Obrazy na stronie
PDF

poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant ? Et hoc unde ? Vos a patre diabolo estis. Quamdiu patrem commemoratis ? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo Deum ? Audite a Filio Dei, cujus sitis filii : A Patre diabolo estis. 40. Hic jam cavenda est hæresis Manichæorum, quæ dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quæ causa ost pugnare contra Deum : illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum ejus, misisse contra eam tanquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram ; et secundum hoc putant dictum a Domino. Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excæcantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est ; creatura, creatura est ; æquari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. AEquari non potest fabro scamnum, æquari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit : omnia quæ fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit : 8ed facta factori comparari non possunt. Quæris quod | compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Judæi filii diaboli ? Imitando, non nascendo. Audite Scripturæ sanctæ consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Judæos : Pater tuus Amorrhæus, et mater tuo Cethaea (Ezech. xvi, 3). Amorrhæi gens erat quædam, unde originem Judæi non ducebant: Cethæi et ipsi gentem suam habebant omnino alienam a genere Judæorum. Sed quia erant impii Amorrhæi et Cethæi, Judæi autem imitati gunt impietates illorum ; invenerunt sibi parentes, non de quibus na8cerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quæritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et cæteri Angeli. Sed cæteri Angeli in sua obedienlia perstiterunt : ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. 41. Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii ejus ; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quæ sunt illius desideria ? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis : Quæritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diaborum audiendo (Gen. iii, 1), quem non audissent, et

Dominum audire voluissent : positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida et ab initio. Videte genus homicidii, fratres. IIomicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. 'Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum : Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum machæra acuta (Psal. Lvi, 5). Vos ergo desideria patris vestri vultis facere? ideo sævitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio : utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri bomicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus e$t homo. Non enim posset occidi homo, nisi ipsius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non steiit Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stelisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. 12. Cum loquitur mendacium, eae propriis loquitur quia mendaae est, et pater ejus. Quid est hoc ? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis : ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea di . cebat quæ de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est ; nam primum hominem occidit : et in veritate non stetit ; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquilur ; quia mendaae est, et pater ejus. In bis verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quæsierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichæorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim di— cere : Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo cœpit peccatum, sicut dicitis : Pater ejus quis erat ? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem ? Et illi contra : Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait, ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit ; quia veritas non est in eo : cum loquitur mendacium, de propriis loquitur : quia mendaae est, et pater ejus. 13. Audi, intellige ; non te longe mitto, in ipsis verbis intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc ? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non oinnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; lu quidem mentitus es proferendo mendacium : sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini : mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. llle : quis ? Diabo

lus : homicida erat ab initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritale t non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur : quia mendaae est, et pater ejus. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater ejus. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti ; mendax es, pater mendacii non es : ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, paler est mendacii ; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis ; amplectimini veritatem, ut accipiatis liberlatem. 14. Illi ergo Judæi apud patrem suum viderunt quod loquebantur : quid, nisi mendacium ? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum ? quid, nisi Verbum Patris ? quid, nisi veritatem Patris æternam, et Patri coæternam ? llle ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eos: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendaae est. Et non solum mendax est, sed et pater ejus est: id est, ipsius nendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato ; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum ? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi ; nisi quia filii diaboli estis ? 45. Quid es leae Deo, verba Dei audit : propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio non ex Deo. 0bsecro vos, attendite ; in Evangelio habetis unde sanemini contra errores venenosos et nefarios hæreticorum. Quoniam et de his verbis solent Manichæi dicere, Ecce quia duæ naturæ sunt, una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus ? Propterea vos non auditis, quia eae Deo non estis. Dicit hæc Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis ? Audi quæ dicam. Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non sunt ex Deo : natura enim bona quæ ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est ; ideo medicum quærit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii Abrahæ sunt, et non sunt filii Abrabae. Hic habetis ; non est quod dicatis. Ipsum Dominum audi, ipsi illis dixit, Scio quia filii Abrahæ estis. Numquid Dominus menliretur? Absit. Ergo verum est quod Dominus dixit ? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahæ filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit,

* Er. Lugd. et Ven., quin recedendo a veritate. LovaLienses vocem, quia, uucis includuut. M.

PATROL. XXXV.

Filii Abrahæ estis, ipse illos negavit filios Abrahæ : Si filii Abrahæ estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quæritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo ergo et filii Abrahæ erant, et filii Abrahæ non erant ? Utrumque in illis ostendit : et filii Abrahae erant, propter originem carnis ; et non erant filii Abrahæ,

propter vitium diabolicæ persuasionis. Sic et Domi

num et Deum nostrum attendite : et ex illo erant, et ex illo non erant. Quomodo ex illo erant ? Quia ipse creavit hominem de quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor naturae, ipse est creator carnis et animæ. Quomodo ergo ex illo non erant ? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant. 16. Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est : quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur : agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est eae Deo, verba Dei audit : propterea vos non auditis, quia eae Deo non estis ; non naturarum merita discrevit, aut præter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quæ peccato vitiata non esset, invenit : sed quoniam præscierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet, Qui est eae Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur, Propterea vos non auditis, quia eae Deo non estis ; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), 8ed etiam præcogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter præsciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo erant homines creali. Secundum hanc prædestinationem locutus esl Dominus : non quod aliquem hominum invenerii, qui vel secundum regenerationem jam esset ex Deo, vel secundum naturam jam non esset ex Deo.

TRACTATUS XLIIJ.

Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Judæi et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Judæi ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cap. viii, §. 48—59.

1. In ista lectione sancti Evangelii, quæ hodie recitata est, a potentia discimus potentiam. Quid enim sumus servi ad Dominuiu, peccatores ad justum, crealura ad Creatorem ? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus ; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nibil sic quærit homo quomodo potentiam : habet Dominum Christum magnam potentiam; sed prius ejus imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis noslrum patienter

(Cinquante-quatre.)

audiret si alicui diceretur, Dæmonium habes ? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed eliam dæmonibus imperabat. 2. Hoc enim cum dixissent Judaei, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et dæmonium habes? horum duorum sibi objectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait : Ego daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum : et utique duo fuerant objecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. cxx, 4): et, Nisi D0minus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt (Psal. cxxvi, 4). Est ergo ille custos noster, qni creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineretut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum : transiit Levites, et ipse præteriit: transiit quidam Samaritanus; ipse est custos noster ; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se præstitit proximum, quem non deputavit alienum (Luc. x, 30-37). Ad hoc ergo solium quod dæmonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit. 3. Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua : Sed honorifico, inquit, Patrem meum, et vos inhonorastis me. Hoc est, Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico Pa trem, sic et vos honorificaretis me : ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis. 4. Ego autem, inquit, non quæro gloriam meam ; est qui quaerat et judicet. Quem vult intelligi, nisi Patrem ? Quomodo ergo alio loco dicit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22); et hic dicit, Non quaero gloriam meam ; est qui quaerat et judicet ? Si ergo judicat Pater, quomodo non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio ? 5. Hanc quæstionem ut solvamus, attendite; simili ]ocutione solvi potest, Scriptum habes. Deus neminem tentat (Jacobi, 1, 13); et iterum scriptum habes, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. xiii, 3). Nempe quæstio est, videtis. Quomodo enim Deus meminem tentat, et quomodo tentat vos D0minus Deus vester, ut sciat si diligitis eum ? Item scriptum est,Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. iv, 18); et alio loco scriptum est, Timor Domini castus, permanens in culum sæculi (Psal. xviii, 10). Et ipsa quoestio est. Quomodo enim, perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in sæculum sæcuil ?

6. Intelligimus ergo duas esse tentationes ; unam quæ decipit, alteram quæ probat : secundum eam quæ decipit, Deus neminem tentat ; secundum eam quæ probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quæstio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit : sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiæ reperiuntur. I)e sermone mostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oeulos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam (Virg. Georg. lib t, v. 75), hoc est amaros : non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones ejusmodi. Qui in talibus quæstionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quæstionibus non laborant. Ergo tamtat vos Dominus Deus vester, ut sciat : quid est, ut sciat ? Ut scire vos faciat, si d*liqitis eum. Job latebat se, sed Deum non latebat: admisit tentatorem, et fecit eum sui cognitorem, 7. Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus ; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas justitiam.Timor ille ne patiaris pœnam, servilis est. Quid magnum est timere pœnam ? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere pœnam, sed magnum est[amare justitiam. Qui ergo amat justitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in pœnam, sed ne amittat justitiam. Fratres mei, credite, et conjicite ex eo quod amatis. A mat aliquis vestrum pecunium. Putas, invenio aliquem qui non amet ? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum?Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator justitiæ, qui plus incorde damnum pertimescat,qui plus timeat exspoliarijustitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in sæculum sæculi: non eum tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet.Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem : ibi timor castus nos servat ; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir ejus veniat, timel et causa ne vir ejus abscedat. 8. Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester : et secundum alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charilas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in sæculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum judicium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio ; secundum vero alterum judicium, Ego, inquit, non quaero gloriam meam ; et qui quærat et judicet. 9. Et de ipso verbo quæstio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum pœnale judicium : Qui non credit, jam judicatus est (Joan. iii, {8; et alio

loco, Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae ; qui male egerunt, in resurrectiomem judicii (Joan. v, 28,29). Videte quemadmodum judicium pro damnatione et pœna posuit. Et tamen si semper judicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Judica me, Deus ? Ibi judicium secundum afflictionem, hic judicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem ? Quomodo exponit ipse qui ait, Judica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est, Judica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta (Psal. xlii, 1). Quod ergo dictum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ; secundum hoc ait modo Dominus Christus, Ego non quæro gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quomodo est qui quærat et ju/licet ? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc sæculum gloriamini : ego non secundum hoc sæculum glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset (Joan. xvii, 5). Quid est, ea gloria ? Ab humana inflalione discreta. Secundum hoc judical Paler. Quid est, judicat ? Discernit. Quid discernit ? Gloriam Filii sui a gloria hominum ; quia ideo dictum est, Unacit te, Deus, Deus tuus oleo earultationis præ participibus tuis (Psal. xliv, 8). Non enim quia homo factus est, jam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato : nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum ; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur : ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem præferebat. Poslremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam erucem in frontibus fidelium figeret : ut dicat christianus, Mihi autem abuit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi, 14). In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, jacuit ; quando voluit, tanquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ? ) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum cælerorum. De ipsa gloria dicebaf, quando quod dæmonium haberet audiebat, Ego non quæro gloriam meam; est qui quærat et judicet. 10. Tu autem de te, Domne, quid dicis ? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. Vos, inquit, dicitis, Dæmonium habes; ego vos ad vitam voco : servate sermonem meum, et non moriemini. llli audiebant, Mortem non videbit in æternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quæ vitanda erat. Diaeerunl ergo Judæi : Nune

cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in æternum. Videte locutionem Scripturarum : Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat ? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur ? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dioitur, non videbit mortem ? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit ? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur. 11. Hæc Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus : quia et Domini exitus mortis (Psal. Lxvii, 21), sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem æternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis ejus? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors ? Relictio corporis, depositio sarcinæ gravis : sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas præcipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in æternum, qui serm0nem meum servaverit. 12. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus, Adorare idola ; quod si non feceritis, interficiemini : aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt : timendo mortem quæ non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quæ non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris ? quid facies ut non moriaris ? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit ; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico ? Numquid agit ut non moriatur ? Sed ut paulo serius morialur. Non accipit debiti securitalem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi : Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non (Dan. iii, {5, 17, 18). Ibi fuit timor illius mortis *, quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperle liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et capul martyrum futurus ait : Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent

1 Juxta Er. Lugd. et Ven. legendum, liberare uos, te is ibi non fuit timor illius mortis. M.

quid faciant ? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus projiciant ? videtur adhuc sævitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant : non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestalem et corpus et animam occidere in gehenna ignis (Matth. x, 28, et Luc. xii, 4, 5). Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret: Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. Servemus ergo, fratres, serm0nem ipsius in fide ; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.

43. Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternæ prædestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est et Prophetæ. Sed ista morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec Propbetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant et mortui erant.Nam respondens quodam locoSadducæis moventibus quæstionem de resurrectione,hoc ait ipse Dominus : De resurrectione autem mortuoram non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. xxii, 31 et 32; Eaod. iii, 6). Si ergo illi vivunt,laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus * cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, Morlem non videbit in æternum, qui sermonem meum servaverit; cum scias et Abrahan, mortuum et prophetas ?

14. Respondit Jesus Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo calumniantur fidei nostræ, et dicunt : Ecce major est Pater, quia utique glorificat^ Filium. Hæretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum (Joan. xvii, 4)? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.

15. Est ergo, inquit, Pater meus gui glorificat me, quem vos dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Judæis. Propterea dico, quia rursus quidam hæretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Palrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichæi sunt qui iBta dicunt, Marcionitæ sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse hæretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in præsentia non posrunt : non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis in contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt : si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent. Ego

* Am. Bad. Er. et plures Mss., et cum illis vivere : omisso, possumus.

autem, inquit, novi eum. Secundum carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego novi eum. Sed videte quid sequatur : Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendaae. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Palris tanquam Filius loquebatur ; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur. {6. Abraham pater vester eaesultavit ut videret diem nmeum ; et vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahæ, semen Abrahæ, creator Abrahæ : Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed eacsultavit ut videret. Erat enim in illo charitas quæ foras mittit timorem (I Joan. iv, 18). Non ait, Exsultavit, quia vidit; sed, eaesultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit p]us dicere Dominus Jesus Christus ? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei ? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis * lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Jesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham eaeultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahæ meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod jubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahæ semini conjugium quærebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat ; ait servo suo quem mittebat : Pone manum sub femore meo, et jura per Deum cæli (Gen. xxiv, 2-4). Quid vult Deus cœli ad femur Abrahæ ? jam intelligitis sacramentum : per femur, genus. Ergo quæ fuit illa juratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli ? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore meo. Qui reprebendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahæ. Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cujus propheta ? Seminis sui et Do

' Sic Mss. At editi, videntibus cordis oculis. Quam illam vox, oculis, abest a Bad. et Mss. nonnullis.

« PoprzedniaDalej »