Obrazy na stronie
PDF
ePub

comitatus regis peteret alloquium, cum in via duce A pag. 651 Multa quoque bona in hac sede Rhemensi,
quodam Winemaro, aggredientes intercipiunt. Et qui-
dem primum quasi de amicitia et recuperatione Bal-
duini affantur, demum vero improvisum lanceis impe-
tunt, prosternunt ac perimunt xv Kalendas Jul. Qui-
dam vero suorum sese ob nimium ejus amorem super
ipsum prosternentes, pariter cum eo transfixi et inter-
empti sunt. Cæteri qui superfuere his qui ad hospi-
talia remanserant, hæc maxima sui doloris nuntia
portant. Qui novitate perculsi, armisque muniti,
percussores episcopi conantur ultione adoriri. Quibus
minime repertis, corpus exanime immensis ejulantes
plangoribus levant, et cum ingenti suorum omnium
luctu Rhemensem ad urbem deferunt. Ibi tandem lo-
tum et dignis exequiis honoratum decenti est sepul-
turæ mandatum. Cujus antistiis hoc habetur epita-
phium:

ait Flodoardus, præsul hic operatus est: nam et
episcopium rebus impetratis pluribus, tam monaste-
rio Avennaco quam nonnullis aliis a regibus ac di-
versis personis obtentis possessionibus amplificavit,
atque diversis muneribus et ornamentis hanc Rhe-
mensem ecclesiam decoravit. Ejus tempore, anno,
ut conjectat Mabilio, 893, reliquiæ S. Gibriani e
pago Catalaunensi in basilicam S. Remigii translatæ
sunt. Præfatus denique prææsul sollicitus circa Dei
cultum et ordinem eeclesiasticum, amore quoque sa-
pientiæ fervens, suas scholas Rhemis canonicorum
scilicet loci, atque ruralium clericorum, jam pene
delapsas restituit et evocato Remigio Antissiodorense
magistro, liberalium artium studiis adolescentes cle-
ricos exerceri fecit, ipseque cum eis lectioni ac me-
ditationi sapientiæ operam dedit. Sed et Hucbaldum
S. Amandi monachum, virum queque disciplinis so-
phicis nobiliter eruditum accerswit, et ecclesiam
B Rhemensem præclaris illustravit doctrinis. Harum
autem scholarum constitutionem refert Mabilio ad
annum circiter 893. Regino Fulconem numerat
inter martyres qui pro libertate ecclesiastica fortiter
occubuerunt ; et nos eidem olim nomen sancti non
denegavimus, quamvis publico decretonecdum re-
nuntiatus sit. Hunc apud S. Audomarum quiescere
putat Molanus juxta B. Bertinum ;at certius est se-
pultum fuisse in ecclesia B. Remigii Rhemensis;
quod posteriores epitaphii sui versussat clare indi-
cant.Codex Ignaciensis Fulconem testamentum con-
didisse narrat his verbis: At vero præfatus Fulco,
utpote vir sapiens ac timens Deum, testamentum du-
dum ordinaverat, ut de jure patrimonii sui qui-
busdam ecclesiis distribueret; inter quas ecclesiæ
Rhemensi pro animæ suæ remedio Villam Nemin-
cum, quæ sita est in episcopatu Noviomensi, contulit;
cujus reditus pro illius memoria annuatim recolenda
canonicis Rhemensibus dividuntur: de censu præ-
dicta Villæ canonici Noviomenses habent singulis
annis LX solidos illius monetæ.

Hoc tumulo magni Fulconis membra teguntur
Rhemorum sedis præsulis egregii;
Germine nobilium quem Francia protulit ortum
Aulaque de scholis sumpsit et excoluit.
Hinc Deus assumptum statuit virtute probatum
Ecclesie speculum, pontificemque pium:
Septenos denosque simul cui præfuit annos,

Tres menses, denos insuper atque dies.
Auxit episcopium supperaddens plurima rerum

Urbis et istius monia restituit.
Orbis honor, patriæ tutor, pietatis amator,

Pro studio pàcis, confoditur jaculis.

Septenum denumque diem jam mensis agebat
Junius, et dira morte peremptus abit.
Cui Matris Domini, pariter quoque præsulis almi
Remigii pietas obtineat requiem.

Fulco indignatus erat Carolo Simplici quod ille fœdus cum Normannis pepigisset, eumque episcopali licentia per litteras quas Flodoardus retulit verbis asperioribus increparat, quo regis animum altius hæc penetrarent. De litteris illis lege Rivetem nostrum Hist. litter Franc., tom. V p. 692. Scripsisse etiam creditur ad Alfredum regem WestSaxonum; qua de re lege Bollandianos Jul.tom. I,

c

FULCONIS

ARCHIEPISCOPI RHEMENSIS

EPISTOLÆ.

(Province de Reims, tom. I, pag. 520)

EPISTOLA PRIMA.

AD STEPHANUM V PONTIFICEM MAXIMUM.

(Anno 885.)

cum

Accepi antecessoris tui litteras, me totum, omni mea provincia, ad grates ex animo rependendas infinitis prope nominibus obstringentes.Dignatu est enim eloquio prorsus apostolico, et omni gladio ancipiti penetrabiliore nos inter medias Nortmannorum afflictationum procellas solari, et me fratris et amici vocabulo afficere, cum pontificia solea calcari haud commerear. Ad ipsum, et jam ad te, sanctissime parens, votis omnibus aveo properare sed prohibet Danorum,quibus vallamur et vellimurincursatio; qui ab annis jam octo ita hocce regnum

D infectarunt, ut soli beati essent, qui se castellis pos-
sent tueri, et hæc etiam prohibuere, quominus insi-
dias,quas pestiferi homines bonæ memoriæ pontifici
moliebantur, possem dissolvere.

Si quid tamen potuere miseri homuncionis preces,
iis sane non defui; qui porro deesse possem illi, qui
affinem meum Widonem in filium quodammodo
adoptarat?quod cum consanguineis meis denuntias-
sem, statim omne obsequium suum,ac reverentiam
sedi apostolicæ devoverunt. Et ego una cum coepi-
scopis meis, etsi eorum nonnulli, uti Morinensis,
civitatem suam ambustam ad tempus deserere co-
gantur, in cultu Romanæ sedis ad usque lethum
perseverantes, quæcunque Ecclesiæ Dei necessaria

[ocr errors][ocr errors]

occurrent,cum rei domesticæ atque etiam corporis A runt. Vos e contra nunc Deum relinquitis. Dicam dispendio perficiemus, uti condecet Rhemensem, quem antecessores vestri, præ omnibus Gallicanis pensi habentes, primatu donarunt in Sixto primo. totius regionis præsule a beato Petro apostolorum principe huc destinato, etiam IIormisdas papa Remigium per omnem Galliam vices suas obire voluit, quæ modo adjicienda videntur, ne forsan Rhemi nostri sub Nortmannorum ruinis, quod Deus avertat, sepulti, etiam pontificum oblivione sepeliantur.

Propterea commendata velim quæ Marino et Adriano supplex proposui privilegia, necnon Ramponis fratris mei munificam pro erigendo monasterio donationem, et cum Bruinifidus non desistat donata de peculari, tandem anathemate feriatur: sunt et alii qui Rhemensis Ecclesiæ bona corrodant, in quos Carolus imperator, si verbulo pontificio præmoneatur, facile animadverteret.

B

certe, licet nolens, quia Deum relinquitis, cum vos ejus hostibus sociatis. Unde et merito prophetica illa vox ad vos dirigitur, quæ quondam ad regem Israel similia facientem directa est: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris (II Par. x1x). Et certe cum deberetis malis præteritis terminum ponere, et rapinis et deprædationibus pauperum renuntiare, ac pro his omnibus pœnitentiam agere, nunc ad majorem iram Dei provocandam, his qui Deum ignorant, et in sua feritate confidunt,vos conjungitis.Credite mihi, quia nunquam sic agendo ad regnum pervenietis, imo velociter disperdet vos Deus, quem irritatis. Hactenus quidem. de vobis meliora sperabam nunc video vos cum omnibus consanguineis vestris periturum, si tamen hoc vere vultis agere, et talibus consiliis acquiescere. Revera qui tale vobis dant consilium, non fideles, sed per omnia infideles esse comprobantur, quos si audirc volueritis, terrenum simul et cœleste regnum amittetis. Deprecor itaque vos per Deum, ut tale deseratis consilium, neque velitis vos in æternum præcipitare interitum, et mihi cæterisque, qui secundum Deum vobis fideles sunt, æterni doloris afferre dispendium. Melius enim fuerat vos non nasci, quam diaboli patrocinio velle regnare, et illos juvare quos deberetis per omnia impugnare. Sciatis enim, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieveritis, nunquam me fidelem habebitis, sed et quoscunque potuero a vestra fidelitate revocabo, et cum omnibus coepiscopis meis vos et omnes vestros excommunicans æterno anathemate condemnabo. Pro fidelitate quam vobis servo, hæc gemebundus scribo, quoniam cupio vos secundum Deum et sæculum semper esse honorantum, et non Satanæ, sed Christi adjutorio, ad debitum vobis conscendere regni fastigium. Regnum enim quod Deus dat, firmum habet fundamentum : quod vero per injustitiam et rapinas acquiritur, caducum est, et cito decidivum, nec poterit diu permanere.

EPISTOLA II.

AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM.

(Anno 894.)

De pacto cum Normannis inito.

Quis enim, qui vobis sicut oportet fidelis est, non expavescat, vos inimicorum Dei amicitiam velle, et in cladem ac ruinam nominis Christiani pagana arma et fœdera detestanda suscipere? Nihil enim distat utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola adoret. Nam si, ut ait Apostolus, mores bonos colloquia prava corrumpunt (I Cor. xv), quanto magis corrumpitur castitas animæ Chri- C stianæ ethnicorum consiliis et societate? Neque enim poterit non imitari quod assidue viderit: quin potius assuescet paulatim, et quasi vinculo malæ consuetudinis trahetur ad facinus. Certe progenitores vestri reges, deposito gentilitio errore, divino cultui se sublimiter subdiderunt, et a Deo semper auxilium expetiverunt, propter quod et feliciter regnaverunt, et regni hæreditatem ad suos posteros transmise

[blocks in formation]

horas custo diendo, id est primam,tertiam, sextam, A missarum quoque quotidiana celebratione, nonam, vesperas et completorium, atque matutinale officium decantando,et invitate parochianos vestros ut si ad alios cursus venire non sufficiunt, saltem missas frequentius audire studeant, et Dominicis atque aliis diebus festis vesperas, matutinas et missas frequentare non prætermittant. » Ex hac constitutione N. 8 facienda erant scrutinia per baptismales ecclesias

statuto intra Quadragesimam tempore, et baptizati mox post baptismum Eucharistiam, id est communionem sanctam percipiebant. N. 20 sancitur « ut in Kalendis uniuscujusque mensis per singulas decanias presbyteri simul conveniant, et convenientes non pastis vel potationibus vacent, sed de suo ministerio et religiosa conversatione, atque de his quæ in eorum parochiis accidunt sermonem habeant. » Obiisse creditur Riculfus anno 902.

STATUTA RICULFI.

(Province de Reims, tom. I, pag. 525.)

Ego Riculfus humilis Suessionum episcopus, B dum alios docere debetis: quia nemo, quæ nescit, consideratis paræciæ divinitus nobis commissæ necessitatibus, atque comministris nostris competenti habita ratione, inspirante pariter et opitulante Domino, quædam, quæ ad sacerdotum nostrorum commonitionem,vel vulgaris populi eruditionem pertinere videbantur, modeste et utiliter pro viribus tractare disposui. Et quamvis totius Christianæ vitæ regula divinæ Scripturæ paginis satis superque teneatur inserta, non incongruum tamen fore putavi, quædam ex his, quæ simplicium observationi conveniunt, brevibus et lucidis capitulis annotare, vobisque consacerdotibus, et cooperatoribus nostris habenda simul et crebrius legenda committere, ut si tanta divinæ et canonicæ auctoritatis volumina revolvere non sufficitis,hæc saltem brevissima et apertissima manualiter frequentelis, et commissis vobis plebibus salubrem vivendi normam his admonitiunculis præmonstretis. Ita enim, cooperante Domino, et periculo ministerii vestris vos poteritis exuere, et cum subjectis populis ad cœlestis rcgni gaudia properare.

aliis insinuare valet. Enimvero nec latere vos volumus, quod de illis presbyteris, qui desides et ad discendum tardi sunt, regum et imperatorum capitula non sine consensu plurimorum episcoporum sanxerunt, scilicet hoc : « Ut quicunque presbyter, a suo episcopo frequenter admonitus de sua scientia ut discere curet, facere neglexerit, procul dubio et ab officio removeatur, et ecclesiam, quam tenet amittat. Quia ignorantes legem Dei, eam aliis annuntiare et prædicare non possunt (a). » Hoc ne alicui vestrum eveniat, fraterno affectu præmo

(a) Capitul. xvi, an 769. Id est officium.

I. Attendite ergo, quia nobiscum sollicitudinem gregis Dominici percepistis, et in sacerdotali ministerio secundi ordinis et dignitatis locum possidetis. Et sicut nos, licet immeriti, apostolorum vices in hac ecclesia agere debemus : ita et vos quoque septuaginta duorum discipulorum nobiscum ministerium in hac plebe Dominica exercere oportet. Nam et in veteri lege Moyses et Aaron locum summi pontificis tenuerunt, et filii quoque Aaron officium sacerdotale in secundo gradu sortiti sunt. Ad vos enim ple- D bium pertinet cura et sollicitudo, et ex vobis pendet eorum salus, utilitas, atque animarum profectus; scriplum namque est de vobis: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia angelus Domini exercituum est (Malach. 11). Angelus namque Latino eloquio nuntius dicitur : et vos quidem angelorum ministerium expletis, quando vestras plebes instruitis atque docetis; sed primo necessarium est, ut ipsi diligenti meditatione litterarum sacrarum lectionem discatis, quam postmo

nemus.

C

II. Oportet igitur unumquemque sacerdotem, vita, et moribus, et actibus bonis, cum Dei auxilio, populo sibi commisso, cæterisque subditis excellere, ut in eo videant quid imitari et sequi bene operando possint, castitatis videlicet, humilitatis, modestiæ, aliarumpue virtutum, divina gratia largiente, exemplum præbeat, ut juxta Apostoli vocem, doctrinam Dei nostri in omnibus ornet (Tit. 11).

III. Habete, quæsumus, studium in psalmos cantando, in divinos libros legendo, in canonicas Horas custodiendo, id est, primam, tertiam, sextam; missarum quoque quotidiana celebratione, nonam,vesperas et completorium, atque matutinale officium decantando. Et invitate parochianos vestros ut si ad alios cursus (6) venire non sufficiunt, saltem missas frequentius audire studeant, et Dominicis atque aliis diebus festis vesperas, matutinas, et missas frequentare non prætermittant.

IV. Ad vos ergo dictum esse scitote: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Ubi non tantum intelligendum esse putetis, quod de calice et patena (c), ubi corpus et sanguis Domini conficitur, dictum sit; sed de corporis munditia, et mentium puritate. Ut enim beatus Gregorius dicit, cum de parabola decem virginum tractaret: «Vascula nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quæ cogitamus. Habemus itaque fragile vas, id est corpus nostrum, quod semper summopere mundum servare debemus, ut dum oblationes mundas Deo porrigimus, ipsi

(c) Id est corporale.

quoque ante sanctum altare illius hostia acceptabi- A mus. Ad missam quoque, et vesperas, si sufficitis,

les efficiamur.

thus vel incensum in thuribulo Deo offerte. Illud etiam expresse præcipimus, ut domos vestras nitidas et sine sordibus et fœtoribus habeatis,ut exinde puriores ad altare Domini procedatis.

VIII. Instanter quoque monemus, ut scrutinia per baptismales ecclesias statuto intra Quadragesimam tempore generaliter fiant. Et ut baptizati mox post baptismum, Eucharistiam, id est communionem sanctam percipiant, sollicite vos studere præcipimus. Quoniam qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan.v),ipse dixit : Nisi mauducaveritis carnem filii hominis,et biberitis ejus sanguinem,non habebitis vitam in volis (ibid.).

V. Item monemus, ut unusquisque vestrum psalmos, et sermonem fidei catholicæ (a),cujus initium: Quicunque vult salvus esse; et canonem missæ, ac cantum, vel cempotum memoriter,et veraciter, ac correcte tenere studeat. Consignationem vero infantum, tam masculorum quam feminarum, unius vel plurium, et consecrationem fontis, et aquæ per domos spargendæ, et animæ commendationem, et orationes ad mortuum sepeliendum habeatis descripta distincte et veraciter, et frequenti usu ea meditemini,ut correcte et irreprehensibiter ea tam super masculum quam super feminam proferre sciatis.Supradictam vero consignationem infantum volumus ut quadrifarie scribendo dividatis,super sin- B gularem scilicet masculum et singularem feminam, itemque super masculos plures et plures feminas, sicut nos vobis, Christo propitio, descripta trade

mus.

IX. Solerter studendum est presbyteris,ut curam publice pœnitentium habeant,et orationes ad visitandos infirmos vel infirmas correcte proferre sciant et maximam curam adhibeant, ut sicut nemo sine baptismo,ita etiam nemo absque viatici munere moriatur; sed neque publice pœnitens, si fuerit infirmus; et sedulo considerent atque diligenter caveant, ne pro hujusmodi negligentia grave periculum incurrant. Videant quoque ne Simoni mago et Judæ traditori efficiantur similes,si pro pretio,aut pro familiaritate vel propinquitate, pœnitentes ante tempus ad reconciliationem adduxerint, et eis pro reconciliatione testimonium dederint,vel si cum fervore et diligentia pœnitentes aliqua amaritudine, vel,quod absit, odio, aut qua nihil ab eis accipiunt, a reconciliatione suspendi fecerint ; quia ut comministri,ita etiam cooperatores presbyteri in ministerio divino a Deo sunt constituti episcopis. Si vero publice pœnitentes pro certa necessitate, vel ratione, ante præfixos a canonibus annos fuerint reconciliati: sicut ante reconciliationem secundum pœnitentium possibilitatem et qualitatem, de eorum pœnitentia sollicitudinem habuerunt; ita et post reconciliationem, vitam eorum et conversationem, donec præfixum pænitentiæ tempus expleatur, non negligant, sed solerter discutiant et attendant, scientes non solum episcopis, sed etiam secundum modum suum, presbyteris convenire quod dicitur: Speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III); et de unoquoque sibi commisso rursus per prophetam dicitur : Sanguinem ejus de manu tua requiram. (ibid.).

C

VII. Studere etiam debetis,ut digne atque honeste vestra ecclesiastica vestimenta præparata habeatis, albam videlicet ad divinum mysterium unam, vel duas nitidas, cum orariis,id est,stolis duabus nitidis,et amictis duobus nitidis, corporalibus quoque totidem nitidis,item zonis duabus,id est, cinctoriis,ac manipulis totidem nitidis; ac linteaminaaltaris habeatis nitida,et casulam sericam, cum qua missa celebretur. Hoc autem omnimodis prohibemus, at nemo illa alba utatur in sacris mysteriis, qua in quotidiano D X. Item oportet ut presbyteri infirmos suos post

vel exteriori usu induitur (b).Loco quoque munda et congrue composita habeatis, ubi post sumpta sacra mysteria, manus et ora vestra lavetis(c), et, si possibile fuerit, unusquisque calicem cum putena argentea, sivecujuslibet metalli purissimi habeat; ut cum ad nostram synodum unumquemque vestrum eadem vasa, vel cætera quæ ad ministerium sacerdotale pertinent, deferre jusserimus, vel per vestras parochias transitum fecerimus, nostram exinde offensionem minime incurratis,si hæc præparata inhonestius videri

confessionem et reconciliationem oleo sancto perungant,et tunc eos communicent. Quod si ante adventum eorum infirmus obmutuerit, et certi testes sint quod ipse infirmus tale signum ostenderit,quia pœnitentiam petiit,quam mora sacerdotis ab eo exclusit, viatici ei subsidium præbeant.

XI. His exceptis, scire debetis quia facultates Ecclesiæ in quatuor partes canonica auctoritate sunt divisæ. Ex quibus una est, si voluerit, episcopi; alia ad luminaria et sarta tecta,id est restaura

VI. Item promonemus, ut unusquisque vestrum, Missalem, Lectionarium, Evangelium, Martyrologium, Antiphonarium, Psalterium, et librum quadraginta Homiliarum beati Gregorii correctum atque distinctum per nostros codices, quibus in sancta matre Ecclesia utimur, habere laboret. Et libros quidem divinos et ecclesiasticos, quoscunque potestis habere non emittite; ex ipsis enim cibos et condimentum animarum percipietis, dicente Domino Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. Iv). Si quis

autem omnes Veteris Testamenti libros habere nequiverit, saltem hoc studiosius elaboret,ut primum totius divinæ historiæ librum, Genesim videlicet, sibi correcte transcribat,cujus lectione totius mundi creationem dignoscere valeat.

(a) Agitur de Symbolo S. Athanasio ascripto. (b) Agitur de veste clericali, veste_talari, casula, antiquis canonibus memorata.

(c) Episcopi et, in Ecclesia Rhemensi, sacerdotes usum retinuerunt lavandi post sacram synaxim. Vide Statuta Hincmari.

vobis dispendium inferendi.

tionem ecclesiæ; tertia presbytero et suis; quarta A locate, ne locum inveniant aut ipsi peccandi, aut
hospitibus deputata (Conc. Wormatiense, anni 868,
can. 7). Quapropter ex ipsa parte, quæ fabricis
debetur ecclesiæ, volumus aut per nos aut per no-
stros comministros rescire quid annuatim tam in lu-
minaribus olei vel ceræ, quam etiam in restaura-
tione tectorum, vel in ornamentis inde in ecclesia
parcat. Convenit etiam vobis unum vel duos, vel
tres clericos habere,qui vobiscum missas celebrent,
quos salutetis,et a quibus resalutemini,quia Domi-
aus in Evangelio dicit: Ubi duo vel tres congregati
fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
(Matth. xvIII). Solus autem nemo vestrum missas
celebrare præsumat. In ratione vero sacrorum, hoc
omnibus modis servare debetis, ut in calice aquam
vino misceatis, quia panis corpus, vinum sanguis
intelligitur; aqua quæ in cruce de latere Domini ma-
navit certissime fidelem designat populum junctum
capiti suo, quod est Christus. Quibus devotissi-
me observatis, verum Domini corpus procul du-
bio in veritate conficitur. Et quisquis ex eo corde
et corpore purificatus, cum fide fuerit recreatus,
remissionem peccatorum in illo sine dubio opera-
tur.

XIII. Illud quoque summopore cavendum monemus,ut presbyteri vel clerici tabernas causa convivandi non adeant, neque in ecclesiis vinum, excepta causa necessitatis, vendere concedant; sed neque vendentes aut ementes in ipsis ecclesiis more convivantium immorari permittant, quod in concilio Carthaginensi ita inhibetur: «< Nulli episcopi,vel clerici in ecclesia conviventur; nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiant: populi autem ab hujusmodi conviviis quantum possunt prohibeantur. >> (Conc. Carthag. anni 397, can. 30.)

B

XIV. Observandum quoqne monemus ut presbyteri vel clerici feminis non cohabitent,neque detrahendi se locum donent. De qua re Clemens sanctæ sedis Romanæ Ecclesiæ præsul,ita edocet: « Clericus, inquiens, ad feminæ tabernaculum non accedat, nequæ properet.»Nec presbyter solus cum sola femina fabulas misceat,definiente sancto concilio Nicæno; Neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ullo clerico omnino licere habere secum mulierem extraneam. Nos vero etiam a matribus,amitis,sororibus, vel propinquis cavendum dicimus,ne forte illud eveniat quod in sancta Scriptura legitur de Thamar sorore Absalon, quam Amnon frater suus male concupiscendo violavit; de Loth etiam, qui filias suas per ebrietatis vitium similiter corrupit. Quod si aliquis vestrum matrem, sororem, vel amitam ad convescendum vocaverit, expleto convivio, ad domos suas vel ad hospitia a domo presbyteri remota,cum luce diei eas faciat remeare: periculosum quippe est ut vobiscum habitent, et ideo inhibitum est a sanctis Patribus:quoniam excepta supradicta occasione peccandi, femina quæ cum matre, sorore,vel amita aut nepte ingredietur,non est propinqua; ex quo nisi caute actum fuerit,in laqueum diaboli sacerdotalis ordo incurrere poterit. Invitati etiam presbyteri a religiosis quibusque pro charorum suorum memoriis non se inebrient, neque inter pocula cantare præsumant: sed neque bibendi precationes sub nominibus sanctorum exerceant; sed potius cum religione prandeant et cum sobrietate bibant, et quæ ad ædificationem pertinent loquantur, et ad tempus cum luce diei ad ecclesias suas redeant.

C

XII. Hospites secundum quod possibile est excipere,et illis juxta vires ea quibus indigent hilariter administrare studete. Et plebes vestras, ut idipsum faciant,et pedes pauperum lavent, instantius admonete scientes, quia si aliquis pauperum hospitium postulaverit, et impetrare non meruerit, et extra domum jacens vel a bestiis fuerit comestus, vel frigore aut aliqua aeris asperitate mortuus, ab illo requirendus erit qui humanitatis subsidium ei negaverit. Et sacerdos immunis ab hae culpa non erit,qui adjutores suos ut hospitalitatem diligerent non admonuit.Scimus enim quia magna est hospitalitatis virtus per quam plurimi Deo placuerunt, et angelos hospitio recipere meruerunt, ut Abrahæ, Loth, Tobiæ,et aliis quamplurimis legimus contigisse.Semperque meminisse debetis quanta sit merces hospitalitatis, dicente Domino: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. xxv). Verba quoque Apostoli ad memoriam frequentius revocate, dicentis: Hospitalitatem nolite oblivisci (Hebr. xII). Et ut cum B. Job possitis dicere: Hospitium meum viatori patuit (Job.xxx1). Sententiam quoque S.Gregorii in expositione evangelica frequenter revolvite dicentis, quia hospites D non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi.Susceptis autem hospitibus,secundum possibilitatem vestram officium humanitatis impendite, juxta hoc quod legitur: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si vero exiguum, et illud libentissime impertire (Tob. IV). Recogitantes quoque et illud evangelicum: Quicunque dederit calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. x). Et quoniam contingere solet, ut susceptæ personæ illis a quibus suscipiuntur damnum aliquod inferant:si quos tales suscipitis de quorum persona dubitetis,in remota eos domo col

XV. Ut presbyteri, villici, id est provisores villarum, non fiant, et procuratores viduarum non existant et ut conductores agrorum sæcularium non sint, neque ulli turpi negotio et inhonesto victum vel Jucrum quærant. Nec etiam de viduarum conversatione sic curam habeant,quatenus opinionem suam infament, nec de se locum detractioni donent.Et ut curam habeant ne ministri reipublicæ,id est vicarii, et centenarii, seu reliqui exactores, advenas et pauperes affligant. Quod si per se emendare non po. tuerint,nobis vel comministris nostris innotescant.

XVI.Monemus præterea ut presbyteri sic rurali. bus,id est terrestribus, et cæteris occupationibus

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »