Obrazy na stronie
PDF
ePub

FIRMANI Institutionum divinarum liber primus explicit A liber primus explicit, omisso tune scilicet CÆLI, vel feliciter. CECILII nomine, quod nihilominus in aliis libris legitur.

In fine quarti libri legere est: CELI FIRMIANI Institutionum divinarum liber 1v explicit.

Ad calcem quinti libri scribitur: L. CÆLI FIRMIANI Institutionum divinarum liber v de Justitia explicit.

Manuscriptum Regium, numero 1675 sic habet: LUCH CELI LACTANTII FIRMIANI divinarum Institutionum adversus Gentes ad Constantinum Imperatorem liber primus.

Ad calcem vero ms. codicis habetur: L. CÆLI LACTANTH FIRMIANI divinarum Institutionum adversus Gentes septimus et novissimus liber ad Constantinum Imperatorem feliciter explicit.

In fine librorum II, II et vII habetur: L. CÆLI
FIRMIANI LACTANTII, etc.

Verum, desinente libro Iv habes: L. CELII LAC-
TANTII FIRMIANI, etc. inverso, ut vides, ordine.
Ad finem autem libri de Ira Dei legere datur: Lu.
CÆLII LACTANTII, prætermisso FIRMIANI nomine.

At cur Domnus Nicolaus le Nourry non inspexit codicem ms. Lactantii, qui extat in Sangermanensi Bibliotheca, ubi tunc degebat? In eo procul dubio hæc legisset ad calcem libri de Opificio Dei: L. CÆLI FIRMIANI LACTANTи de Ratione ad Demetrium explicit. Attamen in libris Institutionum appellatur solum

bus.

Sic in codice 1671 ejusdem Bibliothecæ legitur: B modo FIRMIANUS LACTANTIUS tribus aut quatuor viciL. CELII LACTANTII FIRMIANI divinarum Institutionum adversus Gentes, de falsa Religione libri primi Præ. fatio ad Imperatorem Constantinum.

Codex Colbertinus, nunc in Bibliotheca Regia numero 1667, cui præfixa est inscriptio his verbis: LUCI CECILII FIRMIANI LACTANTII liber incipit contra Gentes.

In codice Lactantiano, qui est in Bibliotheca Majoris Monasterii juxta Turones, initio libri primi sic habetur : LACTANTII FIRMIANI CÆCILII de falsa Religione Deorum, incipiunt Rubricæ libri primi.

Ad calcem libri secundi legere est : FIRMIANI LACTANTII CECILII.

Tandem in fine sexti libri scribitur: CECILII FirMJANI LACTANTII, etc.

His in locis per incuriam omissum est prænomen LUCI.

Quin et in antiquo Bononiensi codice, cui tamen duo priora desunt folia, legitur tamen ad calcem libri primi L. FIRMIANI LACTANTII de falsa Religione

C

Unde, quæso, tot editores hujus auctoris descripserunt prænomina et cognomina, scilicet LucH CÆLII FIRMIANI LACTANTH? Nonne ex mss. codicibus, quibus usi sunt? Non enim ea vel excogitarunt, vel ediderunt casu ac fortuito. Sequitur ergo negligentius atque confidentius, quam par est, scripsisse Nicolaum le Nourry, nusquam Lactantium in codicibus mss. LUCH CELII, aut Lucu CECILи prænominibus insignitum fuisse. Imo constat, ita prioribus voculis appellari, ut æque agnoscatur sub Lucii Cæli aut Cæcilii, ac sub Firmiani Lactantii nominibus.

Sublato igitur præcipuo Domini le Nourry argumento, tota ejus corruit sententia; nec obstat quominus Lactantio adjudicetur libellus de Mortibus Persecutorum, quamvis tantum præ se ferat nomina LuGII CECILII: præsertim cum sat recte docuerimus, idque rationibus multis, soli Lactantio ascribi posse elegans ac perutile istud opusculum.

APPENDIX

DE DUOBUS LOCIS CODICIS MANUSCRIPTI LIBRI DE MORTIBUS PERSECUTORUM, QUORUM IMMUTATÆ SUNT QUÆDAM VOCES IN TEXTU EDITIONIS DOMINI LE NOURRY.

I.

Notavit Domnus le Nourry, in manuscripto legi Primus locus habetur n. 2, col. 196, ubi in textu edi- D deleri, quæ vox cum non cohæreat cum aliis,

tionis Domni le Nourry sic legitur de Nerone: Primus omnium persecutus Dei servos Petrum cruci affixit, et Paulum interfecit: nec tamen habuit impune; respexit enim Deus vexationem populi sui. Dejectus itaque fastigio imperii, ac devolutus a summo tyrannus impotens, nusquam repente comparuit; ut ne sepulturæ quidem locus in terra tam malæ bestiæ appareret. Unde illum quidam deliri credunt esse translatum, ac vivum reservatum. Sibylla dicente, matricidam profugum a finibus esse venturum, ut quia primus persecutus est, idem etiam novissimus persequatur, et Antichristi præcedat adventum.

nee quid ibi significet intelligatur, ponendam duxit in edito textu vocem deliri. Verum emendatio ista admitti non debet; omnino enim adversatur auctoris menti. Non equidem Lactantius istam quorumdam de Nerone opinionem, existimantium eum esse translatum et vivum reservatum, suam esse dicit: sed hanc ita exponit, ut ab ipso minime repudiari manifestum sit; siquidem istius quorumdam opinionis probabiles affert rationes. Primo enim hinc eam natam esse tradit, quod Nero nusquam repente comparuerit, ne tam mala bestia sepulturæ locus inveniretur. Deinde docet, hanc opinionem fulciri

auctoritate Sibyllæ, quæ plurimum tunc temporis A (nostræ vero pag. 250): Quæ omnia secundum fidem

valebat, cujus verba refert. Assignat etiam causam, propter quam reservatus putabatur; nempe ut præcursor Antichristi fieret, et qui primus persecutus fuerat, idem etiam novissimus persequeretur. Demum duorum prophetarum exempla recenset, qui vivi translati fuerunt.

scientium loquor, ita u! gesta sunt, mandanda litteris credidi. Notat Domnus le Nourry, in manuscripto haberi : quæ omnia secundum finem, scienti enim loquor, ita ut gesta sunt, mandanda litteris credidi. Contendo, verba ista, scienti enim, immutari non debuisse. Sensum enim planum et apertum habent, qui certe auctoris menți congruit. Ibi Donatum, cui librum de Mortibus Persecutorum nuncupaverat, alloquitur Lactantius, cum ait, scienti enim loquor. Revera vox ista, finem, cujus sensus statim non apparet, dedit locum suspicandi aliquid esse in hac phrasi immutandum. Sed si vox ista finem immutanda fuit, quia obscurior videbatur, non idcirco duæ sequentes voces, quarum apertissimus est sensus, im

Non ergo istius auctoris meus fuit eos deliros appellare, qui ita sentirent. Idque eo minus verisimile est, quod hic auctor nec occisum, nec mortuum Neronem dixerit; et hæc opinio eadem ætate in animos Christianorum plurimorum et eruditorum, et sanetorum pervaserat, Neronem esse reservatum. Id testatur Severus Sulpitius lib. 1 Historia Sacræ, num. 40, agens de Nerone: Qui non dicam regum, inquit, sed omnium hominum, et vel immanium bestia- B mutandæ erant. Supponamus emendandam vocem rum sordidissimus dignus extitit, qui persecutionem in christianos primus inciperet; nescio, an et postremus explerit siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum Antichristum venturum ; et n. 42: Interim vero... humanis rebus eximitur... certe corpus illius interemptum unde creditur... curato vulnere ejus, servatus, secundum illud, quod de eo scriptum est: Et plaga mortis ejus curata est, sub sæculi fine millendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.

Idem Severus Sulpitius Dialogo 2 de Virtutibus Beati Martini, hoc habet eam in rem: Cæterum cum ab eo, nempe Beato Martino, de sæculi fine quæreremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse venturos; Neronem in Occidentali plaga, regibus subactis decem, imperaturum... et ipsum denique Ne- C ronem ab Antichristo esse perimendum.

Sanctus Augustinus, lib. xx de Civit. Dei, cap. 19, hæc de variis opinionibus circa Neronem scribit: Nonnulli ipsum resurrecturum, et futurum Antichristum supicantur: alii vero nec eum occisum putant, sed substractum potius, ut putaretur occisus, el vivum occultari... donec... restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est opinantium tanta præsumptio.

Quam falsi autem essent omnes isti de Nerone rumores, liquet ex Suetonio lib. vi de Cæsaribus, ubi et genus mortis Neronis, funeris rationem et expensas, tumuli locum et structuram narrat. Ferrum, inquit, jugulo adegit, juvante Epaphrodito a libellis... nihil prius ac magis a Comitibus exegerat, quam ne potestas capitis sui cuiquam fieret : sed ut quoquo modo tolus cremaretur. Permisit hoc Icellus, Galbæ libertus... reliquias Ecloge el Alexandra nutrices cum Acte concubina gentili Domitiorum monumento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio, etc.

Licet vocem deliri e textu libri de Mortibus persecutorum tollendam putem, quid tamen eo loci significet vox deleri, prorsus nescio; nec quod cum aliis ignoro, solus volo scire videri.

H.

[ocr errors]

Alter locus, in quo immutate sunt quædam voces codicis manuscripti libri de Mortibus persecutorum in textu editionis Domini le Nourry, habetur n. 52, pag. 99, ubi legitur in textu præfatæ editionis

D

istam finem, ut emendata fuit in textu edito, nihil præterea immutari debuit; exhibet enim phrasim, quæ Tullii omnino stylum redolet, in hunc modum : Quæ omnia secundum fidem, scienti enim loquor, ita ut gesta sunt, mandanda litteris credidi. Perinde ac si dixisset: Quæ omnia secundum rei veritatem, quod certe tu, Donate, nosti, ita ut gesta sunt mandanda lilteris credidi. Juxta Ciceronem, in Epistola quarta libri tertii ad Quintum fratrem, secundum fidem loqui, est dicere, loqui prout se res habent. En verba Ciceronis: Mihi illud jucundum est, quod cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, etc. Nemo est, qui non videal, testimonium secundum fidem dicere, idem esse ac secundum rei veritatem.

Jam vero sitne eo loci mutanda vox finem, expendendum est. Retinenda sane est, si ex illa idoncus quidam sensus affulgere possit. Hunc vero sensum, si retineatur, habere potest: Secundum finem, id est, prope mundi finem; ita ut sensus sit : Quæ omnia imminente mundi fine, quod tu ipse, Donate, nosti, quomodo gesta sunt, mandanda litteris credidi.

Vocem finis, sumi aliquando a scriptoribus Ecclesiasticis pro mundi fine, constat ex Tertulliano cap. 59 Apologetici, ubi ait: Oramus pro Imperatoribus, pro ministris eorum, ac potestatibus, pro statu sæculi, pro rerum quiete, pro mora finis. Orare pro mora finis in isto Tertulliani loco, est orare, ut mundi finis retardetur. Quod eo loci vocat finem, clausulam sæculi nominaverat cap. 32 ejusdem Apologetici, his verbis: Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu Imperii, rebusque Romanis, quod vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam sæculi acerbitates horrendas comminantem, Romani Imperii commeatu (id est, diuturnitate) scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanæ diuturnitati favemus.

Antiquus auctor Commentariorum in Epistolas sancti Pauli, editus ad calcem operum sancti Ambrosii, in hæc verba cap. xiv Epist. I ad Cor., v. 24: Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, sic habet : Deinde finis; hoc dicit, quia, tradito regno, finis erit mundi.

tradit, totum jam ipsum mundum in defectióne esse el in fine.

Multos primis Ecclesiæ sæculis Christianos in ea A tempus appropinquasse; et in libro ad Demetrianum fuisse sententia notum est, mundi finem propinquare. Hanc fuisse ipsius Lactantii, patet ex Institutionum lib. vii, cap. 16, ubi tradit Romanum nomen brevi de terra tollendum; et in Epitome, cap. 10, docet interitum mundi expletis sex annorum millibus fieri necesse esse. Quod, inquit, in proximo est, quantum de numero annorum, deque signis, quæ a Prophetis prædicta sunt, colligi potest; et cap. 25 libri vii Institutionum supra citati ait: Omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum, licet varient historiæ circa numerum annorum ab exordio mundi.

Id ipsum non minus diserte affirmaverat ante eum Sanctus Cyprianus scribens ad Thibaritanos. Scire enim debetis, inquit, ac tenere, diem pressuræ super

Hoc etiam ita Beato Martino persuasum fuerat, ut, teste Sulpitio Severo, Dialogo 2 de Virtutibus Beali Martini, num. 16, Beatus Martinus de fine sæculi disserens, dixerit, dubium non esse, quin Antichristus esset in annis puerilibus constitutus, ætate legitima sumpturus imperium. Subdit vero Sulpitius Severus: Quod autem hæc ab illo audivimus, annus octavus est. Vos autem æstimate, quo in præcipitio consistunt quæ futura sunt.

Nec mirum videri debet, si Lactantius in libri de Mortibus persecutorum Epilogo ad Donatum orationem convertens, mentionem aliquam injecerit de fine sæculi, quem imminere nec Lactantius, nec ille nobi

capul esse cœpisse, et occasum sæculi atque Antichristi B lissimus confessor Donatus dubitabat.

HENRICI DODWELLI

Dissertatio

DE RIPA STRIGA

Ad Lactant. de Mortibus Perseculorum § xii. ¦ § I. Ripa hæc non Maris erat, sed Fluvii. § II. Striga Vox gromatica et castrensis. § III. Castra Romana, ut plurimum quadrata. Castrorum fixorum frons Oriens mobilium hostis. -§ IV. Frontem itaque castrorum strigam veteres, latus scamnum appellabant. § V. Coloniæ Romanæ pro Castrensi disciplina dispositæ. Prætenturæ Coloniarum strigæ. - § VI. Agrorum, castrorum, provinciarumque præcipue Romanarum limites Fluvii. --§ VII. Prætenturarum Illyricianarum limes Danubius. Provincia Illyricianæ Ripenses ab ejusdem Danubii ripa. - § VIII. Idem probatur e castris stativis in Danubii ripa frequentissimis, et ab Historia. Prætenturarum Romauarum qualia munimenta. Explicatur adversus Rhenanum Tertullianus. - § IX. Idem ex Attila provincia Romanis erepta.-§ X. Ripam Danubii egressi aliquando, sed raro Romani. § XI. Quominus sæpe egrederentur, impediebat opinio de Fatalibus imperiorum terminis. Nullam tamen provinciam Transdanubianam retinebant ætate Diocletiani. - § XII. Convenit hæc ripa strigæ mentio cum consilio atque itinere Diocletiani.

§ 1. Sic æstate transacta, per circuitum RIPÆ STRIGÆ, Nicomediam venit, etc. RIPAM STRIGAM, cujus meminit in Diocletiani a Ravenna Nicomediam versus itinere Lactantius, de mendo suspectam habet cl. Lactantii editor; vel, si vere sit Lactantii, de ora Propontidis, quam legerit Diocletianus, putat intelligen dam. Fallitur utrobique vir doctissimus. Maris oram littusve legi apud puros Romanæ linguæ auctores, facile concedent eruditi; ne id quidem difficile, ut raro forsan maris etiam ripam aliquando legamus, longe tamen esse illam in fluviis, quam in mari, frequentiorem. Fluvii itaque ripum fuisse verisimillimum est, quæ Striga appellatur, non maris, non Propontidis. Id vero restat præterea difficile, quid Strigæ nomine intelligat Lactantius, utque ea possit in fluvium convenire, et quem ille fluvium denotare voluerit. ita Diocletiani iter exploratissimum habebimes.

§ II. Est itaque Striga vox agrimensaria seu gro

C matica, a castrametatione primum, inde ad Coloniarum agros, qui pro castrorum norma mensurari alque distribui solebant, traducta atque usurpata. Castrense esse vocabulum docet nos disertissime Charisius. Neque vero est quod quis putet, hoc in ea voce singulare. Idem de peritia Gromatica universa sentiendum, deque vocibus illius artis item universis. Ad introitum Prætorii locum Gromæ appellat Hygi nus; et quem scripsit de Castrametandi ratione librum, eumdem etiam Gromaticum inscripsit. Idem Hyginus a Groma illa, quam dixi, castrensi professores ejus artis testatur Gromaticos fuisse cognominatos. Est itaque a castrensi hujus vocis usu de alio quovis usu secundario omnino statuendum.

§ III. Castrorum ergo figuram ut aliam nonnunquam Romani adhibuerint, quam quadratam, nemo tamen est qui dubitet, illam omnium fuisse longe frequentissimam. Non est quod dubitemus, eodem ordine constitutos in castris milites, quo in acic. At D quadrato agmine incessisse constat, quoties immineret a propinquo hoste periculum. Illam scilicet credebant figuram munitionibus aptissimam. Numerum quaternarium лTTоv habebant Pythagoræi; invictæ. que constantiæ virum solent philosophi terpάywvov appellare. Recte ergo illam pro gromatica artis norma statuemus. Est autem duplex quadratæ figuræ limes, in longitudinem alius, alius in latitudinem. Idque certum, horum alterum strigam, alterum scamnum appellasse. Duplex autem erat castrorum situs : alius pro re nata et belli exigentia, incertus atque mobilis; fixus alius et immobilis, ut in castris stativis. In situ fixo Orientem, in mobili hostem respiciebat_porta Prætoria. Ita scilicet Hyginum intelligo atque Vegetium. Quod Orienti castra obverterint, in eo, ut existimo, salubritatis rationem habebant. Situm enim illum commendant scriptores rei rusticæ, ut omnium saluberrimum. Sed hostis procul dubio potior erat, quam Orientis ratio. Ita tamen ut, quoties nullum aliunde metueretur incommodum, Orientem aliis cœli

plagis anteferrent. Id unum hoc in loco observare vo- A lui, idem valere apud gromaticos scriptores in stativo situ Orientem, quod in mobili hostem; ut proinde quem limitem in stativo sita Orienti obverterent, eumdem essent mobilem hosti obversuri.

quam etiam munitionis. Proinde eam operam dederunt periti Imperatores, etiam in castris tumultuariis, ut unam saltem castrorum metam fluvius allueret. In stativis autem castris limitaneisque, quorum et locus posset eligi, quæque ipsa defensionis potius, quam oppugnationis causa conderentur, id observasse veteres, est adhuc longe verisimilius. Sunt enim fluvii quasi nativi quidam provinciarum termini ab ipso Numine instituti, poteratque hostis in ipsa fluvii transmissione opprimi facilius, quam si cum illo in aperto esset liberoque campo congrediendum. Id certum veteres, ut alia loca impedita, sic et fluviorum vada munire solitos. Et quo major erat fluvius, minusque vadosus, eo munitiorem credebant, aptioremque hostibus arcendis, eo etiam, si hostis transisset, faciliorem suorum in munita loca receptum. Non est itaque quod Geographorum scrinia compilemus de fluviis provinciarum terminis. Ubique enim occurrunt exempla. Ne longius abeamus, Romani, de quo agimus, imperii limites insignes habemus fluvios. Galliam B defendebat adversus Germanos terminabatque Rhenus Syriam in Parthos Euphrates. Quidni itaque dicamus et Illyricianarum prætenturarum limitem fuisse Danubium; nec alium quærendum esse fluvium, cujus ripam Strigam Lactantius appellarit? Illum enim in fronte hostibus objectum habebant prætenturæ Illyricianæ.

§ IV. Ita intelligemus, quam posituram obtinuerint in castrensi disciplina Striga atque scamnum. Agrum illum strigatum appellat Aggenus Urbicus, qui a Septentrione in longitudinem in Meridianum decurrit; scamnatum autem, qui eo modo ab Occidente in Orientem crescit. Ita disposite phalanges in longitudinem a Septentrione versus Meridiem, vultus potius Orienti, quam Septentrioni obversos habuerint. Ita aquilas respexerint portamque Prætoriam in forma castrensi fixa. Nec aliter ipse Frontinus: Quicquid autem (inquit) secundum hanc conditionem in longitudinem est delimitatum, per STRIGAS appellatur; quicquid per altitudinem, per SCAMNA. De agrorum divisione hæc Frontinus, non equidem singulorum colonorum sortibus atque portionibus, quarum limites poterant ab invicem esse diversissimi; sed eorum agrorum, qui coloniæ universæ fines includerent, seu quorum modus universus civitati est assignatus. Proinde non est quod dubitemus, quin et uniusmodi limites ager istiusmodi complectatur, et cum castrametatione conformes. Constat autem, pro castrametandi disciplina, aciem in fronte longissimam, ne circuiri posset, hostibus opponi solitam. Accedunt denique et illa Hygini verba: Quoties per STRIGAS distribuimus, non plusquam tripertiti esse debebunt. Non aliam existimo tripertitam illam distributionem, quam illam in militia Romana notissimam, hastatorum, principum, atque triariorum. Atqui triplex ista acies hosti erat opposita. Qui itaque limes in sepulcrorum inscriptionibus IN FRONTEM appellatur, illam STRIGAM appellant in castrametatione. Gromatici; et vicissim quem SCAMNUM Gromatici eumdem solent IN AGRUM designare inscriptiones. Convenit et scamni significatio apud auctores rei rustica. Si qua enim inter arandum terra fuerat ab aratro prætermissa, illam pro scamno habebant. Situs ergo agri C secundo sulco est scamnatus, situs sulcis transversus strigatus appellabitur. At transversus sulco situs vultus militum repræsentat in acie consistentium.

§ V. Jam vero quæ in castris vigebant leges, exdem in coloniis limitaneisque præsidiis etiam viguere. Nec enim illæ telluris colendæ modo sunt, sed finium etiam propugnandorum causa deducta. Id satis est ex ipsis rei agrariæ vocibus manifestum. Territorium illis id omne dicitur, quod hostis terrendi causa constitutum est. Ager arcisinius,inquit e Varrone Frontinus, ab arcendis hostibus est appellatus. Erant itaque coloniæ limitaneæ magna quædam quasi castra, ut non sit utique quod miremur, si pro castrorum more illæ atque disciplina disponerentur. Voces certe adhibent castrorum proprias, centurias, perticas, innumeras alias, ut intelligamus eodem modo rexpexisse invicem in agrorum distributione colonos, quo in acie milites. Forma etiam castrorum quadrata colonias repræsentant scriptores rei agraria. Ipsa autem prætenturæ vox, qua utitur in præsidiorum limitaneo rum causa Ammianus, facit omnino ut ne prorsus dubitemus, tam castrorum vicem repræsentasse excubantes pro Reipub. salute Colonias, quam etiam in magnis illis universæ Reipub. quasi castris eum præcipue situm obtinuisse, quem in castris Striga. Tendunt enim apud Gromaticos scriptores turmæ ille, quæ alterutrum Prætorii latus occupant, retendunt fortasse illæ, quæ pone; at prætendunt certe ille, quæ præ Prætorio hosti objiciuntur, et portæ Prætoriæ. Sequitur itaque, ut quamcumque habuerint in fronte metam, ea etiam Striga appellanda sit.

§ VI. Porro inter agrorum limites rivos numerat Siculus Flaccus, flumina Frontinus, de privatorum colonorum præcipue limitibus intelligendi. Id tamen longe potiori ratione in castrametatione erat prætenturisque limitaneis necessarium. Duplicem enim castris utilitatem præstabat fluvius, tam aquæ illam,

τες,

§ VII. Danubium certe Romani imperii limitem veteres plerique agnoverunt. Strabo Tρia dè ἠπείρων οὐσῶν, τὴν μὴν Ευρώπην σχεδόν τι πᾶσαν ἔχουσι, πλὴν τῆς ἔξω τοῦ ἹΣΤΡΟΥ, καὶ τῶν μεταξὺ τοῦ Ρήνου καὶ τοῦ Ταναΐδος παρωκεανιτῶν. Rex Agrippa apud Josephum : Οὐ γὰρ ἐξήρκεσεν αὐτοῖς ὅλος Ευφράτης ὑπὸ τὴν ἀνατολήν, οὐδὲ τῶν προσαρκτίων ἼΣΤΡΟΣ, eic. Et nonnullis interpositis : Ἐν δὲ ΙΣΤΡΩ κατοικοῦνοὐ δυσὶ μόνοις τάγμασιν, ὑπείκουσι, μεθ' ὧν αὐτοὶ τὰς Δακῶν ἀνακόπτουσιν ὁρμας. Tacitus : Ripamque Danubii Legionum duæ in Pannonia, duæ in Masia attinebant, totidem apud Dalmatiam locatis, quæ positu regionis a tergo illis. Appianus: Ev dẻ tỷ Euρóπη πταμοὶ δύο, Ρηνός τε καὶ ἼΣΤΡΟΣ μάλιστα τὴν Ῥωμαίων ἀρχὴν ὁρίζουσι. Sic et post Diocletiani tempora Festus Kulus Romani imperii metam ad Danubium usque protendit, provinciarumque limitanearum terminum ipsum semper Danubium_designat. Inde tot habemus ex ea parte provincias Ripenses, ita scilicet cognominatas, ut ab aliis ejusdem nominis provinciis mediterraneis distinguerentur. Ripensem Daciam agnoscunt omnes, cui et Valeriam Noricumque accenset Imperii Notitia ipsas quoque Ripenses. Sed et Saviam sive Pannoniam secundam Ripariensem, a præsidiis, ni fallor, Ripariis ita cognominatam. Ripam enim Danubii obsidebant illa præsidia. Sub dispositione ducis Valeria Ripensis equites legimus Dalmatas in loco, cui Ripa alta nomen, ab illa procul dubio ripa Danubii. Sub dispositione ducis Provinciæ Rhætiæ prima et secundæ præfectum legionis tertiæ Italicæ partis superioris deputate Ripa primæ Submontorio. Ad illam certe ripam excubias egit sub Diocletiano Galerius. Ita enim queritur ille apud Lactantium, fluxisse annos quindecim ex quo in Illyricum, vel ad ripam Danubii relegatus, cum gentibus barbaris luctaret, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent. Pro eadem norma et Rheniripæ præfectum memorat Tacitus. Idem Tacitus ostendit duas illas legiones, quibus limitum illorum tutelam creditam testatur tam ipse, quam rex etiam Agrippa, in Pannonia fuisse collocatas. Ita non erit quod miremur, Pannonicos præcipue milites, utpote vetustissimos illorum finium propugnatores, cognominatos esse Riparios. Inde Ripariensis audiebat Pannonia illa potius, quam Ripensis.

§ VIII. Idem produnt et stativa castra in nostra, de qua agimus, Danubii ripa longe frequentissima. Hostium certe limitibus propinqua illa oportuit fuisse castra, quæ hostium arcendorum causa instituerentur. Idem ipsæ etiam Historia. Pulsi ab Hunnis Gothi Danubium transmittere non audebant, ni veniam

prius a Romano Imperatore Valente impetrassent. A huic commercio designarit Attila, quod novæ suæ

B

Nempe id quo minus auderent, in causa erant Pre-
sidia limitanea. Ταῖς ὄχθαις ἐπιτεταγμένους Ρωμαίων
appellat Eunapius, quos Ripe Præfectos Tacitus. Ita
igitur Ripam eam obsidebant illa Præsidia, ut locum
transmittendi nullum vacuum relinquerent. Sic enim
Imperii romani limites solebant ambire Prætentur. Id
discimus ex Anonymi Libello de rebus Bellicis. Sic
enim ille: Est præterea inter commoda Reip. utilis li
mitum cura ambientium ubique latus imperii, quorum
tutelæ assidua melius castella prospicient, ita ut mille-
nis interjecta passibus stabili muro et firmissimis turri-
bus erigantur. Quas quidem munitiones possessorum dis-
tributa sollicitudo sine publico sumptu constituat,
vi-
giliis in his et agrariis exercendis, ut provinciarum quies
circumdata quodam præsidi cingulo requiescat. Ea ita-
que conditione agros Coloniarum distribuebant Duum-
viri, ut propriis Colonorum sumptibus, et muniendi
essent Coloniarum fines atque propugnandi. Idem
nempe illud Romanorum Colonorum fere jus, quod
apud Turcas Timariotarum, apud nostros, servitii
militaris. Proprium autem id fortasse Romanorum,
quod imperii fines universos firmioribus præsidiis
munirent, quam nostri castra, in ipso etiam Belli pro-
cinctu, perpetuo nimirum stabilique muro, turribus
etiam, seu castellis válidissimis per millenorum pas-
suum singula intervalla. Id genus munimenta habe-
mus in nostra hodieque Britannia, in muris Adriani,
Antonini, atque etiam Severi. Id etiam imitatus est
recentior Offa noster in
allo illo, quod ejus retinet
hodieque nomén, Angliam inter Walliamque limita-
nco. Nec alio retulerim Tertulliani illa: Maurorum
gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur. De
bello hæc nescio quo intelligit doctissimus Rhenanus,
quod eo tempore viguerit, quo scripserit hæc Tertul-
lianus. Atqui altum apud illius sæculi Scriptores de
Bello illo silentium. Nec includendis intra suos fines
hostibus, sed vero potius ut e Romanis finibus exclu-
derentur, omnis illa instituta est obsidio, ne regio-
num, inquit Tertullianus, suarum fines excedant; id- C
circo legionum suarum præsidiis imperium suum mu-
niisse Romanos. Prætenturarum hoc in loco formam
repræsentat, uti dixi, omnino Tertullianus, quæ ta-
men ipsa a Castrorum obsidionalium forma non pror-
sus abhorreret. Nempe duplicem, quem dixi, usum
præstabant Castra obsidionália, non modo hostes ut
obsessos includerent, sed ut externorum quoque hos-
tium auxilia excluderent. Sic enim Castrorum illorum
externum quoque limitem solebant munire Romani,
ut et inde hostem, etiam viribus alioqui parem, fa-
cile repellerent. Ita ipsum quoqué Annibalem repu
lerunt in obsidione Capuana, ci Gallorum exercitum
numerosissimum Caesar in obsidione Vercingetorigis
Alesiensi. Nempe illum etiam externum limitein vallò
munitissimum habebant, turribusque certo sibi invi-
cem intervallo respondentibus. Externum itaque Cas-
trorum obsidionalium Timitem referebant Præten-
ture.

§ IX. Ita dum Prætenturarum disciplina illa vigeret, D
illæsi erant Romanorum fines, hostesque barbaros
etiam ferocissimos sustinebant. Detraxit illas Valens,
Gothisque credidit, et Romanos Barbaris facilem
deinde prædam exposuit. Veterum tamen finitum,
etiam in illa, quae secuta est, hostium eluvione, vesti-
gia constabant. Provinciam ab Attila Romanis excep-
Lam ita circumscribit Priscus : εἶναι τὸ μῆκος αὐτῆς
κατὰ τὸ ῥεῦμα τοῦ ἼΣΤΡΟΥ ἀπὸ τῆς Παιόνων ἄχρι Νόβων
Tāv Opaxíwv, Tò de Búbos Téνte пμepav ódov: Longitudi-
nem itaque provinciæ Romanæ prætendebat Danubius,
quam Longitudinis melain STRIGAM appellari diximus.
Proinde et commercii locum mutavit Attila, eodem
auctore Prisco : καὶ τὴν ἀγορὰν, τὴν ἐν Ἰλλυριοῖς, μὴ
πρὸς τῇ ὄχθη τοῦ ἼΣΤΡΟΥ ποταμοῦ γίνεσθαι, ὥσπερ καὶ
πάλαι, ἀλλ' ἐν Ναΐσσο, ἢ ὅριον ὡς ἔπ ̓ αὐτοῦ δρωθεῖσαν,
τῆς Σκυθῶν καὶ Ῥωμαίων ἐτίθετο γῆς. Ecquis est, qui
non videat in ipsis finibus imperii constituta hæc
fuisse commercii loca, cum et ipsa Naissum propterea

provinciæ fuisset finis? Ecquis non proinde videat, cum antiquus commercii locus fuisset ripa Danubii, id propterea esse factum, quod etiam antiquus fuisset imperii limes? Recte itaque conjicit Pater Oxoniensis in Strigonii urbis nomine RIPÆ STRIGÆ memoriam hodieque constare, quæ et ipsa ad Danubii Ripam sita est.

§ X. Hæc cum ita se habuerint, caute tamen fateor istă subjunxisse Appianum: "Opal μèv oûtoi xut" hreLρον, ὡς ἐγγύτατα ἐλθεῖν τοῦ ἀκριβούς. Tam enim Rhenum, quam Euphratem, quaiu ipsum Danubium, superarunt aliquando Romani. Provinciam Transdanobiorum Daciam tenebant, eum illa scriberet Appianos, a Trajano nempe debellatam. Addidit Marcomannos Quadosque Marcus, quos et præsidiis occupaverat. Marci tamen illa præsidia detraxit station a Marci morte Commodus. Trajani erat provincia longe dinturnior. Sed et illam præsidiis ultro nudavit Aurelianús ante Diocletianum, traductis alio colonis. Ita nihil erat quod obstaret, quominus accuratissime posset hæc Ripa striga appellari sub Diocletiano. Et tamen raro admodum Prætenturarum jam fixos limites poterant superare Romani. Observavit id de suis Afrorum prætenturis, quo dixi loco, Tertullianus. Nec trans istas, inquit, gentes porrigere vires regni sui possunt. Id si etiam in Africa verum fuerit, longe certe potiori ratione in ripa Danubii. Ita sensit procul dubio Aurelianus, quem tamen victoriosissimum, idque merito, appellant nummi atque inscriptiones. Tantus imperator, totque barbarorum spolis triumphisque decoratus, credidit nihilominus Transdanubiana ne quidem posse defendi. Nec enim ullibi Barbarorum impetus frequentiores fortioresve sustinuere Romani, et quidem alea belli admodum incerta.

§ XI. Quid quod ea etiam ætate viguerit, opinio dicain, an potius superstitio? qualiscumque tamen, illa certe viguit: ut fundorum, ita et imperiorum terminos fuisse sacros atque fatales, quos nemno violare posset impune. Proinde tactum falmine Capanea, quod sacros Thebarum muros auderet primus irrunipere; cæsum Protesilaum, quod sacra Neptuno littera primus hostium insilíre. Piaculo innexus credebatur, et sacram quandam Nemesim seu Adrastiam concitare, nec facile placandam Numinis invidiami, qui metas generi humano præfixas transgrederetur. Eadem de Romani imperii finibus sententia vulgo est recepta. Carum itaque imperatorem fortissimum prop. terea falmine petitum censuerunt, quod fatalem illum imperii finem, Euphratem nempe, superasset. Ponant enim illam fulminis habebant, pro manifestissimo læsi Numinis indicio. Id Cari exemplum, cum in alia adversus Persas expeditione, seu Galerii Maximiani, seu potius fortasse Juliani, animos militum minus alacres ad audendum redderet, eam proinde opinio nem sibi refellendam censuit Vopiscus. Ea fuerit in causa fortasse, quod boni imperatores imperii limites ne vellent quidem proferre. Consilium coercendi intra terminos imperii ab Augusto emanasse Tacitum habemus auctorem. Nec alia mente Adrianum fuisse probabile est, cum jam debellatas a Trajano provincias sponte sua liberas præsidiis, nec hoste ullo cogente, relinqueret. Nec me latet tamen alio hæc referri að Historicis, verum ingenio potius id, quam probate fidei monumento ullo teste, conjectantibus. Si quam igitur habuerint unquam Illyricianæ Dioeceseos metam aliam, quam Danubium, raro tamen id contigisse consentaneum est. Ita constans earum partium fixusque limes illa fuit, quam dixi, ripa Danubii. In ea prætenturæ et prætenturarum perpetua munimenta. In ea vallum, et certis valli spatiis sibi respondentia castella. Ut alia deessent, hæc sufficiunt abunde, ut recte STRIGA possit hæc RIPA appellari. Provinciarum limitanearum plurimarum perpetua erat meta Danubius. Sed Diocletiani ætate omnium fuisse jam ostendi.

mus.

§ XII. Porro convenit adamussim hæc ripæ striga mentio cum consilio atque itinere Diocletiani. Mor

« PoprzedniaDalej »