Obrazy na stronie
PDF
ePub

8. Factæ à Fidelibus oblationes ut Deum sibi suisque per SS. Missæ sacrificium propitium reddant, ita recipiantur ab iis qui altari deserviunt, ut omnem avaritiæ aut simoniacæ labis speciem evitent, eoque stipendio contenti sint quod neque grave erit conferentibus, neque ita modicum ut sacerdotale ministerium vile ac nullius valoris ab imperitis existimari possit.

9. Pro exhibendâ majori erga venerabile Missæ sacrificium reverentiâ, sacerdotes in eo celebrando veste talari nigrâ semper utantur, quantùm sine magno incommodo fieri poterit; ac eâdem etiam in ceteris ministeriis publicis cum superpelliceo induti appareant.

10. Experientiâ notum est multùm conferre ad omnem reliquæ vitæ rationem, atque adeò ad æternam cujusque salutem, quâ animi præparatione primâ vice sanctum Eucharistiæ sacramentum sumpserit: quare omnis ab animarum Pastoribus adhibenda est diligentia, ut ante primam communionem juvenes in doctrinâ Christianâ sint probè educati, ac præcipuè ut conscientias ab omni gravioris peccati labe integras habeant; ad quem finem eos monere oportebit ut generalem anteactæ vitæ confessionem, post sedulum suî examen, et cum magnâ cordis contritione, communioni præmittant. Cavendum quoque erit Pastoribus ne hujus primæ communionis tempus nimiùm protrahatur, neque tamen ut ad illam admittantur statim ac rationis usum adepti fuerint. Sed quoniam summa Eucharistiæ excellentia majorem exigit judicii maturitatem, perfectior rationis usus est expectandus.

SESSIO IV.-Die 9 Novembris.

DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ.

11. UT hoc sacramento, quod sanandis conscientiarum vulneribus tam salubriter à Christo institutum fuit, imperiti aut indigni presbyteri ad animarum perniciem non abutantur, prohibemus sub pœnâ suspensionis ab omni exercitio Ordinis ipso facto incurrendæ, et nobis reservatæ, ne quis Sacerdos sive secularis, sive regularis, à nobis aut à Vicario nostro generali ad excipiendas confessiones non approbatus, aut cujus approbatio revocata fuerit, illi ministerio se ingerere præsumat, extra casum necessitatis. Intelligant etiam Fideles qui ad hujusmodi Sacerdotis ministerium recurrerint, sese nullatenùs à peccatis suis absolutos fuisse, sed etiamnùm remanere obnoxios oneri illa iterùm in tribunali Pœnitentiæ alteri Sacerdoti legitimè approbato exponendi.

12. Prohibemus etiam sub pœnâ suspensionis infligendæ, ne quis, relictâ Congregatione ejus curæ commissâ, ad aliam se transferat, nobis non consentientibus, et in eâ sedem figere, et munera parochialia peragere præsumat.

DE SACRAMENTO EXTREME UNCTIONIS.

13. CONFERRI debet hoc sacramentum etiam pueris vel puellis in articulo mortis constitutis, si rationis usum attigerint, ita ut peccati capaces sint.

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

14. VAGI et peregrini ad matrimonium non sunt admittendi, nisi post tres publicationes factas juxta præscriptum concilii Tridentini, et præsertim nisi testimonium omninò sufficiens habuerint à Pastoribus loci unde discesserunt, ipsos conjugali vinculo liberos esse.

15. Nullus ad matrimonium admittatur qui doctrinam Christianam aut principalia Fidei mysteria ignorat. Hic tamen ex concilio quodam Limano addendum duximus sequens decretum quod usui et solamini aliquandò erit animarum curatoribus in hac Diœcesi, ubi multi sunt servi Africani (ut de aliis taceamus) qui variis de causis parùm de rebus Fidei instrui possunt. Agitur enim in hoc decreto de illis hominibus qui doctrinam Christianam juxta methodum quâ ab aliis memoriæ mandatur, nullo modo addiscere valent, ad sacramenta tamen accedere, et signanter matrimonium contrahere cupiunt; atque ita cum iis agendum statuitur: "Qui verò iis tantis "impedimentis gravati fuerint, ut copiosiorem cate"chesim non admittant, doceantur demùm pro suo · “modo præcipua fidei capita, scilicet unum esse "Deum omnium rerum auctorem, qui ad se acceden"tes vitâ æternâ remuneret, improbos et rebelles "æternis suppliciis in alio seculo puniat. Deinde, "hunc ipsum Deum esse, Patrem et Filium et Spiri"tum sanctum, tres quidem personas, sed unum "Deum verum. Præterea, Filium Dei, propter repa"randam salutem hominum, factum hominem ex "Virgine Mariâ, pro nobis passum et mortuum; ac "tandem resurrexisse, et regnare in æternum: hunc "esse Jesum Christum Dominum et Salvatorem nos

"trum. Postremò, neminem posse esse salvum, nisi "credat in Jesum Christum, et pœnitens de peccatis "commissis, sacramenta ipsius suscipiat; baptismatis "quidem, si infidelis est, confessionis autem, si lap"sus post baptismum; ac denique statuat ea servare "quæ Deus et Ecclesia sancta præcipiunt, quorum summa est, ut Deum diligat super omnia, et proxi"mum sicut seipsum."

66

16. Omnem adhibeant sollicitudinem animarum Pastores, ne Catholici ineant matrimonia cum heterodoxis: sed quoniam propter continuum inter se in omni vitæ civilis ratione commercium, fieri non potest ut hujusmodi matrimonia aliquandò non contrahantur, præcipuè in illis locis, in quibus pauci admodùm Catholici habitant; auditis super hac re Confratrum nostrorum in hac Synodo præsentium sententiis, regulas sequentes condidimus, secundùm quas circa prædicta matrimonia procedere poterunt Sacerdotes quibus in hac Diœcesi cura animarum committitur. 1. Partem Catholicam graviter ac seriò moneant de ingentibus incommodis quæ ex ejusmodi nuptiis non rarò proveniunt, hortenturque ut Christianæ fortitudinis memores sua desideria superent, ac à periculoso matrimonio abstineant. 2. Si viderint Pastores sua monita ad matrimonium impediendum non profutura, diligenter considerent an absit probabile periculum perversionis partis Catholicæ, casu quo ad matrimonium procedatur. 3. Inquirant etiam an pars acatholica consentiat ac parata sit coram Deo et testibus promittere, se nullatenùs obstaculo fore quominùs proles omnis ex matrimonio oriunda in verâ Religione educetur. 4. Considerent ulteriùs Pastores quid probabiliùs eventurum sit, si ipsi ministerium suum matrimonio exhi

bere abnuerint; an hoc abrumpendum, an verò à Sacerdote catholico rejecti ad ministrum hæreticum sint sese recepturi, coramque ipso contracturi, nullâ factâ conventione de futurâ prole. 5. Si prævideatur postremum hoc probabiliùs eventurum, permittat illis Sacerdos catholicus ut coram se contrahant, ne adeant ministrum hæreticum; adhibitâ tamen priùs debitâ inquisitione, ne fortè alia impedimenta matrimonio obstent, v. g. defectus Baptismi, consanguinitas, aut quid aliud. 6. Hæ nuptiæ benedicendæ non sunt illâ benedictione quam dandam præscribit Rituale Romanum intra Missam pro sponso et sponsâ.

SESSIO V.-Die 10 Novembris.

Aderant, præter suprà nominatos, Rev. D. Joannes Bolton, Pastor S. Josephi; et Rev. D. Joannes Thayer, Pastor Bostonii.

DE ORDINANDIS DIVINIS OFFICIIS, ET FESTORUM

OBSERVATIONE.

17. EXIGIT necessitas ut aliter ordinentur divina officia Dominicis ac festis diebus, in civitatibus ac locis ubi plures sunt Clerici aut Laici idonei et instituti ad cantum et reliqua altaris ministeria; aliter verò, ubi unicus est sacerdos, nec ullâ facultate instructus ad officia divina solemniter peragenda. In prioribus illis locis, horâ competente, decantentur Litaniæ Lauretanæ B. Virginis, hujus Dioceseos Patronæ principalis; quibus finitis, solemniter fiat aspersio aquæ benedictæ, ut in Missali præscribitur. Dein Missa cum cantu solemniter celebretur; et

« PoprzedniaDalej »