Obrazy na stronie
PDF
ePub

recusari contigerit; Procuratores, vel eorum alter, cum Domino Vice-Cancellario, alium ejusdem facultatis et Gradus (si talis in Universitate præsens fuerit, alias, quemlibet alium, prout ipsis videbitur) in ejusdem locum substituant. Ita tamen, ut liceat tribus quibuscunque ex iisdem utriusvis Domus Delegatis, aliis rogatis et absentibus, quoad citationes et actus alios, usque ad sententiam procedere. Et quicquid, in quacunque causa, major pars omnium Delegatorum utriusvis Domus respective statuerit vel decreverit, ratum sit, et effectum debitum sortiatyr. Proviso, quod, priusquam quispiam, vel pro Congregatione vel pro Convocatione, judicis delegati officium in se suscipiat, palam in Curia (altero Procuratorum, ejusve Substituto, exigente), juramentum præstet, quod, sine acceptione personarum, secundum jura, Statuta, privilegia, libertates, et consuetudines istius Universitatis, causas coram ipsis ventilandas audiet ac decidet. §. 21. De Cautionibus ab Appellantibus depo

nendis penes Procuratores Universitatis, priusquam Inhibitionem obtineant.

STATUTUM est, quod duo Procuratores, cum iis constiterit appellationem, vel a sententia aut Curia Cancellarii ad venerabilem Domum Magistrorum Regentium, vel ab illa Domo ad venerabilem Domum Convocationis Doctorum, Magistrorum Regentium et non Regentium, legitime interpositam esse, id est, secundum Statuta, et intra quindecim dies a tempore gravaminis vel sententiæ, (si intra triduum a tempore appellationis interpositæ pars appellans petierit, et non aliter,) judicem a quo, vel judices a quibus, inhibeant, sive ab illis appellatum esse significent; et ne ulterius in hujusmodi causa procedant, moneant sive interdicant. Modo tamen, priusquam inhibuerint, appellans coram iis, aut eorum altero, juraverit, quod non causa frivolæ dilationis procurandæ, sed ex justa causa, quam se probaturum credit, appellaverit. Et cautionem sufficientem (i. e. vicesimam partem condemnationis principalis in priori instantia, in appellatione a sententia definitiva; in appellatione vero a sententia interlocutoria, summam 58.) deposuerit. Quod si res aliqua in judicium deducta fuerit, cujus æstimatio non fit, aut certo fieri non poterit, istiusmodi rei æstimatio, ejusque cautio, ad arbitrium Procuratorum, vel alterutrius eorum (puta recipientis) referatur; quæ quidem cautio, ab altero Procuratorum prius petita, penes eundem, intra triduum proxime a tempore quo extitit appellatum, deponatur; alias appellatio pro deserta habeatur. Juramentum autem et cautionem prædictam Procuratores, virtute juramenti Universitati præstiti, petere ac recipere, receptamque cautionem, casu quo appellans obtineat, eidem restituere, et, casu quo succumbat, in computo generali officii sui Procuratorii, coram dicti computi auditoribus, una cum cæteris ad usum et utilitatem Universitatis receptis, hujusmodi cautionis rationem reddere teneantur. f. 22. De Modo procedendi in Causis Appella

tionum. STATUTUM est, quod judices delegati, tam vacationum quam Terminorum temporibus, (exceptis diebus festis,) in causis appella

tionum procedere possint: quodque, postquam a Procuratoribus, vel eorum altero, appellationem ad eosdem interpositam significatum fuerit, delegatorum munus in se suscipiant, et quolibet die Mercurii, inter horas primam et secundam, (aut sæpius si visum fuerit,) in loco designando conveniant; et sine intermissione, usque ad sententiam ferendam, et executioni demandandam, constanter procedant. Quodque appellationis instrumento, loco libelli, ab appellante, ejusve Procuratore, iis porrecto et oblato, diem competentem statuant, intra quem appellans ipsam actorum et processus in Curia, à qua appellatur, copiam transmittendam, vel saltem originalia per Registrarium adducenda, et partem adversam citandam, procurare possit. Quo die (si, cessante impedimento legitimo, pars appellans deficiat) causam judici, a quo, remittant, (sin pars appellata,) contumaciæ censuris, donec comparuerit, coerceatur. Utraque vero comparente, si ex eisdem actis procedere voluerint, uno vel altero die, ea quæ consistunt in facto cognoscent; et, si res ita postulet, unum vel alterum diem pro informationibus in jure concedent. Et quamprimum, habita inter se matura deliberatione, inter omnes, vel majorem eorum partem, convenerit, sententiam ferant. Si vero pars alterutra, vel utraque, de novo aliquid allegare vel probare petierit, ita demum admittent, si pars petens prius fidem fecerit, se verum credere quod allegat, et probare intendit. Deinde, terminos expediendo negotio, quam fieri potest brevissimos, statuent: quibus elapsis quamprimum fieri poterit, eodem modo de facto et de jure cognoscent, et sententiam ferent.

APPENDIX STATUTORUM.

STATUTA
BIBLIOTHECÆ BODLEIANÆ,

PROMULGATA ET CONFIRMATA IN DOMO CONVOCA

TIONIS, ANNO DOM. 1610.

$. 6. De Modo studendi. Necnon de Libris in

quarto et octavo. QUEMADMODUM omnibus Bibliothecam frequentaturis liberum licitumque esse volumus, (si ad eum modum habiles fuerint, quem modo explicabimus, cuncta volumina pluteis per catenulas illigata perlustrare, dum ea confibulare, adstrigmenta in nodum colligere, implexas eorum catenulas extricare, suis quæque locis digesta (sic ut offenderant) reponere, meminerint (si secus fecerint, ære negligentiam suam, pro arbitrio Vice-Cancellarii, luituri :)

Ita, minoris formæ volumina in quarto et octavo, quæque in clathris, et sub custodia Bibliothecarii solius continentur, ne contrectatione nimia, et pervolutatione , corrumpantur, (quando ob antiquitatem, raritatem, pretium, speciem, aut aliam denique præstantiorem ob notam, magni æstimanda fuerint,) hac lege visendi cupidis exhibeantur. In manus cuique et numerato tradantur; coram evolvantur; ante discessum reddantur: qui hanc legem

violaverit, in duplum cujusque libri valorem (quem sic retinuerit aut celaverit) condemnetur; et, si destinata animi improbitate id factum comprobetur, e Bibliotheca in perpetuum ejiciatur. Porro, quoad manuscripta volumina (quæ promiscue singulis in Bibliothecam admissis sine discrimine utenda exponi, non potest periculo carere) statutum est, quod (præter volumina dudum archivis inclusa, et MSS. codices H. H. C. C. Guil. Comitis Pembrochiæ, et Guilielmi Archiepiscopi Cantuariensis peculiaribus clathris conclusos) reliqua etiam volumina MSS. sparsim nunc collocata, in unum colligantur, et sub clathris seu cancellis conclusa teneantur; nec cuiquam, qui non sit actu membrum Universitatis, utenda permittantur, nisi qui in Artibus Magistrum aut saltem in Jure Civili Baccalaureum adduxerit, sibi adstiturum vel assessurum quamdiu codice quovis MS, utetur, quique de libro indemni et illæso redhibendo spondeat. $. 12. De iis quos studendi causa ad Biblio

thecam admittere licet. SANCITUM esse volumus, quod priusquam Graduato cuicunque, alterive cuiquam præstantioris notæ vel meriti, aditus in Bibliothecam patefiat, coram Vice-Cancellario ejusve Deputato, adstante Bibliothecario, fidem bonam Bibliothecæ præstet, nempe sub juramenti obligatione in hæc verba concipienda:

“ Tu promittes, sancteque coram Deo Opti“ mo Maximo recipies, quod quoties in pub66 licam Academiæ Bibliothecam venire te con66 tigerit, animum ad studia per modestiam et “ silentium accommodabis; libros cæterumque

« PoprzedniaDalej »