Obrazy na stronie
PDF
ePub

dam modo videaris; ita prompte et copiose non tam li- A velis, qui et præ auctoritate patrocinium eidem accombros de quaque re tractantes indicas, quam ipsis etiam de rebus sermocinaris et disseris. Postquam vero Romam accitus, ad eminentissimum illud, unde toti Ecclesiæ præfulges, fastigium evectus es, quo te non antiquissimæ ac celeberrimæ tuæ familiæ nobilitas, non officia ( his enim commendationibus, quæ tibi in Patrum doctrina apprime instructo nequaquam probantur, nihil indiguisti) sed tua in Christianam rempublicam merita promoverunt; postquam, inquam, hoc in dignitatis gradu locatus es, etsi pluribus, quam umquam antea, publicis curis sis assidue distentus; non tamen propterea valedixisti penitus litteris, sed veterem morem retinens, in bibliotheca et in lectione frequens es, nihilque jucundius tibi accidit, quam de libris, et humanioribus, eruditis, sacrisque disciplinis cognoscere et scribere. Hæc itaque omnia fuerunt in causa, cur nos hanc S. Zenonis editionem tibi nuncupandam duxerimus, sperantes fore, ut tu pro tam præclaro in optima studia ac libros præsertim antiquos amore munus hoc suscipias libentissime, et te patronum ejusmodi exhibere

B

modes, et præ doctrina legens atque intelligens auctorem antiquum, disertum, elegantissimum, patrocinii quoque rationem, si occasio incidat, sis allaturus. Unum illud nos haud modicum sollicitos habet, non auctorem solum, de cujus probatione nihil ambigimus, sed ea pariter, quæ pro eodem sive vindicando, sive illustrando adjecta a nobis sunt, le lectorem et judicem esse nactura. At cum hoc in metu nos recreal et reficit huma nitas tua, præclaraque illa indoles, quæ præstantibus quidquid possunt, animos acuit, opem et subsidium exhibet; tum vero quæ pro infirmitate nostra ad S. Antistitis vindicias vel explicationem huic editioni deerunt, ea per le pro summa peritia tua posse cognosci el suppleri nihil dubium est. Accipe igitur, Eminentissime Princeps, hoc quod tibi exhibemus opus, obsequii nostri et devinctissimæ in te voluntatis testem; idemque si minus ex nostro, cerle ex auctoris nomine ac meritis dignum est, quod sicut olim Sixto V, summo pontifici, cui primo dicatum fuit, ita nunc tibi cardinali Amplissimo approbetur.

[IX-XXVI] BALLERINIORUM PRÆFATIO.

1. Inter antiquos Ecclesiæ Patres, quorum pauca quædam opera ad nos pervenerunt, perpauci admodum sunt, qui viris doctis ac eruditis æque laudentur ac S. Zeno episcopus Veronensis, in cujus Sermonibus alii eloquentiæ vim ubertatemque dicendi admirantur, alii latina elocutionis puritatem prædicant ac elegantiam, plerique vero omnes acumen ingenii, antiquitatem, gravitatem, pietatem, ac sententiarum doctrinæque præstantiam commendant. At vero criticis ad vivum omnia et singula resecantibus, nemo unus est omnium, cujus operibus (ad auctorem præcipue statuendum quod pertinet) tot difficultates objectæ fuerint, quot adversus eorumdem Sermoum collectionem hinc atque hinc eductas et propositas legimus adeo ut, aliquot licet eruditi in iis dissolvendis naviter laboraverint, tamen non solum nihil potuerint conficere, sed conficiendi etiam quidpiam, quod ratum sit, spem aliis fere omnem præcidisse videantur. Id autem (quod hactenus nemini in suspicionem venisse deprehendimus) ex accuratæ editionis defectu originem ducit. Prodierunt quidem Zenonis tractatus primum Venetiis an. MDVII, ex vetustissimo codice, quem jamdiu ante in Episcopii Veronensis bibliotheca Guarinus vir celeberrimus nactus fuerat; hæc enim in fronte ejus editionis legun tur : Eximii et excellentis viri præclarissimi doctoris sancti Zenonis episcopi Veronensis sermonum elegantissimorum ad populum, excerptorum ex vetustissimo volumine Veronæ a Guarino Veronensi viro eloquentissimo in episcopii Veronensis bibliotheca reperto. In tres illa dispertita libros fuit, quorum primus sermones complectitur xv, qui sunt de virtutibus et vi tis; secundus sermones XXXVIII, qui sunt de rebus

C

D

Veteris Testamenti; tertius sermones L, de rebus Testamenti Novi in hanc enim rationem, suam quisque liber inscriptionem præfert. Subjectæ porro in eadem editione Zenonis tractatibus homiliæ S. Cæsarii Arelatensis, et alia quædam pauca: hæc autem mox clausula appenditur nobis nequaquam omittenda, cum verum editionis prodat auctorem, Guarinum a multis, qui ipsam editionem ob raritatem non viderant, perperam existimatum, nihilominus atque eum ante annos ferme quinquaginta obiisse aliunde constare potuerit; Ad laudem et gloriam summæ et individuæ Trinitatis, et beatissimæ Virginis Mariæ, et beatorum pontificum Zenonis et Cæsarii et omnium sanctorum, sermones in hoc volumine positi, et nunquam alias impressi, solertissime recogniti, et studiosissime per venerabilem Patrem Albertum Castellanum Ordinis Prædicatorum correcti, ac per Magistrum Jacobum de Leuco impensis Domini Benedicti Fontana Venetiis diligentissime impressi anno Domini Mcccccvmn, die XXIV januarii feliciter expliciunt. Hæc autem editio suscepta statim a multis, quamdiu non accurate perpensa fuit. At cum Sixtus Senensis Bibliothecam elaboraturus, in qua de singulis ecclesiasticis scriptoribus judicium tulit, editos Zenonis sermones ad calculos revocavit, tot difficultates eduxit, ut de editionis defectu nihil suspicatus, Zenonem ab ecclesiasticorum auctorum albo expungendum contenderit. Etenin cum ea editio tractatus aliquot aliorum Scriptorum inter Zenonianos insertos ac intermistos exhibeat, ita ut non solum nihil discriminis afferat, quo alteri ab alteris internosci queant, sed omnes etiam peræque pro Zenonis fetibus venditet, uno excepto, qui S. Gaudentii Brixiani episcopi nomine prænotatur,

vehemens, seu potius evidens, quod pro quibusdam A novissima S. Ambrosii editione cognosci potest), et

a Zenone abjudicandis sermonibus subolevit argumentum, causam satis æquam præbuit, ut cæteris quoque omnibus in dubium vocatis, ea moveretur quæstio, utrum S. Zeno Veronensis fuerit vere scriptor aliquorum sermonum inter scriptores ecclesiasticos recensendus, seu cujusnam vere sint opera sancti hujus nomini adscripta, ut P. Mabillonius loquitur in Elencho præcipuarum difficultatum sæculi 1, quas eximio operi de studiis Monasticis subjecit.

II. Ha quidem editæ primum a Sixto Senensi, et dein ab aliis, qui in ejus transierunt sententiam, susceptæ atque inculcatæ difficultates ut diluerentur ab iis, qui pro S. Zenonis gloria laborabant, alia subinde ejusdem editio sub cardinali Augustino Valerio Verouensi antistite præstantissimo Verona curata fuit B anno MDLXXXVI, quam Raphael Bagata et Baptista Perettus auctores aliis operibus noti ad codicis vetusti, quem ter in præfatione appellant, exemplar alicubi emendatam, vindiciis satis fusis præmuniendam putarunt: eaque mox in quatuor Bibliothecæ Patrum editionibus, at negligentius aliquanto, repetita fuit, ae tandem separato volumine enucleatius recusa Patavii an. MDCCX. At multa licet pro vindiciis scripta fuerint, cum tamen ipsa in editione præter alium sermonum ordinem, quo isti in duos libros distributi cernuntur, nihil occurrat novi, sed omnes tractatus æque sint perturbati, permisti, ac pro Zenonianis divenditi, ii etiam, quos alienos esse Sixti arguimenta manifestum fecerant : quæcumque in tam malæ causæ patrocinium dici potuere, non solum C nibil profecerunt, sed ad indignationem potius exstimularunt non nullorum animos, causamque ipsam, quæ imbecillibus valde argumentis suffulciri ac sustentari debuit, imbecilliorem multo deterioremque esse, quam antea fuerat, aliquibus persuasere. Ad difficultatum porro cumulum hac in editione accessit etiam tempus, quo S. Zenonem floruisse editores statuerunt: quod cum aliquot sermonum testimoniis adversetur manifeste, pro sedandis repugnantium criticorum animis, eos in majora dissidia exacuerunt. His omnibus ad quæstionem de Auctore pertinentibus adde alia non nulla, quæ ad editionis ipsius decus extenuandum non minimum conferunt. Vetustus codex, quem ter in præfatione appellatum notavimus, idem ille videtur, quem inter testimonia vetustum D codicem manuscriplum monasterii sancti Zenonis editores vocant, cum ex eodem Anonymi fragmentum de Veronæ laudibus proferunt. Hic autem codex in ejusdem Monasterii bibliotheca hactenus custoditus, præter quam quod recentioris multo est ætatis (scriptus enim fuit sæculo xv), editoribus adeo modico usui fuisse deprehenditur, ut pauca quædam loca, quæ în prima editione erant corruptissima, emendare contenti, in aliis non solum nihil confecerint, sed cum eam sibi edendi rationem imitandam præstituerint, qua usi fuerant ii, qui sub auspiciis Sixti V, S. Ambrosii opera nuper ediderant (hæc autem cujusmodi fuerit, omnibus doctis viris jam notum est atque ex

ipsius codicis et prima editionis fidem in non nullis deserendam putarint, ut ex adnotandis suo loco palam fiet. Ilinc ergo in Veronensi editione ac cæteris inde derivatis præter confusam perturbatamque alienorum tractatuum cum Zenonianis mistionem, arbitraria aliquot locorum interpolatio, nemini cæteroquin, quod hactenus viderimus, ob primæ editionis raritatem observata, plurimum offendere debet. Tandem alia cum primae, tum reliquis editionibus communia identidem incidunt, quae etsi ad Auctorem dignoscendum, vel editores reprehendendos, si quidem in culpa non fuerint, nihil pertineant, tamen accuratæ editionis commendationi plurimum detrahunt, aliquot nimirum errata non levis momenti, quæ cognoscere facile est, corrigere ex auctoris mente difficillimum, luxationes non paucæ, quæ nunc obscuram, nunc mancam et forte etiam alienam ab auctore sententiam referunt; ut proinde dici jure possit, inter tot editiones, quæ Zenonis nomen præferunt, nullam hactenus prodiisse, quæ Zenonis editio vere sit ac appellari debeat.

II. His omnibus ut remedium afferretur, nova paranda fuerat editio, in qua, ut accuratarum editio num ratio postulat, separatis alienis a genuinis Zenonis sermonibus, suppletis lacunis, mendis correctis sancto Episcopo sua opera redderentur, et auctoritas vindicaretur. Nos itaque editionem id generis a doctis jamdiu expetitam, et S. Zenonis honori in integrum restituendo pernecessariam parare, ante aliquot annos volvebamus in animo: at cum in rebus ejusmodi sine manuscriptis confici nihil possit, inter legendum autem in notitiam venissemus antiquissimi codicis, quem Remensium Benedictinorum bibliothecæ ante annos ferme nongentos ab Hincmaro episcopo dono datum, P. Ruinartius in acta S. Arcadii, et P. Constantius in Veterum Codicum vindiciis pag. 293, ac in editione Hilarii pag. 463 editionis Veronensis, aliique etiam alibi commemorant : illud cogitavimus, quæcumque diligentia in aliis recentioribus quidem multo manuscriptis libris a nobis collocaretur, eam nihili, vel minimi habitum iri, sí tam antiquum codicem orbi litterario jam notum præteriret. Itaque tamdiu a præconcepto opere duximus supersedendum, quoad ejus codicis consulendi et conferendi copia per aliquem fieret. Interim contigit, ut Marchio Scipio Maffeius totius litteraria reipublicæ decus clarissimum, eruditum iter in Galliam susciperet. Hanc ergo occasionem peropportunam rati in spem venimus fore, ut ille codex quam diligentissime conferretur cum editis, indeque variante lectiones ac cætera notatu digna describerentur. Itaque litteratus ille eximius omniumque politiorum artium ac disciplinarum fautor præstantissimus, ac S. Zenonis apprime studiosus, cui nostrum consilium maxime probabatur, cum Lutetiam Parisiorum accessisset, egit statim cum docto et pernobili viro Joanne Levesques de Burigny; is autem cum D. Francisco Maillefer a Bibliotheca Remensis monasterii, ut eum codicem

V. Nunc de codicis antiquitate et præstantia ut non nulla animadvertamus, rubricas quasdam marginales aliquot tractatibus antiqua, sed secunda manu appositas considerare maxime interest, quæ elsi suis quæque locis in subjectis adnotationibus recitabuntur explicabunturque, earum tamen hic catalogum oculis objicere, et gratum lectoribus, et nostro consilio perutile futurum putamus. Hæ nimirum ejusmodi sunt, ut eum codicem, antequam in Hincmari Remensis manus veniret, ad Ecclesiam Veronensem pertinuisse, ejusque in usu inter publica ecclesiastica officia jamdiu fuisse exploratum faciant, quod ad commendandam hujusce codicis antiquitatem, originemque præstantissimam demon

liceret inspicere; et cum ejus legendi perhumanissi- A S. Remigio. Hæc descriptio codicis. me facta fuisset facultas, Maffeius noster, eodem Joanne collationi opem ferente, variantes lectiones aliaque consideratu digna summa cum diligentia e codice descripsit, ac ut primum Veronam repetiit omnia nobis communicavit, et ut operi tandem manus imponeremus, acriter impulit. Dici vix potest qua alacritate depositum ac ferme abjectum jamdiu opus statim suscepimus. Alios codices, qui etsi recentiores, non nihil tamen adjumenti sæpissime afferunt, mox hinc atque hinc exquirendos, et cum editis conferendos curavimus; fortunateque accidit, ut multis huic editioni faventibus, alios octo non infimæ plerumque note libros præter omnem spem collatos acceperimus variis ex partibus, qui cum magnum huic editioni decus addituri sunt, tum nostrum in ea navi- B strandam plurimum confert. Eas autem notas non ter elaborandi studium incitarunt. Hic autem antequam dicimus, quid per nos præstitum sit, de ipsis codicibus, ut omnes eruditi hisce in operibus desiderare solent, dicenda sunt aliqua: cumque inter hos antiquissimus Remensis totius fabricæ futurus sit veluti basis ac fundamentum, accuratiorem ejus descriptionem in primis exhibendam nobis esse intelligimus.

IV. Liber est membranaceus in folio parvo paginarum 140, charactere ad typographicum accedente scriptus, ac duplici manu, quarum altera totum librum primum, et item secundum usque ad tract. xxx, latioris diametri litteris descripsit, altera vero litteris diametri paulo angustioris reliquos tractatus undecim subjecit. Primo folio majusculis et grandio- C ribus litteris hæc verba inscripta leguntur: Hincmarus Archiepiscopus dedit Sancto Remigio: ita tamen ut duo prima verba inscripta fuerint ad unius paginæ vacuæ calcem, tria vero reliqua ad calcem alterius, quæ e regione posita et scripta cernitur; eademque formula eodem charactere ac in eamdem rationem quater repetita alibi legitur, nimirum ter in operis decursu, postremum in fine. In fronte libri recentiori manu et minoribus litteris hæc scripta apparent : Liber Sancti Remigii Remensis vol. xxxi, et dein alia, ac forte vetustiori manu: Librum Sancti Remigii qui ei abstulerit, anathema sit. Præcedit sermo venerabilis Coronati notarii de Vita S. Episcopi et Confessoris Zenonis, quam inter monumenta dabimus; et in hujus fine altera posteriorique manu additum : D Translatio ejus restat : quæ verba translationem corporis S. Zenonis nono seculo ineunte peractam, nec a Coronato in vita descriptam insinuant. Sequitur inscriptio Zezoniani operis his verbis: Tractatus S. Zenonis Veronensis Episcopi. Tractatus autem in duos libros dispertiti sunt, præfixa singulis tractatuum tabula. Primus continet tract. 62, secundus autem 41, ex quibus undecim postremi alio minoris diametri charactere ab alio posteriori scriptore subjecti fuere, ut nunc nuper monuimus. Tituli autem majusculo rubroque charactere depicti sunt. In fine autem codicis memorata notatio litteris majusculis expressa legitur: Hincmarus archiepiscopus dedit

pro tractatuum, quibus affixæ sunt, serie, sed pro festorum ac feriarum, in quibus aliquot Zenonis traclatus inter sacra officia recitandi notantur, ordine describemus, indicatis tractatibus, quibus easdem suo loco subjectas et commentariis illustratas invenies. Tractatus, lib. 1, hec ad marginem habet : In

Natali Domini fratribus legenda in cubiculo post diaconorum ingressionem ante pontificem. Tractatus x, lib. 1: In octava Domini, pontificis nona lectio.

Tractatus LXXI, lib. 1: Sabbato primo primi mensis coram Pontifice ante processionem recitanda. Tractatus xxx : In primo symbolo in ambone a pontifice pueris recitanda.

Tractatus XXXVI: Recitanda pueris ante baptisma a pontifice.

Tractatus XXXVIII: In pascha pueris post baptisma a pontifice recitanda.

Tractatus LV: In paschate coram pontifice in cubi

culo recitanda post diaconorum ingressionem ipso die paschalis.

Tractatus XLV: Recitanda in conventu a diacone ipso die pascha coram pontifice, postquam ipse cum diaconibus a cubiculo descenderit et sederit, porrectis secundum morem malis cum pace præstita dicente pontifice : Surrexit Christus. Ĥ. aliis : Et ill.

Tractatus XLIV A subdiacono in ambone recitanda,

dum cum fratribus pontifex in conventu sederit. Tractatus Lu Secunda feria paschatis in conventu fratribus coram pontifice recitanda ante stationem. Tractatus XLIII: Ad S. Stephanum ad martyres secunda feria paschæ legenda in ambone, antequam pontifex consignationem sancti Spiritus celebrare incipiat.

Tractatus L Tertia feria paschæ in conventu fratri-
bus coram pontifice recitanda ante stationem.
Tractatus L In paschate quarta feria in conventu
fratribus, etc., ut in superiori rubrica.
Tractatus XLVII: Quinta feria paschæ in conventu,
etc., ut supra.

Tractatus xxxv: Recitanda pueris ante baptisma a
pontifice in Pentecoste.

Tractatus LXX: In fest'vitate Sanctorum Firmi et A genti scriptus apparet, cum, eadem voce alicubi re

Rustici fratribus recitanda.

[ocr errors]

currente, frequentes saltus occurrant. Hoc porro codicis initium est: Capitula libri primi Sanctissimi Zenonis hujus almæ civitatis Veronæ Episcopi et Doctoris eximii. Vox hujus ipsum codicem aut scriptum Veronæ, aut a Veronensi aliquo antiquo codice derivatum prodit. Deest primi tractatus de Pudicitia prima pagina, et a verbis lubrica utilitate initium fit. In tractatum de Patientia uno contextu insertum est longum quatuor paginarum fragmentum ex tractatu in Psalm. CXXVII, quod subinde in hoc tractatu şub finem codicis descripto omittitur, Id autem ex eo videtur profectum, quod hic codex ex aliquo exemplo fuerit sumptus, in quo quaterniolum tractatus in Psalm. cxxvin, extra suum locum transpositum, et

Ex his rubricis perspicuum sane fit, Remensem codicem ad usum publicum fuisse alicujus Ecclesia, ut statis quibusdam diebus sacra lectio in sacris cœtibus habenda exinde peteretur. Ecclesiam autem, cui ille usui fuit, non aliam esse quam Veronensem, præter conjecturam, quæ ex ipso Zenone ejusdem urbis episcopo duci potest, duæ præsertim rubrica demonstrant, altera in tractatum XLm, lib. n, ubi memoratur ccclesia S. Stephani ad Martyres, altera in tractatum LXX, ubi festivitatis SS. Firmi et Rustici fit mentio; quæ duo simul juncta Veronensi ecclesiæ unice conveniunt, in qua celebris et antiqua est ecclesia S. Stephani ad Martyres, et sanctorum martyrum Firmi et Rustici, quorum corpora hic requie- B tractatui de Patientia errore aliquo fuerit inligatum, scunt, festus dies solemni ritu colitur, ut in observationibus ad easdem marginales rubricas suo loco fusius docebimus. Patet igitur codicem hunc Veronensis Ecclesiæ jamdiu inservisse, antequam Hincmarus eo potiretur. Hinc autem antiquitatem ejusdem codicis colligere licet. Si enim hic codex ante Hincmarum in usu fuit Veronensis Ecclesiæ, jam etiam archiepiscopi ætate antiquiorem fuisse palam est; neque enim codici, qui in Hincmari gratiam recens transcriberetur, eas rubricas marginales alia manu apponere necesse fuisset, uti sane apposita aliis in codicibus non leguntur. Itaque aliquo saltem sæculo ante Hincmari ætatem idem codex videtur fuisse scriptus, ut proinde ad sæculum saltem octavum pertinere jure credatur: et hinc forte post S. Zenonis vitam a Coronato Notario scriptam translationis ab eo omissæ fit mentio illis verbis: Translatio ejus restat; quam additionem cum secunda, sed antiqua tamen manu, sæculo nono ineunte, cum vix peracta fuisset translatio, et antequam codex in Ilincmari manus veniret, Verone appositam satis credibile est; tuin vero ipse codex prima manu octavo saltem sæculo exaratus dici debet. Cum porro hac in ecclesia, in qua S. Zeno sedit, tanto usui fuerit; maxima profecto cura ex cxemplaribus antiquioribus exscriptus credendus est, quod præstantiam ejusdem cum tanta antiquitate conjunciam maxime commendat. De antiquissimo Remensi codice hactenus. Nunc de reliquis singillatim quidem, sed brevius.

ut ne id Tolentinatis manuscripti amanuensis adverterit. Equidem id ipsum plane in ms. Vaticano accidisse videbimus paulo post. Liber secundus uno eodemque charactere, quo totus codex scriptus est, additionem habet undecim illorum tractatuum, quos in Remensi alia manu adjectos observavimus; et solum in his tractatus de Livore et Invidia divisus est in duos, quod ipsum in Vaticano deprehenditur. Hos tractatus undecim, qui ob memoratam divisionem evadunt duodecim, sequitur tractatus de signo sanctæ Crucis est autem hymnus octo stropharum, quem e Prudentii longiori hymno decerptum in præfatione ad Appendicem ostendemus: et hæc additio in duobus aliis Vaticano atque Pompeiano codicibus repeCritur. Tum vero secundus liber hac clausula termi

VI. Cum apud Jacobum Philippum Thomasinum in Biblioth. Veneta mss. pag. 57 mentionem nacti essemus codicis Zenoniani, qui in bibliotheca Clericorum Regularium Tolentinatum, uti Venetiis vocant, servabatur, rem indicavimus Jo. Francisco Seguierio Nemausensi, indiviso illi Marchionis Maffeii in litteratis itineribus comiti, qui cum nuper ea in urbe esset, opem ferente P. Francisco Berlendis clerico regulari ejusdem loci, illum cum editis diligentissime contulit. Membranaceus codex est pulcherrimique characteris, quique ad xш circiter sæculum pertinere putatur. Lectiones ad Remensem mul4um accedunt, at a librario minus perito et indili

natur: Expliciunt S. Zenonis sanctissimi civitatis Veronensis Episcopi, et pastoris ipsius civitatis diligentissimi. Hæc autem clausula in alio solum monasterii S. Zenonis manuscripto legitur. Adduntur tandem in eo codice tractatus duo, qui in duobus aliis Zenonianis mss. item describuntur, alter de Vita, alter de Translatione S. Zenonis, et sunt illa duo monumenta a quodam monacho Zenoniano conscripta, quæ marchio Scipio Maffeius inter alia diplomaticæ Historiæ subjecta edidit pag. 320, et utraque in mss. Pompeiano ac Zenoniano similiter prostant.

VII. In Vaticana bibliotheca quatuor S. Zenonis codices esse accepimus: at cum numeri, quibus notati sunt, non nisi duorum suppeterent, duorum lanD tum collationem nobis procuratam a P. Josepho Blanchinio accepimus, Vaticani 1235 et Vaticani Urbinatis 150, quos in editione S. Gaudentii indicaverat Paulus Galeardus Canonicus Brixianus, qui præterea testantibus sibi Francisco Blanchinio, et Carolo Majello Romanis prælatis eruditissimis, eos XIII sæculo scriptos affirmavit. Hos autem accurate collatos habere maxime intererat. Cum enim hi utrique insertum habeant sermonem S. Gaudentii, qui in prima quoque S. Zenonis editione libro tertio penultimum locum obtinet (unde codicem a Guarino in episcopii Veronensis bibliotheca inventum duobus illis persimilem agnoscimus) maximum desiderium cessaret videndi, utrum illis in codicibus idem

[ocr errors]

Hisce duobus Romanis codicibus addendus ms. Basilicæ S. Petri in Vaticano scriptus ineunte xi sæculo, vel ineunte XIV signatus littera F. 33, quem cum prostremum nobis sugge-serit humanissime Josephus Blanchinius, nec procedente jam editione, totius operis collationem exspectare per tempus liceret, aliquot solum tractatuum et difficiliorum locorum variantes lectiones postulavimus et obtinuimus. Caterum idem in hoc quoque codice tractatuum ordo cernitur, cadem Appendix ac in Remensi; tituli autem soli alicubi discrepant. De mss. externis satis.

tractatuum ordo esset, an diversus, ac in codicibus A tat. 32 in eum tractatum pluribus observabimus. reliquis, idque cognoscere ad controversiam hac in re potissimam non temere decidendam plurimum pertinebat. Vaticanus, quem sæculo XIII scriptum censet etiam P. Josephus Blanchinius, membranaceus est, et Veneto illo PP. clericorum regularium Tolentinatum multo emendatior, qui tamen cum eas quatuor paginas in sermonem de Patientia perperam trajectas, eumdemque Basilianum tractatum in duos dispertitum similiter referat, ex eodem Veneti illius codicis fonte profectus apparet. Idem cæteroqui in hoc, perinde ac in reliquis mss. exsistit tractatuum ordo, et solum tractatibus undecim in Remensi alia manu sub finem descriptis, et tractatui de signo Crucis subjicitur, pag. 197, memoratus sermo S. Gaudentii Brisciani de Petro et Paulo, tum pag. 198, alia additio B sic: Incipit S. Vigilii episcopi de laudibus beatissimorum martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiæ per Jacobum virum Illustrem ad EpiscopumJoannem urbis Constantinopolitana pervenerunt. Hæc S. Vigilii episcopi Tridentini epistola illa est ad S. Joannem Chrysostomum scripta, quam Bolian. distæ ex alio Vaticano codice 5374 ediderunt. Vaticani nostri initium hoc est: Tractatus S. Zenonis nobilissimæ ac magnificæ civitatis hujus Veronensis Episcopi et Pastoris sanctissimi; ex quibus is codex aut Veronensis, aut e Veronensi antiquiore olim descriptus agnoscitur.

VIII. Manuscriptus liber Urbinas 150, qui Vaticano hactenus descripto posterior aliquanto, et forte sæ culo XIV exaratus P. Josepho Blanchinio videtur, C membranaceus item est, ac incipit sic: Zenonis Veronensis Episcopi Viri sanctissimi atque doctissimi sermo 1 de Pudicitia. Alicubi pagine quædam [desiderantur, at idem prorsus tractatuum ordo, nec additio habetur Пlymui de signo Crucis, sed hæ pag. 163 tergo sermo Sancti Gaudentii, et pag. 148 S. Vigilii Tridentini epistola iisdem cum titulis, quos ex Vaticano descripsimus, et præterea quinque opuscula S. Hieronymi nomine inscripta, quæ partim genuini ejus sunt fetus, partim supposititii: tum hæc clausula in fine libri apposita: Finis Operis S. Zenonis Episcopi et quarumdam aliarum rerum. Duæ hujus codicis rubricæ duobus S. Zenonis tractatibus præfixæ prætermittendæ non sunt. Prima in tractatum 14 lib. 1 Dominica ш in Quadragesima, Lectio 1, 11, D III Tractatus de Juda. Altera in tract. 15 ejusdem lib. 1: Tractatus de Job Lectio B. Zenonis hujus Sedis Episcopi. Cum vero ex hac postrema rubrica liquet, hunc quoque codicem ad Veronensem Ecclesiam pertinuisse, vel potius exscriptum ex aliquo vetustiore, qui eidem Ecclesiæ usui esset: tum vero ex utrisque titulis palam est, hos sermones inter sacra officia fuisse aliquando in hac Ecclesia publice lectos, idque posterius invectum, quam scilicet Remensis codicis rubricæ, quæ inter plures id generis adnotationes nihil ejusmodi referunt, exsoleverint et hinc forte Ratherius hujus sedis episcopus ex sermone de Juda ter quoddam Zenonis testimonium sumpsit, ut adno

IX. De Veronensibus autem ut nonnulla dicamus, inter mss. monasterii S. Zenonis ille inventus non est, quem Petrus Calo ordinis Prædicatorum ineunte sæculo xiv se ibidem vidisse in mss. Collectaneis ab Henschenio laudatis testatur. Unum tamen posteriorem aliquanto ex membranis compactum, et scriptum, ut videtur, sæculo xv, in ejusdem monasterii bibliotheca reperimus, et idem ille est, quem editores Veronenses velustum appellant, ut hac in praefatione paulo ante indicavimus. Idem in hoc codice ac in cæteris ordo, idem tractatuum additorum numerus ac in Remensi, et solum tituli, seu inscriptiones tractatuum alicubi variæ, cujusmodi plures in prima editione, non autem in mss. memoratis leguntur. Tractatus excipit S. Zenonis Vita et Translationis historia, quam Zenonianus monachus exaravit; deinde ea clausula, qualem in fine codicis Veneti innuimus; ac tandem aliena manu fragmentum apponitur Rhy thmi de Veronæ laudibus, quem a quodam Anonymo scriptum Pipini temporibus alibi dicemus. P. Varescus ejusdem cœnobii monachus et a bibliotheca codicis copiam fecit, eidemque conferendo opem impendit.

X. Alius codex chartaceus sub finem xv sæculi pessimo charactere exaratus, miscellanea quædam variorum auctorum continens, septem sermones ex aliquo codice Zenoniano excerptos primo loco exhibet, ex quibus sex Zenonem habent auctorem, alius autem ex Appendice sumptus fuit: hi autem sunt hoc ordine scripti: De Adtende tibi, ex Appendice; de Pudicitia; de Continentia; de Nativitate Domini; — de Humilitate; Domini; de Humilitate; de Jona propheta;de Resurrectione.

[ocr errors]

--

XI. Manuscriptus liber, quem Sparaverianum appellabimus, nobis inspectus non fuit, sed illum perceleber et nobilis vir Franciscus Sparaverius olim cum editis contulit, variantesque ejus lectiones notavit in observationibus ad Zenonis sermones, quas cum novam hujus scriptoris editionem meditaretur, sub vitæ exitum lucubravit, imperfectasque morte interceptus reliquit. Cujus ille codex fuerit, et ubi nunc sit, ignoramus; nisi forte idem ille haberi debeat, qui in Sebastiani Pisani junioris, Veronensis, episcopi, et Sparaverio coævi libris exstitisse proditus est, nec tamen quo post ejus mortem transierit invenire licuit. Sparaverii autem codex ejusdem fere generis fuisse videtur, ac membranaceus monasterii S. Zenonis, cum easdem sæpe tractatuum inscriptio

« PoprzedniaDalej »