imperatorem egit, recte notatos heic video. Quum enim An. Ch. 996. V. Id. Maii Romae aureum diadema acceperit, annofque deinde V. & menfes IX. imperaffe dicatur, ejus mors iccirco in Annum 1002. & in menfem Februarium eft coniicienda. Quare iis aufcultandum non eft, qui falfa temporum ratione duti in Anno fuperiore, hoc eft 1001. Caefaris hujus interitum figunt. Hoc Emin. etiam Baronius animadvertit. Ceterum & hinc percipimus, Auguftorum annos a die tantum a die tantum fufceptae Romanae Coronae numerari olim confueviffe, quem morem aliis fcriptoribus ufurpatum cognovimus. Tandem ope Indictionum heic defcriptarum tempora facilius intelligas, quibus Italicum fceptrum Reges obtinuere. In noftro autem Codice, ubi Regum Francorum Capitularia leguntur, poft Chronicon Conftitutio Henrici Imperatoris, ut arbitror, primi fequitur, quam quia hucufque non editam cenfeo, huc derivare par eft.

(a) Hac Tom. XI, P. III.

CON

CONSTITUTIO

HENRICI PRIMI IMPERATORIS.

HENRICUS GRATIA DIVINAE MISERATIONIS
ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS.

MNIBUS noftris fidelibus praefentibus etiam & futuris notum fieri volumus, quod femper Reipublicae providentes, quae di gna funt, probabilium perfonarum noftri Imperii fidelium acceptione difponimus. Cum enim pro excellentia noftri Regni, & pro utilitate multimoda demoraremur in Civitate Argenti na, quae vulgari nomine Straburge vocatur, multorum perlatum eft ad nos relatione, quod plurimi tunc erant, qui fub occafione bis periculis laborabant. Unde etiam digna provifione omnibus fuccurrentes, atteftatione quamplurium nobis aftantium fidelium Archie pifcoporum, Mediolanenfis videlicet, & Treverenfis, Epifcoporum quoque Tranbur genfis, Placentini, Cumani, Vercellenfis, Parmenfis, Aquenfis, Lunenfis, Vulterrenfis, Marchionum quoque & Comitum Italibenfium, nobilium vero multorum Vavafforum, fapibentium, & Judicum, inter multa, quae Reipublicae congruebant, tria Capitula infervimus, quae & ab omnibus noftri Imperii obferventur, stabili. que obfervatione teneantur amodo, & deinceps ftatuimus, jubemus, & firmiter praecipimus. Hacc funt, quae inviolabiliter obfervari jubemus.

Cap. I. Quicumque ex quacumque natione legitimam uxorem acceperit, vel acceperit, fi eam mori contingerit fine filiis, filiabufque eorum amborum, vir fuae uxoris fuccedat, & omnia bona ejus percipiat.

Cap. II. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem, aut matrem, aut fra. trem, aut fororem, vel nepotem, vel aliquem fuum propinquum per fe, aut per alium interfecerit, bereditas interfecti ad alios fuos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero bereditas in Fifco redigatur. Ipfe vero ordinante Epifcopo publicae poenitentiae fubdatur. Quod fi ille, qui crimine arguitur, negare voluerit, per fe pugnam faciat, nec liceat ei Campionem pro fe dare, nifi decrepita aetas, aut juvenilis, aut infirmitas pugnare probibuerit.

Cap. III. Qui infra trevvam, vel datum pacis ofculum, aliquem hominem interfecerit, & negare voluerit, pugnam per fe faciat, nec Campionem pro fe dabit nifi ut dictum eft fupra. Si vero convictus fuerit, manum, qua homicidium fecit, amittat.

VETU.

VETUSTISSIMI VERSUS

QUI OLIM IN BIBLIOTHECA

SANCTI ISIDORI

HISPALENSIS EPISCOPI

LEGEBANTUR.

Origenes.

Y

SIDORI Spalenfis Epifcopi extant verfus titulis Bi

bliothecae.

Sunt heic plura facra, funt heic mundialia plura,

Ex his, fi qua placent carmina, tolle, lege,
Prata vides plena fpinis, & copia floris;

Si non vis fpinas fumere, fume rofas.
Heic gemmae radiant veneranda volumina Legis,
Condita funt pariter heic nova cum veteri.
Ille Origenis ego Doctor veriffimus olim,

Praereptus fubito lingua nocente fui.
Condere, fi credis, ftudui tot millia libros,

Quot legio miffos ducit in arma viros.
Nulla meos umquam tetigit blafphemia fenfus,
Sed vigil, & prudens tutus ab hofte fui.
Sola mihi cafum Periarchûm dicta dederunt,
His me conjectum impia tela premunt.

Gallia me genitum, me Pictavis ore tonanti

Doctorem Hilarium mifit alumna fuum. Ambrofius Doctor fignis infignis, & Hymnis, Enitet heic titulis, enitet eloquiis. Mentitur, qui te totum legiffe fatetur,

Aut quis cuncta tua Lector habere poteft: Namque voluminibus mille Augustine refulges;

Teftantur libri, quod loquor ipfe, tui.
Quamvis multorum placeant volumina libris,
Si Auguftinus adeft, fufficit ipfe tibi.
Hieronyme Interpres variis doctiffime linguis

Te Bethlem celebrat, totus te personat orbis
Te quoque noftra tuis Bibliotheca libris.
Nomine Joannes Chryfoftomus inde vocatur,

Aurea quod noftrum lingua corufcat opus.
Conftantinopolis me praeceptore refulget,

Et celebror libris Doctor ubique meis. Compofui mores, virtutum praelia dixi,.

Et docui miferos crimina flere reos

Hilarius.

Ambrofius.

Auguftinus.

Hieronymus.

Joannes Chryfoftomus.

Clarior eloquio cun&tis Cypriane refulges,

Cyprianus.

Tu modo Doctor eras, tu modo Martyr ades.

[ocr errors]

Si Maro, fi Flaccus, fi Nafo, & Perfius horret,
Lucanus fi te, Papiniufque tedet;

Prudentius.

Par eat eximio dulcis Prudentius ore,

Carminibus variis nobilis ille fatis. Perlege facundi ftudiofum carmen Avidi

Ecce Juvencus adeft, Seduliufque tibi. Ambo lingua pares, florentes verfibus ambo

Fonte Evangelico pocula larga ferunt. Define Gentilibus ergo infervire Poetis.s

i

Avitus. Juvencus. Sedulius.

Dum bona tanta pores, quid tibi Calliroen? Hiftorias rerum, & tranfacti tempora fecli

Condita membranis haec fimul arca gerit. Quantum Auguftino clares tu Ippone magiftro, Tantum Roma fuo Praefule Gregorio. Non fatis antiquis Doctoribus impar haberis

Leander vates. Hoc tua dicta docent. Conditur heic juris feries ampliffima legum, Veridico Latium quae regit ore forum. Tom. XI. P. III.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

Non fucos, libros geftant haec fcrinia noftra;
Qui cupis, ecce lege, fi tua vota libent.
Tolle heic fegnitiem, pone faftidia mentis;

Crede mihi frater, doctior inde redit.
An dicis forte: Quid jam mihi ifta neceffe eft,
Quod meditem ftudij non fupereffe mei?
Explicui Hiftorias, percurrique omnia Legis:
Vere hoc fi dicis, jam nihil ipfe fapis.
Quos claros orbe celebrat medicina magiftros,
Hos praefens pictos fignat imago viros.
Sunt medio dona, quam diu quifque laborat,
Aeger jam furgit, nulla lagena venit..
Quod debes medico, redde aeger, ne mala rurfus
Occurrant, occurret denuo nemo tibi.
Pauperis attendat medicus cenfum, atque potentis,
Difpar conditio dispari habenda modo est.

Si fuerit dives, fit jufta occafio lucri

Si pauper, merces fufficit una tibi.

Quidquid Arabs aris, quidquid fert Indus odoris,
Quidquid & Jonii perveḥit unda maris,
Cynamomum, myrrham, folium, caffiamque nitentem
Balfama, thus, calamum, Choriciumque crocum;

Haec poffunt magnorum pigmentaria Regum,
Et domus immenfis proflua deliciis.

Nos vilibus fruimur pratorum germinis herbis,
Quas humiles valles, & juga celfa ferunt,
Sacri ergo Hefperidum montes, & rura valete,
Nam multis curis munera veftra valent.
Heic odorata jacent, heic fpirant cynnama, thura,
Quaeque opulentus Arabs, quaeque Sabea feret,
Unguenti genera dum fint gratiffima plura,

Nil rofa, nil viola gratius effe poteft,

Cedet Elinus, cedet Amaracinus illis,

Cedet & heic Cyprium quae regione venit,
Unguenta heic cernis varia, quae Graecia mifit,
Plurima & Hefperia de regione fumus.

Vascula concreta fragilis de pulvere cretae
Pigmenta gerimus, pocula nulla damus,

IN

« PoprzedniaDalej »