Obrazy na stronie
PDF
ePub

punctum eisdem restitueretur,nisi rescissa senten- A quod frequenter Pelagianis exprobat Augustinus.

tia quæ

in illum lata fuerat.

Hinc Innocentius Alexandrum Antiochenum patriarcham,et Acacium Berrhoensem episcopum apostolica communione prius non donavit, quam memoriæ Chrysostomi fecissent satis, ejusque nomen in sacra diptycha retulissent, ut patet ex epistola 17 Innocentii ad Alexandrum, et ex epistola 19 ejusdem Innocentii ad Acacium Berrhoensem, idem decernentis. Hinc Gelasius papa ad episcopos Dardaniæ scribens, epistola 13, Chrysostomum solius sedis apostolicæ judicio absolutum testatur absque ulla synodo. Denique Facundus lib vi docet Chyrsostomi damnationem ab Innocentio fuisse rescissam. Quæ probatio ex appellatione Chrysostomi deprompta, eo majoris est roboris ad probandum appellationum usum post concilium Sardicense, quod ejus causa non esset fidei, sed meræ disciplinæ. Quare non admittenda distinctio, quam aliqui viri eruditi excogitarunt inter causas fidei, et ecclesiasticæ disciplinæ : dum priores ad sedem apostolicatu semper deferri potuisse, per appellatíonem episcoporum dejectorum confessi sunt; non autem posteriores. Hunc enim usum invaluisse in Ecclesia tam Orientali, quam Occidentali, pluribus post concilium Sardicense sæculis, demonstrat Natalis Alexander laudatus.

Advertendum tamen cum eodem viro erudito parte 1, sæculi v, cap 4, de Conciliis Nationalibus et Provincialibus, art 2, Innocentium eam Chrysostomi appellationem decretorio judicio voluisse in synodo ecumenica judicari,omnemque dedisse operam, ut ea congregaretur, propter periculum schismatis imminens, si cum solis Italiæ, aut totius etiam Occidentis episcopis causam tam gravem judicaret. Cum enim Orientalium maxima pars episcoporum, Arcadius imperator et Eudoxia imperatrix, Chrysostomum ut legitime depositum haberent, Arsaciumque,ac deinde Atticum in ejus sedem intrusos, ut legitimos antistites Constantinopolitanos venerarentur, timendum erat, ne Orientis Ecclesia communionem cum Occidentali penitus abrumperet,si Romanus pontifex Arsacium, ac deinde Atticum invasores Constantinopolitana sedis in ordinem redegisset, ac in Theophilum, aliosque episcopos ipsi nequitia et iniquitate consiliorum foederatos, canonum quos impune violaverant, severitatem distrinxisset: sed provisorio nihilominus decreto, synodum prædatoriam ad Quercum rescidit Innocentius; ac tandem decretorio, cum œcumenica synodi celebrandæ nulla spes superesset, orientales compellens ad memoriam Joannis Chrysostomi inter Constantinopolitanos episcopos in Ecclesiæ dypticha restituendam, nec prius suspensam redintegrans cum Orientalibus communionem, quam id exsecutioni mandassent; pluribus deinde probat communionem Orientalis Ecclesiæ cum Occidentali suspensam potius fuisse, quam abruptam, nec ad schisma usque negotium illud processisse: sed solum formata

rum litterarum commercium fuisse interturbatum.

B

Linea 5. — Et damnavit eos. Sub Innocentii pontificatu contra eam hæresim coactum est concilium Carthaginense anno quadringentesimo decimo sexto, in quo Pelagii et Coelestii ejus discipuli errores anathemate confossi sunt. Statim synodus quoque Numidiæ Milevi celebrata, cui interfuit Augustinus, exemplo synodi Carthaginensis eosdem errores damnavit, licet Patres utriusque synodi Pelagii ac Coelestii persona pepercerint, forsan quia in synodo Diospolitana in Palæstina anno quadringentesimo decimo quinto habita Pelagius absolutionem suffuratus fuerat, vel potius per crebra mendacia damnationem declinaverat; nam synodus Diospolitana ab Augustino aliisque celebratur, veluti prima de hac hæresi victoria, cum tantum absit, ut in ea absolutus fuerit Pelagius, ut potius suo semet ore damnarit,

C

Utraque illa synodus, nempe Carthaginensis et Milevitana, discusso negotio, relationem misit ad Innocentium papam, ut ipse sua auctoritate firmaret,quod episcopi censuissent de damnando Pelagio et Coelestio, eorumque hæresi. Retulerunt, inquit Marca in Dissert de Veter Collect canon,cap 14, ad papam Innocentium,ut ipse summo jure decernat. Hæc enim sunt verba synodi Carthaginensis: Censuimus hujusmodi persuasionis auctores, Pelagium et Calestium anathematizari oportere. Definiunt quid agendum videatur, sed non pronuntiant: id summa sedi reservant, cujus auctoritas per universam Ecclesiam expansa porrigitur.Quod docent sequentia verba Hoc itaqae gestum, domine frater, sanctæ charitati tuæ intimandum duximus, ut statutis nostræ mediocritatis, etiam apostolicæ sedis adhibeatur auctoritas,pro tnenda salute multorum, et quorumdam etiam perversitate corrigenda. »> Eodem tendit synodica concilii Milevitani, quæ episcoporum culpæ imputandum fore ait, si quæ sunt suggerenda sedi apostolicæ pro Ecclesiæ commodo tacuerint. Quapropter de nova hæresi ad Innocentium rescribunt, ut ipse pastoralem diligentiam magnis periculis adhibeat: « Quia te Dominus gratiæ suæ præcipuo munere in sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus præstitit, ut nobis potius ad culpam negligentiæ valeat, si apud tuam venerationem, quæ pro Ecclesia sunt suggerenda, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose, vel negligenter accipere, magnís periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quæsumus, abhibere digneris. Nova quippe hæresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiæ Dei. »>

D

Præter synodicas concilierum Carthaginensis et Milevitani epistolas, quinque episcopi, scilicet Aurelius, Alypius, Augustinus, Evodius, ac Possidius alias litteras familiares communi nomine eidem Innocentio scripsere, quibus Pelagii causam apud illum exposuere, asserentes ipsius Innocentii præsertim interesse, huic tanto malo mediri, propterea quod in Urbe plurimi essent Pelagiani dogmatis sectatores. Augustinus in epistolis ad Valentinum 215, alias 47, et 186, alias 106 ad Paulinum, eas litteras non synodicas, sed familiares appellat. In priori quidem, quando ait : « Quod scriptum est ad papam Innocentium Romanæ urbis episcopum in concilio provincia Carthaginensis, et de concilio Numidiæ, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, etc. In posteriori vero quando num 1,ait: Scripsimus etiam ad beatæ memoriæ papam Innocentium, præter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. >>

Ad laudatas conciliorum Carthaginensis et Milevitani synodicas, et epistolam familiarem quinque episcoporum rescripsit Innocentius papa sexto Kalendas Februarii anni quadringentesimi decimi septimi.Et primo quidem Patres dictorum conciliorum laudat,tum quod olim in hac causa pronuntiassent, nempe adversus Celestium,tum quod nunc venerationem debitam sedi apostolicæ conservent, eam consulendo, et omnia ad ejus judicium referendo, quod a Diospolitanis Patribus omissum miratus Innocentius, qui postea addit discussam fuisse ab episcopis quæstionem,hæresim quoque damnatam, sed nondum promulgatam sententiam, quæ decreto sedis apostolicæ procul dubio egebat, ut omnes teneret. Tandem Innocentius post longam disputationem duo quædam constituit, ac primum quidem nefarium Pelagii dogma condemnat, ut regulæ fidei contrarium Quisquis ergo huic assentiens videtur sententix, in quo dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicæ fidei, et beneficiis profitetur indignum,inquit in epistola ad synodum Carthaginensem. Deinde auctores hæreseos a communione se

gianam hæresim, his versibus:

Pestem subeuntem prima recidit Sedes Roma Petri, quæ pastoralis bonoris Facta caput mundo, quidquid non possidet armis Relligione tenet. Non segnior inde Orientis Rectorum cura emicuit:

parat, donec resipiscant, quos nominatim appellat A apostolicam primam fuisse, quæ damnaverit Pelain rescripto ad concilium Milevitanum : « Quare Pelagium Cœlestiumque, id est inventores vocum novarum, quæ, sicut dicit Apostolus, ædificationis nihilum,sed magis vanissimas consueverunt parere quæstiones, ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem, eosque interim Dominico ovili non recipi, quoad ipsi perversæ vitæ, quam secuti sunt, tramitem deserere voluerint. »

Quia vero quinque episcopi superius nominati epistola familiari eum monuerant, Pelagii causam a pluribus in urbe foveri,et Diospolitanam synodum ab eo delusam ambigua gratiæ significatione, adjicientes quoque consilium suum, ut aut Pelagium Romam evocaret, aut cum eo litteris ageret, ut responderet quam intelligeret gratiam; huic epistolæ respondit Innocentius, ut refert Marca laudatus, nescire se an in Urbe sint, qui Pelagii doctrinæ faveant, saltem latere, nec similia jactare; quod attinet ad purgationem Pelagii in Oriente actam, habere se quidem gesta episcopalia a laicis hominibus ad se perlata, sed dubitare an vera sint. Nullam Innocentius Actorum Diospolitanæ synodi rationem habet, Pelagiumque non habet pro absoluto et purgato ab accusatione, quam Gallicani episcopi instituerant, etsi a synodo Diospolitana absolutus fuisset. Noluit autem Pelagium Romam evocare, aut cum eo per litteras agere, ut monebant quinque episcopi, sed suo ipsius libro convictum communione privavit.

Nefas putabit aliquis et alienum ajudiciorum ordine, prosequitur Marca, inauditum hominem damnare.Sed si quis expendat veterem usum, inveniet sceleris alicujus, homicidii puta, per testes convictum, statim communione abstentum,nulla admonitione prævia,qua vocaretur ad se purgandum; ut censura illa coactus, ad episcopum accederet, aut innocentiam suam probaturus, aut confessione crimen agnoscens, beneficium pœnitentiæ petiturus. Quod tanto accuratius observandum erat in hæreseos crimine,quanto diligentius huic morbo occurrendum. Recte itaque el juxta vetustum illum morem subjungit Innocentius de Pelagio loquens : «Qui si confidit,novitque non nostra dignum damnatione,quod dicat jam hoc se totum refutasse quod dixerat, non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi,» scilicet ab excommunicatione, qua illum Innocentius percellit.

Garnerius has omnes epistolas ab Innocentio in Africam missas, in aliqua synodo Romana ab eo coacta,datas putavit in Dissertatione de synodis in causa Pelagianorum habitis, hoc fundamento nixus, quod prædecessoribus, sive successoribus ejus solemne fuerit, decretales epistolas, de dogmatibus præsertim,in concilio scribere, et inde in universum orbem mittere. Quod idem censet Marca lib. vii,de Concordia cap. 12, num. 5. Sed quia hujus synodi Romanæ nullus Antiquorum meminit, neutri hac in re assentitur Baronianæ criticæ auctor, dicens Augustinum lib.iv ad Bonifacium cap.12, respondentem ad Pelagianos, qui postquam a Zosimo papa damnati fuissent, provocabant ad concilium, scribere : « Aut vero congregatione synodi opus erat,ut aperta pernicies damnaretur: quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis exstiterit.Multoque sint,atque incomparabiliter plures, quæ ubi exstiterunt, illic improbari, damnarique meruerunt, atque inde per cæteras terras devitandæ innotescere potuerunt. » Imo ipsi Pelagiani, postquam ab Innocentio,etpostea a Zosimo hæretici declarati sint, de Romanis clericis tantum quæsti inveniuntur, ut videre est apud Augustinum lib. ad Bonifacium cap. 3 et seq. Prosper in carmine de Ingratis, innuit sedem

B

C

D

Non facile est explicare hos versus, cum Aurelius Carthaginensis episcopus anno quadringentesimo duodecimo, quinquennio ante Innocentium, Pelagianam hæresim proscripserit. Varii viri eruditi et inter eos Baronius et Garnerius in diversas hac de re sententias abierunt,quibus omissis existimo veriorem esse Marcæ opinionem, qui in dissert.de veter.Collect.canonum cap. 15 ita difficultatem solvit; arbitratur enim, a sede apostolica primum Pelagii atque Cœlestii dogma proscriptum,tanquam catholicæ fidei contrarium generali decreto.Nam Carthaginensis synodus sub Aurelio repulit quidem Colestium a presbyterio et ab Ecclesiæ communione, quod errrres spargeret.Sed hæc erat privata in eum hominem censura,quam ille appellatione ad Romanam sedem sese elusisse putabat,ipsique adeo Africani ad eam referendum tnnc quoque censuerant, a qua proinde totius rei definitio exspectabatur. Itaque Prosper non immerito Romanæ sedi primam Pelagianæ hæreseos damnationem tribuit.

Majus negotium facessit quod subjungit Prosper, Palæstinorum episcoporum in Oriente judicio,id est synodi Diospolitanæ, dogma quoque Pelagianum condemnatum, quod cum actum fuerit anno quadringentesimo decimo quinto et rescripta Innocentii ad synodos Africanas promulgata sint anno quadringentesimo decimo septimo,primi videntur episcopi illi hac de re decrevisse. Sed facilis est responsio, inquit Marca laudatus; Pelagium illi non condemnarunt,absolverunt per ignorantiam facti; et quamvis gratiam Christi probarent,seque illius vindices gererent, non damnaverunt ignotos sibi per Pelagii versutiam errores. Eorum itaque cura profuit Ecclesiæ ad asserendam gratiam, sed nullo eorum decreto hæresis ignota proscribi diserte potuit. Gravior est quæ procedit ex unico apud Prosperum verbo difficultas, a qua se eruditissimus Petavius expedire non potuit. Videtur enim significare,post damnatam Pelagii hæresim, in Oriente Palæstinos episcopos judicasse, Inde Orientis rectarum cura emicuit, cum certum sit judicium Diospolitanum antecessisse duobus annis Romani pontificis decretum. Inde hoc in versu non tempus, ut putant, sed locum significat. Scribebat Prosper in Occidente, et habita ratione climatis ait: Inde Orientis rectorum cura emicuit; ac si diceret: Hinc in Occidente pestis adver sus gratiam recisa est, et Inde in Oriente ejus quoque rei curam gesserunt episcopi Palæstini. Quæ omnia ex Marca exscripta. Qui plura de hæresi Pelagiana volet, legat Marcam laudatum, cardinalem Norisium in Historia Pelagianorum, Garnerium in dissertationibus ad Marium Mercatorem et Auctorem critica Baronianæ, ex quo præcipue superiora narravimus.

Post Siricium Anastasius,ac dein Innocentius vicariam suam potestatem episcopo Thessalonicensi per Illyricas provincias commisere. De Anastssio constat ex epistola Innocentii ad Anysium Thessalonicensem data, in qua apud Holstenium in Collectione Romana id diserte asserit. Innocentius autem, Anysio mortuo, eam commisit Rufo ejusdem sedis episcopo de sede apostolica bene merito,his verbis apud eumdem Holstenium ibidem pag. 48: «< Divinitus ergo hæc præcurrens gratia ita longis intervallis disterminatis a me Ecclesiis discat consulendum, ut prudentiæ gravitatique tuæ committendam curam causasque, si quæ exoriantur, per Achaiæ, Thessalia, Epiri veteris, Epiri novæ et Crete, Daciæ ripensis, Masiæ, Dardiniæ, et Prævali Ecclesias Christo Domino annuente censeam. Vere enim

ejus sacratissimis monitis lectissimæ sinceritatis A tuæ providentiæ ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus hæc ita statuentes, sed prædecessores nostros apostolicos imitati, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt. » Paulo post addit : « Arripe igitur, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo eorum primatu curam; et inter ipsos primates, primus, quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere non sine tuo postulent arbitratu. Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est, finietur, aut tuo consiiio ad nos usque perveniendum esse mandamus. >>

Hic non omittendum Innocentium multas ecclesias Novatianis Romæ degentibus ademisse. Socrates enim lib. vii, c. 9, scribit :« Anastasium deinde excipit Innocentius: qui quidem primus Novatianos. Romæ degentes persequi cœpit, multasque eis ecclesias ademit. » Cœlestinus postea omnes alias ecclesias eis abstulit, et eorum episcopum clam in privatis ædibus plebem colligere compulit, ut in eo pontifice dicemus.

[ocr errors]

Linea 19. Gervum argenteum ad fundendum aquam. Liber Pontificalis, præter superius initio hujus pontificatus narrata, scribit: Innocentium fecisse ad ornatum baptisterii cervum argenteum ad fundendam aquam pensantem libras quindecim: quia scilicet, cum benedicta semel aqua multitudini batizandorum, quæ ad plura hominum millia, in inagnis præsertim civitatibus exsurgebat, sufficere non posset, statim ut pontifex baptizandum in sacrum fontem mergere cœperat; deducta per canales aqua in ipsum continuo influebat. Fecit, et ex eodem Anastasio, vas ad oleum chrismatis argenteum pensantem libras quinque, et alia quædam apud ipsum legenda. Porro hæc fecit in ecclesia SS. Gervasii, et Protasii, quam dedicavit.

SOMIER.

Num. 57, linea 2. Constitutum fecit de omni Ecclesia. Somier lib. iv, cap. 6, pag. 37.

Pontificatus Innocentii ejus nominis primi abundat eventibus, quæ testatam faciunt sanctæ sedis auctoritatem. Definitiones de fide ab hoc pontifice prolatæ contra hæreses et hæreticos ætate sua subortos, leges disciplinæ ab eodem constitutæ in Ecclesiis sui patriarchatus Occidentalis, judicia ab ipso exercita in causis episcoporum aliorum patriarchatuum, quos constituunt Orientales Ecclesiæ, illam auctoritatem demonstrant. Ordiamur ab actibus jurisdictionis ab ipso exercitis supra Orientales Ecclesias, supra illas scilicet, quæ primæ contra auctoritatem sanctæ Romanæ sedis turbas excitarunt.

Notum est, S. Joannem Chrysostomum episcopum Constantinopolitanum injuste depositum fuisse in conciliabulo ad Quercum factione Theophili episcopi Alexandrini imperialis aulæ favore subnixi. Primum ea de re nuntium Romam perlatum est per clericum Alexandrinum a Theophilo missum cum litteris ad Innocentium, ut certiorem hunc faceret de Joannis depositione. Pontifex Theophili temeritate, et facti indignitate perculsus ne responso quidem dignandas esse censuit ejusmodi litteras facti seriem non exponentes. Post diem tertium tres aliæ epistolæ ipsi sunt redditæ, una a Joanne Chrysostomo, altera ab episcopis quadraginta ipsi adhærentibus, tertia a clero Constantinopolitano perscriptæ, quas episcopi quatuor, ac diaconi duo ab ipso Joanne ad eum legati detulerant. Ex his epistolis plenam notitiam Innocentius percepit rerum factarum in conciliabulo ad Quercum, et perturbationum inde consecutarum. Chrysostomus in suis significabat omnia expositum iri nitidius ab illustribus ablegatis, ut quantocius consulere sanctitas sua posset afflictis Ecclesiæ rebus. « Verum ea quæ perperam fiunt, inquit, non solum deploranda, sed et corrigenda sunt: et ideo

B

C

D

charitatem vestram obsecro, ut provocetur ad condolendum, faciendumque omnia, quo mala hæc sistantur.» Inter remebía proponit et enixe rogat, ut scripto declaret, auctoritate sua a se irritum et inane reddi judicatum illud, quod contra absentem justoque judicio se sistere non recusantem injuste pronuntiatum fuit : iniquos judices pœnis canonicis multandos decernat: litteras communionis nunquam interruptæ cum apostolica sede ac cæteris, sibi concedat, et ecclesiæ suæ restituat expulsum. «< Auctoritate, inquit, vestra deccrnite, quod hæc tam inique facta, et absentibus nobis, et non declinantibus judicium non habeant robur, sicut neque natura sua habent. Illi autem qui inique egerunt, pœnæ ecclesiastiearum legum subjacent. Nobis vero, qui nec convicti, nec redarguti, nec habiti ut rei, litteris vestris, et charitate vestra, aliorumque omnium, quorum scilicet et antea societate fruebamur, frui concedite, et ecclesiis nostris jubete restitui. »

« Ad hæc rescripsit beatissimus papa Innocentius, ait Palladius, communioneque utriusque partis admissa, Theophili judicium cassum, atque irritum esse decernit dicens oportere conflari aliam irreprehensibilem synodum Occidentalium, et Orientalium sacerdotum, cedentibus concilio amicis primum, deinde inimicis. Neutrarum quippe partium, ut plurimum, rectum esse judicium.

«Paucis post diebus advenit Petrus quidam Theophili presbyter una cum martyrio Ecclesiæ Constantinopolitana diacono, ipsius epistolas deferens, et quædam simul commentariola, in quibus videbatur Joannes a triginta sex damnatus episcopis, ex quibus viginti novem Ægyptii, septem alii ex aliis regionibus erant. Ea commentaria cum legisset papa Innocentius, comperissetque, neque culpas esse graves, neque præsentem Joannem fuisse, neque in faciem reprehensum, insaniam Theophili magis ac magis exhorruit, quod contra absentem adeo savam immitemque sententiam evomuisset. His igitur a se dimissis cum litteris gravibus,» etc. Paulo post Romam advenit Theotechnus, presbyter Ecclesiæ Constantinopolitanæ, afferens litteras ab episcopis stantibus pro Joanne, qui frequentes in concilio fuerant numero viginti quinque circiter aut triginta, et Innocentio significabant expulsum fuisse ab Arcadio Augusto Joannem e sua sede Constantinopolitana, et relegatum Cucusam. Innocentius universis illis episcopis litteras communionis transmisit, et ut patienter adversa tolerarent rogavit dolens levamen a se præstari non posse quod vellet, validissimis adversariis conatus suos oppugnantibus. A suo tamen conspectu removit emissarium episcoporum factionis adversantis Chrysostomo, struendarum calumniarum causa adventantem, ne responso quidem dignatus ejus temeritatem.

Venerunt denique in Urbem episcopi ac presbyteri complures, aliique ecclesiastici viri suis. ab ecclesiis expulsi ob servatam communionem Joannis. «Venit secundo Demetrius episcopus Pessinuntis, ait Palladius, qui peragrato Oriente prædicaverat communionem Ecclesiæ Romanæ cum episcopo Joanne, testibus papæ Innocentii litteris : afferens epistolas ab episcopis Cariæ,quibus Joannis amplectuntur communionem ab Antiochenæ ibidem Ecclesiæ presbyteris, ubi Romanorum sequuntur disciplinam, laudantes integritatem judicii, et ordinationem apud se factam de Porphyro ut illicitam, ac nefariam exsecrantes. >>

Innocentius tam Joanni, quam cleri sui fidelibus ipsi adhærentibus respondit. Illi quidem, ut constanter ageret pro justitia, «< cum conscientia bona firmum revera munimentum sit adversus omnes casus immeritos, etc. His vero significat seipsum cruciari cum illis.« Declarat Atticum, in sedem Joannis expulsi,violenter intrusum, contra Nicænos canones, ejusque ordinationem irritam se autem multum

deliberare,quomodo synodus œcumenica congregari A Chrysostomi causam etiam post ejus obitum. Justipossit, per quam divina voluntate turbulenti isti motus consopiri possint. >>

Revera pontifex ad Honorium scripsit, et impetravit, ut mandaretur episcopis Occidentalibus, ut ad synodum convenirent. Concilium in Italia habitum, «Congregati Italiæ episcopi imperatorem orant, ut scriberet Arcadio fratri suo, ut juberet Thessalonica concilium fieri, quo facilius possent utræque partes Orientis et Occidentis concurrere. lis inflammatus imperator episcopo quidem Romano scribit, ut mittat episcopos quinque, presbyteros duos Romanæ Ecclesiæ, diaconum unum, qui ipsius ad fratrem epistolas ferrent.» Innocentius hac legattone adornata una cum litteris Honorii ad Arcadium commonitorium adjunxit Occidentalium episcoporum, quo mandabatur ut Joannes episcopus non antea judicio se sisterct, quin prius in propria sede constabilitus foret, et communioni cum omnibus Orientalibus restitutus. « Accepto commonitorio Occidentis concilii (totius Occidentis ait Palladius). Erat autem commonitorium hujusmodi: Non oportere Joannem judicium ingredi, nisi illi prius ecclesia communioque redderetur, ut omni dilationis occasione sublata sua sponte concilium ingredi posset. »

Recentiores nonnulli vocem illum Commonitorium reddunt Instructionem. Quo revera sensu accipi solet ac debet in quibusdam casibus; quemadmodum accipitur dum quis ablegat aliquem, et memoriæ causa methodum rerum agendarum illi de scripto tradit, ne mandatorum obliviscatur. Hic tamen Commonitorium sonat idem ac legem a mandante præscriptam ut exsecutioni mandetur tanquam quid consultum ac deliberatum ab illo qui potestatem decernendi ac jubendi habet, quo sensu ab auctoribus passim accipitur. Casus iste speciatim citatur a Du Cange in Lexico inter plures ejusdem significationis.

B

Hoc præliminare judicium manifesta est comprobatio illius jurisdictionis, quam Occidentalis Eccle- C sia obtinet supra Orientalem. Cur autem Occidentalis ita præpollet Orientali, nisi quia pontifex Romanus, qui utrique præest, sedem suam obtinet in Occidente?

Adversarii Joannis certiores facti de legatione, ut eam frustrarentur, legatis in itinere insidias struunt, eosque injuriis affectos re infecta redire cogunt, abreptis violenter litteris quas deferebant.

Chrysostomus ab exsilio suo hæc gesta percipiens secundam epistolam dedit ad Innocentium: « Perpetuas, inquit, gratias agimus vobis quod paternam. erga nos benevolentiam declarastis. Nam quantum in vestra pietate situm fuit, jam res omnes sedatæ, et emendatæ et sublata omnia scandala fuissent, gauderetque Ecclesia tranquilla et sincera pace, et essent plane secunda omnia, neque contemptæ leges, neque violatæ Patrum constitutiones forent.«<< Convertitur deinde ad precandam pro hostibus propriis clementiam piissimus exsul, ne segregentur a coetu D fidelium; ea scilicet causa permotus qua prævidebat plurimum periculi omnibus Ecclesiis inde consecuturum, cum universns ferme orbis in partes adversas divideretur. « Ne affligantur, inquit, neque e cœtu abiiciantur, considerata tanti operis magnitudine. Certamen enim illud ferme Orbis totius est. >>

Hostes Chrysostomi miris in itinere malis et calamitatibus affectum sanctum antistitem maturato exitu vita defungi curant. Ferunt Innocentium papam illius mortis nuntio percepto Arcadium Augustum et Eudoxiam segregasse a communione fidelium: quod factum alii negant, præsertim critici recentiores, qui supposititias esse litteras ejus rei testes arguunt ex vitiosa Chronologia aliisque characteribus documenti non genuini.

Quidquid statuatur de postremo hoc asserto certum est a beato Innocentio nunquam desertam

tiam enim quam viventi administrari plenario in concilio non permisit mors Joannis accelerata, palam ejus memoriæ præstari Innocentii constantia evicit. Pro statione enim sua vir apostolicus strenue decertans, nulli Orientalium se communicaturum edixit, qui contra Chrysostomum certarent, nisi œcumenica in synodo putrida membra eorum qui ista gessere, curarentur. « Est autem hæc (ait Palladius), Ecclesiæ Romanæ sententia, non communicare in finem usque Orientalibus episcopis, maximeque Theophilo, donec Dominus universalis synodi tribuat locum, ac per eam curet putrida membra quæ ista gesserunt. Frustra enim Patres Africani concilii pro Orientalibus intercedebant. Neque Innocentius, neque ullus Occidentalium episcoporum animum induxit ad concordiam ineundam cum episcopis Ægypti, et Orientis, et Bosphori, atque Thraciæ, neque cum Antiocheni patriarchalus, priusquam in diptychas ecclesiasticas nomen Chrysostomi non retulissent, in quas de more episcoporum in communione Ecclesiæ decedentium nomina referebantur.

Alexander Antiochenus antistes primus omnium exsecutioni mandavit hanc sedis Romanæ jussionem (Theodoreto attestante lib. 5, c. 35). Cum enim defuncto Porphyrio, qui fuerat Chrysostomo infensus, electus fuisset successor, confestim adornata ad Innocentium legatione ita « pacem postulavit et meruit, ait Innocentius (epist. 140 ad Bonif.) ut Evagrianos suis ordinibus ac locis intemerata ordinatione quam acceperant a memorato (Evagrio Porphyrii decessore, et pro Chrysostomo stante) susciperet..... Promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander nomen episcopi memorati (Joannis) intes quiescentes episcopos recitaturum.Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse: ne diu membra, quæ requisierant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena. »

Eodem Alexandro intercedente, Acacius quoque Berrhoensis antistes ea lege ad optatam communionem decernitur admittendus, si Alexandri exempla secutus.<< omnes inimicitias, omnem æmulationem tam de nomine S. Joannis mirandi episcopi,quam de omnibus ejusdem communionis participibus de sua animositate longe abigat,etc., et omnia quæ his actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum, ore proprio ut communicantem convenit, fatearis, » ait Innoc. (Ep. 19, ad Acac.)

Acacius huic legi obtemperans non modo pro se consecutus est gratiam ab Innocentio, sed etiam pro Attico Constantinopolitano laboravit,eumdem ad parendum suadens apostolico decreto. Pro ejusdem receptione scripserat etiam e Macedonia episcopus Maximianus cui ita respondit Innocentius (epist. 166): «Communio suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impletas. Fidem facimus, et magno tramite omnibus eamdem (pacem) postulaturis ostendimus, si modo quæ discussa sunt atque completa etiam ipsi se pro suo loco fecisse,vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti (Antiocheni) legatione solemniter destinata sibi rogaverint adhiberi. Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus prædiximus, et petitionem communionis; ut reete et petenti, et probanti se eadem mereri, reddamus.» Tempus diu trivit Atticus, missis etiam legatis, donec memoriæ Chrysostomi justa non redderet: non ante obtinere potuit pacem, quam Joannis nomen in Tabulas retulisset. «Atticum autem, ait Theodoretus, lib. 5 cap. 34, qui succedebat Arsacio, quique sæpe legatos ad eos miserat, sæpeque pacem postulaverat, postea tandem cum Joannis nomen in tabulis scripsisset acceperunt. »

Dum hæc ab Innocentio geruntur ad tuendam aut reparandam in Orientalibus Ecclesiis unitatem, pari

non defenderit, præstare compellat. >>

sollicitudine invigilat in Occidente tum discipline A jus ecclesiasticum de labefactis causis eum, qui apostolicæ per decretales epistolas conservandæ, tum fidei catholicæ puritati a Colestii ac Pelagii contagionibus arcendæ ac liberandæ ut triplici ex cura unitatis, disciplinæ, ac fidei per ipsum ubique terrarum exercita revera dicatur à Bibliothecario; Fecit constitutum de Ecclesia.De prima unitatis cura hactenus actum est in Notis Somier. De duobus proximis quæ sequuntur extraximus ex ejusdem Hist. dogm. lib. IV, cap. 8. 9. »

Ex cap. 7 circa disciplinam Victricio episcopo Rhotomagensi in Gallis Romanæ Ecclesiæ normam magnopere postulanti digestas vitæ et morum probabilium disciplinas transmittit Innocentius (epist. 2) suis litteris, per quas advertant Ecclesiarum regionis,inquit,vestræ populi, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat conteneri: qualisque observatur in urbis Romæ ecclesiis disciplína. Erit dilectionis tuæ per plebes finitimas et consacerdotes nostros, qui in illis regionibus propriis ecclesiis præsident regularum hunc librum quasi didascalicum, atque admonitorem sedulo insinuare: ut et nostros cognoscere,et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare... Hæc sunt quæ deinceps intuitu divini judicii omnem catholicum episcopum expedit custodire, etc. Inter regulas cæteras hanc refert de gravioribus causis ad sedem apostolicam referendis: « Si autem majores causæ in medium fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam,sicut synodus statuit (Sardicensis) et beata consuctudo exigit, post judicium episcopalem referantur. »

Ad Exsuperium Tolosanum (epist. 3) sua Decretali præter disciplinæ normam, canonem quoque scribit utriusque Testamenti librorum, e numero excludens apocryphas scripturas, quæ falso inscriptæ circumferebantur nominibus apostolorum.

B

Patribus concilii Toletani ex Hispanis rescripsit super ordinationibus. Ad episcopos Macedonia direxit Decretalem de aliquot regulis sacramentorum Aurelio Carthaginensi Africæ primati edicit :« Hæc velim cuncta recitanda per omnes Africanas Ecclesias scripta dirigas.» Decentio Eugubino ista commemorat de traditionibus Romanæ Ecclesiæ.<«< Quis nesciat,aut non advertat id,quod a principe apostolorum Petro Romanæ Ecclesiæ traditum est, ac nunc quoque custoditur,ab omnibus debere servari; nec superinduci,aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Præsertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus,aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant,si in his provinciis alius apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Romana Ecclesia custodit, a qua eos principium accepisse dubium non est: ne dum peregrinis D assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.>> Felicem Nucerinum commendat,quod more majorum hinc repetenda esse duxerit dubiarum rerum definitionem.« Mirari nɔn possumus dilectionem tuam sequi instituta majorum; omniaque, que possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput,atque apicem episcopatus referre: ut consulta videlicet sedes apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendum pronuntiet. Quod et nos libenter accipimus,et dilectionem tuam memorem canonum approbamus (epist. 4).» Et ut cæteras prætermittam, zelum disciplinæ requirit a Joanne episcopo Hierosolymitano (epist. 32), ita illum monens, ut defensioni monasteriorum studeat impensius. «Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila; ut hæc quæ ad nos opinione magis, quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur: ne PATROL. CXXVIII.

Referri potest inter constituta le disciplina etiam vicariatus apostolici per Illyricum iterata declaratio et confirmatio. Collata primum fuerat a S. Damaso potestas vicaria Romanæ sedis supra complures Illyrici provincias S. Elio episcopo Thessalonicensi : quo decedente S. Anysus successor similem potestatem obtinuit a quatuor Pontificibus Romanis, Damaso, Siricio, Anastasio, et Innocentio. Anyso vita functo sublegitur Rufus successor : cui eamdem potestatem detulit Innocentius. Utraque collatio Innocentii legitur in epistolis,quarum exemplum superest in Actis concilii Romani tertii sub Bonifacio ejus nominis papa secundo.«Dilectissimo fratri Anyso Innocentius. Cui etiam anteriores tanti ac tales viri prædecessores mei episcopi,id est sanctæ memoriæ Damasus, Siricius, atque supra memoratus vir (Anastasius) ita detulerunt, ut omnia, quæ in illis partibus gerentur, sanctitati tuæ, quæ plena justitiæ est, traderent congnoscenda meam quoque parvitatem hoc tenere judicium, eamdemque habere voluntatem te decet recognoscere.Neque enim fas erat, ut aut ego contra tantorum bonorum virorum judicium venire tentarem, quorum in locum successisse dignoscor, aut tuo merito, cui præclari viri tantam gratiam auctoritatis hujusce contulisse videntur, aliquid denegari videretur. Præ me itaque fero, ut hoc ipsum etiam meæ parvitati reservatum recognoscam, ut pari judicio,similique forma, et bonis adæque, et tuæ charitati tribuam quod mereris.Dilectissimo fratri Rufo Innocentius. Ita tota miseratione mirabilis Paulus Tito quæ curet apud Cretam, Timothæo quæ per Asiam disponat, commisit: ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus. Divinitus ergo hæc procurrens gratia ita longis intervallic disterminatis a me Ecclesiis discat consulendum, ut prudentiæ,gravitatique tuæ committendam curam, causasque si quæ exoriantur per Achaia, Thessalia, Epiri veteris, Epiri novæ, et Creta, Daciæ mediterraneæ, Daciæ ripensis, Mosiæ, Dardaniæ,et Prævali Ecclesias Christo Domino annuente censeam, etc. Accipe itaque, dilectissime frater nostra vice supra dictas Ecclesias, salvo earum primatu curam et inter ipsos primates primus,quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere non sine tuo postulent arbitratu. Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur, aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus. Licitum autem, et apostolicæ sedis favore permissum tuæ fraternitati cognosce, ut cum aliqua Ecclesiastica ratio vel in tua, vel in memoratis provinciis agitanda,cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscunque de Ecclesiis assumas tecum quorum et fide et moderatione quidquid necessitas, causaque flagitaverit, optimus dividas arbiter, et præcipuus: quippe a nobis lectus definias intercessor, » etc.

Ex cap. 99 circa fidem constitutorum damnatio cognoscitur Pelagianæ hæreseos a duobus Africa conciliis expetita.

Octo præcipua errorum capita constituebant summam hæreseos Pelagianæ,« ut non defendendo,sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiæ Dei, » quemadmodum perscribunt Cathaginensis concilii Patres ad Innocentium in sua synodica. Hos errores fuisse primum a Romana sede proscriptos docet auctor æqualis S. Prosper carmine de Ingratis cap. 2:

Pestem subeuntem prima recidit

Sedes Roma Petri qua pastoralis honoris
Facta caput mundo quidquid non possidet armis
Religione tenet.

Pestis, seu sectæ Pelagianæ nomine, a Roma primum recisa seu damnata,hic Prosper intelligit Jovinianum,Rufinum,et Evagrium Ponticum,quorum

« PoprzedniaDalej »