Obrazy na stronie
PDF
ePub

Demonstrabo meipsum in forma Dei, videtis modo formam servi. Non te fraudabo, o homo fidelis ; crede quia videbis. Amas, et non vides: amor ipse non te perducet ut videas? Ama, persevera in amando: non fraudabo, inquit, amorem tuum, qui mundavi cor tuum. Utquid enim mundavi cor tuum, nisi ut Deus a te possit videri? Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Sed hoc, inquit servus tanquam cum Domino disputans, non expressisti cum dixisti, Ibunt justi in vitam æternam: non dixisti, Ibunt ut videant me in forma Dei, videant Patrem cui æqualis sum. Alibi attende quid dixit: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3).

16. Et modo ergo 1 post commemoratum judicium, quod omne dedit Filio Pater non judicans quemquam, quid futurum est ? Quid sequitur? Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Judæis honorificatur Pater2, contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius æqualis Patri, ut omnes honorificent Filium,sicut honorificant Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Judæus: Patrem honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Mentiris omnino, Filium blasphemas, et Patri facis injuriam. Pater enim Filium misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum?

17. Ecce, inquit aliquis, missus est Filius ;et major est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem 3, tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a sæculo antiquus, perpetuus, æternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia major est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanæ fallunt hominem, res divinæ purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi major videtur qui mittit, et minor qui mittitur: quanquam et ipsæ res humanæ dicunt contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum majorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse major eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo jam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat video ibi missionem, et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quæris exempla, o hæretica vanitas, quanquam, sicut paulo ante dixi, et ipsæ res humanæ in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te; tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde 1 Mss. plures, Et quomodo ergo post. Alii vero, Et quomodo? Ergo et post.

2 Sic legendum juxta Er. Lugd. et Ven., Modo honorificant Patrem, et. M.

* Sic tres Mss. Alii autem habent, vetustate; vel cum editie, vetustati. Paulo post in editis legitur, novus libi, sæculo antiquus, absque præpositione, a, quæ tamen est in omnibus Mes. Denique infra Lov. habet, revocet ab hoc intellectu: refragantibus editis aliis et Mss.

Mss., emissionem.

vis decere exempla ad res divinas. Homo qui mittit. manet ipse, et pergit ille qui mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem, Ecce veniet hora, ut unusquisque dicebat ad sua, et me solum relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est (Joan. xvi, 32). Quomodo cum misit cum quo venit ? quomodo eum misit a quo non recessit? Alio loco dixit, Pater autem in me manens facil opera sua. (ld. xiv, 10). Ecce in illo est, ecce operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt.

TRACTATUS XXII.

Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam; usque ad id, Quod non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Cap. v, ✈. 24 30.

1. Nudiustertiani et hesterni diei sermones redditos vobis sequitur hodierna evangelica lectio, quam ex ordine pertractemus, non pro ejus dignitate, sed pro viribus nostris: quia et vos non pro inundantis fontis largitate, sed pro vestro modulo capitis. El nos non tantum dicimus in aures vestras, quantum ipse fons manat; sed quantum capere possumus, quod in vestro sensus trajiciamus, abundantius operante ipso in cordibus vestris, quam nobis in auribus vestris. Res enim magna tractatur, et non a magnis, imo multum parvis: spem tamen et fiduciam dat nobis, qui magnus propter nos factus est parvus. Si enim ab illo non exhortaremur, nec invitaretur ad eum intelligentum, sed desereret nos tanquam contemptibiles; quia capere non possumus divinitatem ipsius, si non caperet ipse mortalitatem nostram, et perveniret ad nos ut loqueretur nobis Evangelium; si quod in nobis abjectum et minimum est, noluisset communicare nobiscum; putaremus eum noluisse nobis dare magnum suum, qui suscepit parvum nostrum. Hæc dixi, ne quis vel nos reprehendat ista tractantes, quasi multum audaces; vel de se desperet quod possit capere dono Dei, quod illi dignatus est loqui Filius Dei. Ergo quod loqui nobis dignatus est, debemus credere, quia voluit ut intelligamus. Sed si non possumus, præstatintellectum rogatus, qui verbum præstitit non rogatus.

2. Ecce quæ verborum ista secreta sint, attendite. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habel vitam æternam. Ad vitam certe æternam omnes tendimus; et ait, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me,' habet vitam æternam. Numquid ergo audire nos voluit verbum suum, et intelligere noluit? Quandoquidem si in audiendo et credendo vita æterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus, ut perveniamus ad vitam æternam, ubi non nobis legatur Evangelium; sed ille qui nobis modo Evangelium dispensavit, remotis omnibus lectionis paginis, et voce lectoris et tractatoris, appa

reat omnibus suis purgato corde assistentibus, et in corpore immortali jam nunquam morituris, mundans eos, et illuminans viventes, et videntes quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. 1, 1). Nunc ergo qui sumus attendamus, et quem audiamus cogitemus. Deus est Christus, et cum hominibus loquitur: capi se vult, faciat capaces; videri se vult, aperiat oculos. Non tamen sine causa loquitur nobis, nisi quia verum est quod promittit nobis.

3. Verba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam. Ubi, quando venimus de morte ad vitam, ut non in judicium veniamus ? In hac vita transitur a morte ad vitam; in hac vita quæ nondum est vita, hinc transitur a morte ad vitam. Quis est ille transitus? Qui audit verba mea, dixit, et credit ei qui misit me. Servans ista credis, et transis. Et est qui stando transit? Plane est: stat enim corpore, transit mente. Ubi erat, unde transiret, et quo transit? Transit a morte ad vitam. Vide unum hominem stantem, in quo agatur totum hoc quod dicitur. Stat, audit; forte non credebat, audiendo credit: paulo ante non credebat, modo credit; quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto corde, non moto corpore, moto in melius1: quia iterum qui deserunt fidem, moventur in deterius. Ecce in hac vita, quæ, sicut dixi, nondum est vila, transitur a morte ad vitam, ut in judicium non veniatur. Quare autem dixi quia nondum est vita? Si vita esset ista, non diceret Dominus cuidam, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. xix, 17). Non enim ait illi, Si vis venire ad vitam æternam ; non addidit æternam, sed tantum dixit, vitam. Ergo ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita. Quæ est vera vita, nisi quæ est æterna vita? Audi Apostolum dicentem ad Timotheum : Præcipe divitibus hujus sæculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Utquid hoc? Audi quod sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. vi, 17-19). Si debent sibi thesaurizare fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam; profecto ista in qua erant, falsa vita est. Nam utquid velis apprehendere veram, si jam tenes veram? Apprehendenda est vera? migrandum est a falsa. Et qua migrandum? quo ? Audi, crede; et transitum facis a morte ad vitam, et in judicium non venis.

4. Quid est hoc, Et in judicium non venis? Et quis melior erit Paulo apostolo, qui ait: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v, 10)? Paulus dicit: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi ; et tu tibi audes promit

1 Editi: Transitum fecit, motu cordis, non motu corporis, motu in melius. At Mss., moto corde, non moto corpore, moto in melius.

tere quia in judicium non venies, Absit, inquis, ut ego mihi hoc promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur, Veritas pollicetur, ipse dixit mihi, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam æternam, et transitum facit de morte in vitam, et in judicium non veniet. Ego ergo audivi verba Domini mei, credidi; jam infidelis cum essem, factus sum fidelis: sicut me monuit, transii a morte ad vitam, ad judicium non venio ; non præsumptione mea, sed ipsius promissione. Paulus autem contra Christum loquitur, servus contra Dominum, discipulus contra magistrum, bomo contra Deum, ut cum Dominus dicat quia qui audit et credit, transit a morte ad vitam, et in judicium non veniet, dicat Apostolus, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi? Aut si adjudicium non venit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo intelligam.

5. Revelat ergo Dominus Deus noster, et per Scripturas suas admonet nos quomodo intelligatur, quando dicitur judicium Hortor ergo ut attendatis. Aliquando judicium pœna dicitur: aliquando judicium discriminatio dicitur. Secundum illum modum quo dicitur judicium discriminatio, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal, Christi, ut illic recipiat homo quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum: ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala distribuantur. Nam si judicium semper in malo acciperetur, non diceret Psalmus, Judica me, Deus. Audit fotrte aliquis dicentem, Judica me, Deus, et miratur. Solet enim homo dicere, Ignoscat mihi Deus; Parce mihi, Deus quis est qui dicat, Judica me, Deus? Et aliquando in Psalmo versus ipse in diapsalmate ponitur, qui præbeatur a lectore, et respondeatur a populo. Non forte alicui cor percutitur, el timet cantare Deo et dicere, Judica me, Deus? Et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare quod didicit a divina lectione: et si parum intelligit, credit aliquid boni esse quod cantat. Et tamen et ipse Psalmus non dimisit hominem sine intellectu. Secutus enim, verbis posterioribus ostendit quale judicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. Ait enim, Judica me, Deus. Quid est, Judica me, Deus? Et discerne causam meam a gente non sancta. Ergo secundum hoc judicium discretionis, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Secundum judicium autem damnationis, Qui audit verba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transitum facit a morte ad vilam. Quid est, in judicium non veniet? In damnationem non veniet. Probemus de Scripturis quia dictum est judicium ubi pœna intelligitur : quanquam et in hac ipsa lectione paulo post audietis ipsum verbum judicii non positum nisi pro damnatione et pœna (Infra, n. 13). Tamen Apostolus dicit quodam loco, scribens ad eos qui Corpus quod fideles nostis, male tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello Domini: ait enim illis, Propterea multi in vobis infirmi et ægroti dormiunt sufficienter 1. 1 Sic omnes codices, licet apud Apostolum sit, non ikands.

Multi enim propterea etiam moriebantur. Et secutus est, Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: hoc est, si nos ipsos corriperemus, a Domino non corriperemur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. x1, 30-32). Sunt ergo secundum pœnam qui judicantur hic, ut pareatur illis ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi: sunt autem quibus distribuuntur ipsæ pœnæ sine flagello pœnæ, si flagello Dei correcti non fuerint; ut cum hic contempserint patrem verberantem, ibi sentiant judicem punientem. Ergo est judicium quo missurus est Deus, id est Filius Dei, in fine diabolum et angelos ejus, et omnes infideles et impios cum eo: ad hoc judicium non veniet, qui modo credens transitum facit a morte ad vitam.

6. Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres tibi, Dominus meus mihi dixit, Qui audit verba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad vitam; ergo ego credidi, non sum moriturus: scias te mortem quam debes supplicio Adam, persoluturum accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus, Morte morieris (Gen. 11, 17); nec potest evacuari divina sententia. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipieris in vitam æternam novi hominis, et transitum facies a morte ad vitam. Modo interim fac transitum vitæ. Quæ est vita tua? Fides: Justus ex fide vivit (Habac. 11,4; Rom. 1, 17). Infideles quid? Mortui sunt. Inter tales mortuos erat ille corpore, de quo dicit Dominus : Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos (Matth. viii, 22). Ergo et in hac vita sunt mortui, sunt vivi, et quasi omnes vivunt. Qui sunt mortui ? Qui non crediderunt. Qui sunt vivi? Qui crediderunt. Quid dicitur mortuis ab Apostolo? Surge, qui dormis. Sed somnum, inquit, dixit, non mortem. Audi sequentia: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Et quasi diceret, Quo ibo ? Et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Jam cum le credentem illuminaverit Christus, transitum facis a morte ad vitam mane in eo quo transisti, et non venies ad judicium.

7. Exponit illud jam ipse, et sequitur: Amen, amen dico vobis. Ne forte quia dixit, transiit a morte ad vitam, intelligamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit; et hoc esse transire de morte ad vitam, transire ab infidelitate ad fidem, ab injustitia ad justitiam, a superbia ad humilitatem, ab odio ad charitatem nunc ait, Amen, amen dico vobis, quia venit 1 hora, et nunc est. Quid evidentius? Jam certe aperuit quod dicebat, quia modo fit quo nos Christus hortatur. Venit hora. Quæ hora? Et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Jam de his mortuis locuti sumus. Quid putamus, fratres mei? in ista turbaquæ me audit, nulline sunt mortui? Qui enim credunt et

sufficienter; sed ichanoi, sufficientes, sive multi.

la hac voce versiculi 25, vix unum codicem reperias sibi ipsi consentientem: nam editi et Mss. alias habent,veniet; alias, venit. Sic postea etiam in 28 vers. ejusdem capitis 5 Joannis vocem istam, inconstanter permutant.

PATROL. XXXV.

secundum veram fidem agunt, vivunt et mortui non sunt: qui autem vel non credunt, vel sicut dæmones credunt, trementes (Jacobi 11, 19) et male viventes, Filium Dei confitentes et charitatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen agitur adhuc hora ista. Non enim hora de qua locutus est Dominus, una erit hora de duodecim horis unius diei. Ex quo locutus est usque ad hoc tempus, et usque ad fidem sæculi, ipsa una hora agitur, de qua dicit in Epistola sua Joannes, Filioli, novissima hora est (I Joan. 11, 18). Ergo nunc est. Qui vivit, vivat: qui mortuus erat, vivat; audiat vocem Filii Dei qui mortuus jacebat, surgat, et vivat. Clamavit Dominus ad sepulcrum Lazari, et quatriduanus mortuus resurrexit. Qui putebat, in auras processit; sepultus erat, lapis superpositus erat, vox Salvatoris irrupit duritiam lapidis et cor tuum ita durum est, ut nondum illa vox divina te rumpat! Surge in corde tuo, procede de sepulcro tuo. Etenim mortuus in corde tuo tanquam in sepulcro jacebas, et tanquam saxo malæ consuetudinis gravabaris. Surge, et procede. Quid est, Surge, et procede ? Crede, et confitere. Qui enim credidit, surrexit; qui confitetur, processit. Quare processisse diximus confitentem? Quia antequam confiteretur, occultus erat; cum autem confitetur, procedit de tenebris ad lucem. Et cum confessus fuerit, quid dicitur ministris? Quod dictum est ad funus Lazari, Solvite illum, et sinite abire (Joan. x1, 38-44). Quomodo? dictum est ministris Apostolis, Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in cælo (Matth. xvIII, 18).

8. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Unde vivent? De vita. De qua vita? De Christo. Unde probamus quia de vita Christo? Ego sum, inquit, via, veritas et vitam (Joan. xiv, 6). Ambulare vis? ego sum, via. Fali non vis ego sum veritas. Mori non vis? ego sum vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. Nunc ergo ista hora agitur, hoc et agitur plane, et omnino non cessatur. Surgunt homines qui mortui erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo, perseverantes in fide ipsius. Habet enim Filius vitam, unde vivant credentes habet.

9. Et quomodo habet? Sicut habet Pater. Audi ipsum dicentem, Sicut enim Pater habet vitam in semelipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Fratres, ut potero dicam. Hæc sunt enim illa verba quæ parvum intellectum perturbant.Quare addidit, in semetipsos? Sufficeret ut diceret, Sicut enim Pater habet vitam, sic dedit et Filio habere vitam. Addidit, in semetipso habet enim in semetipso Pater vitam, habet et Filius in semetipso. Aliquid intelligere nos voluit, in eo quod ait, in semetipso. Et hic secretum in verbo hoc clausum est: pulsetur, ut aperiatur. O Domine, quid est quod dixisti ? In semetipso, quare addidisti? Etenim Paulus apostolus quem vivere fecisti, non habebat vitam ? Habebat, inquit. Quantum homines mortui ut reviviscant, et ad verbum tuum credendo transeant cum transierint, non in te habebunt vitam ?

(Cinquante.)

Habebunt ; nam et ego paulo ante dixi, Qui audit verba mea, el credit ei qui me misit, habet vitam æternam. Ergo illi qui in te credunt, habent vitam : et non dixisti, in semetipsis. Cum autem de Patre loquereris, Sicut Pater habet vitam in semetipso: rursus, cum de te loquereris, dixisti, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sicut habet, sic dedit habere. Ubi habet? In semetipso. Ubi dedit habere? In semetipso. Paulus ubi habet? Non in semetipso, sed in Christo. Tu fidelis ubi habes? Non in semetipso, sed in Christo. Videamus si hoc dicit Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. 11, 20). Vita nostra tanquam nostra, id est, de voluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua: vila vero bona de Deo in nobis est, non a nobis; a Deo nobis datur, non a nobis. Christus autem in semetipso habet vitam sicut Pater, quia Verbum Dei. Non modo male vivit, et modo bene vivit : homo autem, modo male, modo bene. Qui male vivebat, in vita sua erat: qui bene vivit, ad vitam Christi transiit. Particeps faclus vitæ, non eras quod accepisti, et eras qui acciperes: Filius autem Dei non quasi primo fuit sine vita, et accepit vitam. Si enim sic illam acciperet, non eam haberet in semetipso. Quid est enim, in semetipso? Ut ipsa vita ipse esset.

10. Adhuc aliud planius fortasse dicam. Lucernam quisque accendit : exempli gratia, lucerna (a) illa quantum pertinet ad flammulam quæ ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem tui qui lucerna absente jacebant et nihil videbant, jam et ipsi habent lucem, sed non in semetipsis. Proinde si se a lucerna averterint, tenebrantur; si se converterint, illuminantur. At vero ille ignis quamdiu est, lucet: si volueris illi lucem tollere, simul et ipsum exstinguis; nam sine luce non potest remanere. Sed lux Christus inexstinguibilis et coæternus Patri, semper candens, semper lucens, semper fervens: nam si non ferveret, numquid diceretur in Psalmo, Nec est qui se abscondal a calore ejus (Psal. XVIII, 7)? Tu autem in peccato tuo frigidus eras, converteris ut fervescas: si recesseris, frigescis. In peccato suo tenebrosus eras, converteris ut illumineris: si averteris te, obscuraberis. Proinde quia in te tenebræ eras, cum illuminaberis,non eris lumen,quamvis sis in lumine. Ait enim Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Cum dixisset,nunc autem lux: addidit, in Domino. In te ergo tenebræ, lux in Domino. Lux quare? Quia participatione lucis illius luxes. Si autem a luce qua illuminaris, recesseris, ad tenebras tuas redis. Non sic Christus, non sic Verbum Dei.Sed quomodo? Sicul habet Pater vitam in semetipso,sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: utnon participatione vivat, sed incommutabiliter vivat; et omnino ipse vita sit. Sic dedit et Filio habere vitam. Sicut habet, sic dedit. Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid jam erat quando accepit? Numquid intelligimus Christum aliquando fuisse

(a) Subobscure significat hunc sermonem se ad lucernam dixisse,cum eum tamen æstate habuerit, uti ex xxvi Tractatu in Laurentii martyris celebritate pronuntiato colligitur.

sine luce, cum ipse sit Sapientia Patris, de qua dictum est, Candor est lucis æternæ (Sap. vii, 26)? Ergo quod dicitur, dedit Filio, tale est ac si diceretur, genuit filium generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset, et sic dedit ut in semetipso vita esset. Quid est,in semetipso vita esset? Non aliunde vita indigeret, sed ipse esset plenitudo vitæ, unde credentes alii viverent dum viverent. Dedit ergo illi habere vitam in semetipso: dedit tanquam cui ? Tanquam Verbo suo, tanquam ei qui in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum.

11. Deinde quia homo factus, quid illi dedit? Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Secundum quod Filius Dei est, sicul habet Pater vitam in semetipso, sic et dedil Filio vitam habere in semetipso: secundum autem quod filius hominis est, potestatem dedit ei judicium faciendi. Hoc est quod hesterno die exposui Charitati vestræ, quia in judicio homo videbitur, Deus autem non videbitur : sed post judicium videbitur Deus ab his qui vicerint in judicio; ab impiis autem non videbitur Deus (In superiori Tractatu). Quia ergo homo videbitur in judicio forma illa, quia sic veniet sicut ascendit, ideo supra dixerat: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22.) Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit, Et potestatem dedit ei judicium faciendi, quoniam filius hominis est. Tanquam diceres tu, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quare? Quando non habuit istam potestatem judicium faciendi ? Quando in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quando omnia per ipsum facta sunt (Id.1. 1,3) numquid non habebat potestatem judicium faciendi? Sed secundum hoc dico, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quia filius hominis est: secundum hoc accepit polestatem judicandi, quia filius hominis est. Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. Accepit qui crucifixus est.Qui fuit in morte,est in vita : Verbum Dei nunquam in morte, semper in vita.

12. Jam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: Ecce resurreximus; qui audit Christum, qui credit, et transit de morte ad vitam et in judicium non veniet; venit hora, et nunc est, ut qui audit vocem Filii Dei, vivat; mortuus erat, audivit, ecce resurgit quid est quod dicitur postea resurrectio futura? Parce tibi, noli præcipitare sententiam, ne pergas post illam. Est quidem ista resurrectio quæ fit nunc mortui erant infideles, mortui erant iniqui; vivunt justi, transeunt a morte infidelitatis ad vitam fidei: sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem corporis, crede futuram et resurrectionem corporis. Audi enim quid sequatur post commendatam resurrectionem istam quæ fit per fidem, ne quis putaret istam solam esse, et incideret in illam desperationem et errorem hominum, qui pervertebant aliorum sensus, dicentes resurrectionem jam factam esse, de quibus dicit Apostolus: Et fidem quorumdam pervertunt (II Tim. II, 18). Credo enim quia talia verba illis dicebant: Ecce Do

minus ubi ait, Et qui credit in me, transiit a morte ad vitam; jam facta est resurrectio in hominibus fidelibus qui fuerant infideles: quomodo altera dicitur resurrectio? Gratias Domino Deo nostro; fulcit nutantes, dirigit hæsitantes, confirmat dubitantes. Audi quid sequitur, quia non habes unde tibi facias caliginem mortis. Si credidisti, totum crede. Quid totum, inquis, credo Audi quid dicit: Nolite mirari hoc, quia dedit potestatem Filio faciendi judicii. In fine dico, ait. Quomodo in fine? Nolite miruri hoc; quia venit hora. Hic non dixit, et nunc est. In illa resurrectione fidei quid dixit? Venit hora, et nunc est. In ista resurrectione quam commendat futuram corporum mortuorum, Venit hora, dixit: non dixit, nunc est ; quia in fine sæculi ventura est.

13. Et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione dixit? Si patienter audias, tu ipse tibi modo probabis. Sequamur ergo: Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius ista resurrectione? Jam dudum non dixerat, qui in monumentis sunt; sed, mortui audient vocem Filii De; et qui audierint, vivent. Non dixit, alii vivent, alii damnabuntur; quia omnes qui credunt vivent. De monumentis autem quid dicit? Omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent. Non dixit, audient et vivent. Si enim male vixerunt et jacebant in monumentis, ad mortem surgent, non ad vitam. Ergo videamus qui procedent. Licet paulo ante mortui audiendo et credendo vivebant, non ibi facta est discretio non dictum est, Audient mortui vocem Filii Dei, et cum audierint, alii vivent, alii damnabuntur; sed, Omnes qui audierint, vivent: quia qui credunt vivent, qui habent charitatem vivent, et nemo morietur. De monumentis autem, audient vocem, et procedent qui bene fecerunt,ad resurrectionem vitæ ; qui male fecerunt, ad resurrectionem judicii. Hoc est judicium, pœna illa de qua paulo ante dixeral, Qui credit in me, transiit a morte ad vitam, et in judicium non veniet. 14. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Si sicut audis judicas, a quo audis? Si a Patre, certe Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando tu quodammodo præco Patris, quod audis, hoc dicis? Quod audio hoc dico, quia quod est Pater, hoc sum: dicere enim meum esse est; quia Verbum Patris sum. Hoc enim tibi dicit Christus. Inde de tuo. Quid est, Sicut audio, ita judico, nisi, Sicut sum? Quomodo enim audit Christus? Fratres, quæramus, rogo vos. Audit Christus a Patre? Quomodo illi dicit Pater? Utique si dicit illi, verba ad illum facit: omnis enim qui aliquid alicui dicit, verbo dicit. Quomodo Pater Filio dicit, quando Filius Verbum Patris est? Quidquid nobis Pater dicit, Verbo suo dicit: Verbum Patris Filius est, ipsi Verbo quo alio verbo dicit? Unus est Deus, unum Verbum habet, in uno Verbo omnia continet. Quid est ergo, Sicut audio, ila judico ? Sicut de Patre sum, ita judico. Ergo

1 Er. Lugd. et Ven. plusculas hic ferunt differentias; sic enim legunt: Quoniam tu quodammodo præco Patris, ut quod audis dicas. M.

judicium meum justum est. Nam si nihil facis ex te, o Domine Jesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil facis ex te, quomodo paulo ante dixisti, Sic et Filius quos vult vivificat? Modo dicis, Ex me facio nihil. Sed quid commendat Filius, nisi quia de Patre est ? Qui est de Patre, non est de se. Si de se Filius esset, non esset Filius: de Patre est. Pater ut sit non est de Filio, Filius ut sit de Patre est. Equalis Patri; sed tamen iste de illo, non ille de isto.

15. Quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Filius unicus dicit, Non quæro voluntatem meam; et homines volunt facere voluntatem suam! Ille tantum se humiliat qui æqualis est Patri; et tantum se extollit qui in imo jacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit! Faciamus ergo voluntatem Patris, voluntatem Filii, voluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis hujus una voluntas, una potestas, una majestas est. Ideo tamen dicit Filius, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem habuit ut homo appareret, de creatura assumpsit quam ipse formavit.

TRACTATUS XXIII.

In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones jam ante tractatæ, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. Cap. v, y. 19-40.

4. Quodam loco in Evangelio Dominus ait, prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini qui volens ædificare, fodit altius, donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petræ, et ibi securus constituat quod fabricat adversus impetum fluminis : ut cum venerit, repercutiatur potius firmitate ædificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui (Matth. VII, 24, 25). Putemus Scripturam Dei tanquain agrum esse, ubi volumus aliquid ædificare. Non simus pigri, nec superficie contenti; fodiamus altius, donec perveniamus ad petram : Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4).

2. Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat majus quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adjunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera quæ facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Joannes? Perhibuit plane, sed tanquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimicos jam enim antea prædictum erat a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea (Psal. cxxxi, 17 et 18). Esto tanquam in nocte 1 In omnibus Mss., voluntatem Christi.

2 In B., non ad saliendos amicos, sed confundendos inimicos. Locum hunc restituimus ex Er. et Lov.,quorum lectio videtur concinnior. M.

« PoprzedniaDalej »