Obrazy na stronie
PDF
ePub

non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quæ A aliud, quam de gratia Dei erga justos, et de ira ejus

omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit. Idcirco enim non ad præsens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.

CAPUT XXII.

De peccatis, deque iis recitati versus Sibyllæ.

Haec habui, quæ de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debeinus, ut illorum persuasionem revincamus, qui sine B ira Déum esse credentes, dissolvunt omnem religionem siné qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adæquamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est. Prophetæ universi divino Spiritu repleti nibil

adversus impios loquuntur. Quorum testimonia nobis quidem satis sunt verum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu jactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi. Sic enim præpostere agitur, ut humana divinis tribuan & auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Quæ nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat. Ea igitur quæramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.

Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt ; Græcorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythræus ; nostrorum, Varro et Fenestella.Hi omnes præcipuam, et nobilem præter cæteras Erythræam fuisse commemorant. Apollodorus) quidem ut de civi ac populari sua gloriatur. Fenestella vero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut hujus Sibylla carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octavius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Ca

VARIORUM NOTÆ.

hæc est, Eph. iv. Ergo tantum auctoritatis tribuit scriptis Pauli, ut oraculi loco habeat, quod a numinė divino dictata sint.

Resipiscendi et corrigendi sui facultatem. Deest et corrigendi sui in 20 mss. sed in 12 est resipiscendi sui, quamvis tamen sui cum casu resipiscendi componi nequeat. Edit. Betul. habet, homo recipiendi sui facul- C tatem. Verum hæc Lactantiana verba ex Cicerone sunt desumpta, ubi legas resipiscendi et corrigendi sui.

Refelleres. 1 Bon. antiq., refellas.

Illorum persuasionem revincamus. Ita reposui ex omnibus prope mss. edit. Venet., Tridin., Florent., Is., Cellar. In ms. Brún. legitur persuasione; in 1 Colbert., Marm., Clarom., persuasiones; in 1 Reg. rec.. persuasionem pervincamus; in Cauc., 1 Colb. et 14 impressis, persuasionem vincamus.

Revincamus. Optime. L. i Institut., c. 16: Quod genus probationis adversus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimonis revincamus. De Opif., c. 10: Quos... armis... ex ipsorum inter se concertatione sumplis revincemus, et alibi sæpius. BuneMANN. lis... non credunt istì. L. 1, c. 5: Sed omittamus testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio videatur de his, quibus omnino non creditur. BUN.

Qui sapientiam capillis et habitu jactant. Nam promissum capillum gerebant, et palijis induebantur, qui D sapientiam profitebantur, ut 1. nt Institutionum, cap. 25, diximus. Is.-Vide etiam libro v, c. 2.

Fuerant... refellendi... Heumann. legit, fuerunt. Libri, fuerant. Similis locus, I. v, c. 4, ubi, qua materia (Cyprianus) non est usus, ut debuit. Non enim scripture testimoniis quam ille (Demetrianus)...commentitiam... putabat, sed argumentis el ratione fuerat refellendus.

Ut humana divinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Ita omnes fere mss. ex quibus sunt antiquissimi, et 7 vet. ed. In scriptis 5 et multis impressis mendose legitur: Ut humanam divinis tr. aui. cum potius humanis divinam debuerint; 1 Colb., tribuerint.

Sibyllas. Mss. 4 rec. et edd. 16 addunt, multas fuisse: quæ duo verba a cæteris absunt. De Sibyllis lege quæ diximus, tom. I, lib. 1, c. 6. Confirmant Lactantii sententiam, quæ plurima memorat Suidas, haud dubie ex vetustissimorum auctorum monumentis collecta. Affirmat is decem fuisse, diversis temporibus et

locis. Verum Sebastianus Castalio, quidquid Sibyllarum nomine fertur, ab una profectum affirmat; ac in suam me propemodum traxit sententiam, argumentis non in speciem modo probabilibus, sed justis quibusdam rationibus roboratis. Sed interim vetustatis auctoritas faciebat, ut rationes diligentius expende rem. Obstitit primum incredibilis Sibyllæ, quam ex multis unam facit, longævitas, a diluvio nimirum usque ad Tarquiniorum tempora: quod spatium complectitur annos circiter 1770. Et quamquam Sibyllæ vivacitas olim in proverbium abiit, fidem tamen excedit ætas ita prodigiosa, ut a nullo scriptore tanta commemoretur. Inde obstat nominum varietas, non ex gentibus variis variantium, sed propriorum maxime. Postremo adduci vix potero ut credam No tempore græce eas scripsisse, et quidem nume ris heroicis, tam facile ad Homeri, vel Hesiodi (vel si mavis antiquioris Orphei) suavitatem fluentibus. Et ut facile credo decem non extitisse Sibyllas, ita malim subscribere illis qui duas solummodo posuerunt, aut quatuor. BETUL. Sed quidquid hic dicat Betuleius, vide que de Sibyllis diximus libro 1, cap. 6.

Aristo Chius. Sic plures mss. et omnes ferme editi; nec aliter dicitur Ciceroni, I. 1 de Legib., n. 78, ubi refert ejus dogmata, et Minucio Felici in Octavio. Itaque vitiose scribitur in 2 Colb. et ed. Rom. 1470, Aristochius; pejus in Reg.-Put., Cauc. et 7 aliis, Aristonicus; in Marm., Aristo meus, pro Aristonicus; in 1 Bon. antiq., Aristo Stoicus; in 1 Reg. rec., 2 Colbert., ed. Rom. 1468, Aristoricus; in nonnullis editis, Aristarchus. Hic Aristo patria fuit Chius, Stoicus Philosophus; de quo vide Diogenem Laertium, I. vi, ad finem, et l. vII ad finem Zenonis.

Apollodorus Erythræus. Laudatus etiam, l. 1, c. 6.

CELL.

.

Erythras. Ita plurimi mss. et omnes editi. Varie alii. Ms. Baluz. legit Erythreas; Reg. Put., Erythreat a Senatu; 2 rec. et ed. Rom. 1468, Erithreos; 1 Colbert., Erithros; Bon., 1 Reg., Brun., Erythro ; ↑ Colb., Erithreo; 1 alter Colb., Eritheo.

Deportarentur. Vel deportarent.

Consules Curio et Octavius. Lips. tert., Reimm., Rost., Octavianus. Prave. Curio et Octavius fuere consules anno U. C. 678. BUN.

Q. Catulo. Ita mss. et plures editi; nec aliter Cicero lib. et ш de Oratore. Alii, Catullo.

tulo restitutum, ponenda curarent. Apud hanc de A cataclysmum priore sæculo factum esse dixit, ut summo et conditore rerum Deo hujusmodi versus reperiuntur :

[blocks in formation]

malitia generis humani extingueretur.

ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο

Αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν άπασιν.

Γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοίο βαγέντος.

Simili modo deflagrationem postea futuram vaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur.

Καί ποτε τὴν ὀργὴν θεὸν οὐκ ἔτι πραύνοντα,
ἀλλ' ἐξεμβρίθοντα, καὶ ἐξολύοντά τε γένναν
Ανθρώπων, άπασαν ὑπ' ἐμπρησμού πέρθοντα.
Unde apud Nasonem de Jove ita dicitur :

Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.

Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit.

Eadem tamen, placari eum pœnitentia factorum et sui emendatione contestans, hæc addidit:

Αλλ' ελέες μετάθεσθε βροτοὶ νῦν, μὴ δὲ πρὸς ὀργήν
Παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν.

Item paulo post:

Οὐκ ὀλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, εἶτ ̓ ἂν άπαντες
Εὐσεβέειν ἐρίτιμον ἑνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε.

Deinde alia Sibylla cœlestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio ejus insurgat:

Μήποτε θυμωθείς θεὸς ἀφθιτος ἐξαπολέσσῃ
Πᾶν γένος ἀνθρώπων, βιότον καὶ φύλον ἀναιδές,
Δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν αἰὶν ἐόντα.

Alia quoque per indignationem Dei adversus injustos C Ex his apparet vanas esse rationes philosophorum,

"Agapros, etc. Interpret. lat.

VARIORUM NOTÆ.

Incorruptibilis conditor æternus in æthere habitans,
Bonis bonum proferens, multo majorem mercedem ;
Malis autem et injustis iram et furorem excitans.

Tois ayabois ayatov. 1 Reg. rec., 1 Colbert. et 7 editi, Τοῖς ἀκακοῖς ἀκακόν. Cæteri cum Autolyco ut in

textu.

Hæc intulit. Ex cunctis mss. et edd. Rom. 1470, Betul., sic reposui. Cæteris vulgatis est retulit. Φεῦγε δέ'. Latine :

Fuge vero religiones impias, et Deo vivo famulare. Ab adulterio te abstine, et a masculi commixtione impura. Propriam generationem filiorum nutri, et ne occidas, Etenim Immortalis irascitur ei qui peccaverit.

'Idiav yeved. Ms. Lactantii Regio-Put. his majusculis litteris exprimit, ΘΗΝΔΙΔΙΑΝ ΘΗΝΔΗ.

Indignatur ergo adversus peccatores. Hæc addidi ex omnibus mss. et vet. 3 edit. Rom., Florent., Betul. et Cellar. quæ in cæteris excusis non habentur.

Ut ostendi. Cap. 22 et 1. 1 Inst., c. 6 et seqq. Bun. Fata. Reliqui fata, unde, quod commode Heumannus hic observat, libri Sibyllini dicti libri fatales Livio l. v, c. 14 et 15, et 1. XLII, c. 2. Addo etiam Fulv. Sabinum in Vopisci Aureliano c. 19, dixisse ex Aureliani litteris, ut inspiciantur fatales libri. Etiam Suetonius in Cæsare cap. 79, haec carmina dixit libros fatales; in Augusto c. 31, libros fatidicos. BUN. Denuntians. De rebus gravissimis et minis. Conf. infra Inst. 1. u, cap. 16; lib. vn, cap. 16 et 13. Cicero. Att., ep. 23 extr., terrores jacit atque de

nuntiat.

D

Epxquins, etc. Serm. vin init. Latine:

Veniente ira magna ad mundum pertinacem,
Postremum ad sæculum Dei edicta pando,
Omnibus vaticinans oppidatim hominibus.

E o, etc. Serm. iv init. Latine :

Ex quo irato supercolesti Deo

Ipsis urbibus et hominibus cunctis,
Terram cooperuit mare diluvio erupto.

Пolis. Regii duo, moλísɗty; 1 alter Reg. et edit. rom. 1470, πολέεσι.

[ocr errors]

Kai TOTE. Serm. Iv ad fin. Latine;

Et aliquando Deum iram non amplius placantem,

Sed aggravantem, et perdentem genus

Hominum, ac totum id incendio depopulantem.

Πραΰνοντα. Ms. Regio-Put. πραϋνθέντα, passive ; male.

Nasonem. Metam. i vers. 256.

'Aés, etc. Serm. iv. Latine:

Sed misericordia convertimini homines nunc, neque ad iram

Omnigenam adducite Deum magnum.

Oux lécet. Serm. iv. Latine:

Non perdet, sedabit autem iterum iram, cum omnes Pietatem pretiosam in præcordiis exercueritis. Pro Εὗτ' ἂν ἅπαντες. Ms. Regio-Put. ἦν ἄρα πάντες; 1 Colb. et edit. Rom. 1470, éñàv åñuvtes; alter Colb., Teιon Tάvtes. Quidam mss. et edd., Tepi Ovμῷ. Libri Sibylla impressi, περίψιμον, 1 Colb., περί θυμον. Sed omnium rectissime Regio-Put., ἐρίτιμον, approbante Opsopœio.

MY TOTE, etc. Latine:

Ne forte iratus Deus incorruptibilis perdat

qui Deum putant sine ira; et inter cæteras laudes A qua constat imperium, habeat necesse est. Quapropejus id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes

ci, quod est rebus humanis maxime sa atare, per
quod constat ipsa majestas. Regnum hoc imperium-
que terrenum nisi metus custodiat, solvitur. Aufer
iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fas-
tigio præcipitabitur. Imo vero cuilibet humili eripe
hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non de-
ridebit? quis non afficiet injuria? Ita nec indumenta,
nec sedem, nec victum poterit habere, aliis quidquid
habuerit diripientibus; nedum putemus cœlestis im-
perii majestatem sine ira et metu posse consistere.
Apollo Milesius, de Judæorum religione consultus,
responso hoc indidit:

Ηδὶ Θεὸν βασιλῆς καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
ὃν τρίμεται καὶ γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θάλασσα,
Ταρτάριοι τε μυχοί, καὶ δαίμονες ἐκφρίττουσιν.

ter nemo vaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas. Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et vereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod severus: utraque persona in eo venerabilis. Quis salva pietate non diligat animæ suæ parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes veram et æternam potestatem? Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum vivimus, per illum in hospitium hujus mundi intravimus. Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in hujus domo habitamus, hujus familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, B minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad veniam consequendam, si cultum ejus notionemque teneamus; si abjectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, cœlestia et divina sempiterna meditemur. Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio virtutum, et fons bonorum.

Si tam lenis est, quam philosophi volunt, quomodo
ad nutum ejus non modo dæmones, et ministri tantæ
potestatis, sed etiam cœlum, et terra, et rerum natura
omnis contremiscit? Si enim nullus alteri servit nisi
coaclus, omne igitur imperium metu constat : metus
autem per iram: nam si non moveatur quis adversus
parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium.
Consulat unusquisque affectus suos: jam intelliget
neminem posse sine ira et castigatione imperio sub-
jugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque
non erit. Deus autem habet imperium; ergo et iram,
VARIORUM

Omne genus hominum, vitam et gentem impudentem,
Oportet amare genitorem Deum sapientem qui semper est.
Sine ira. Heuman. legit sine ira esse.

[ocr errors]

Id ponunt... per quod constat ipsa majestas. Sic habent uterque Bonen., Tax., Pen. In Lips., 2 Brun., Ultr. aliisque, mutilus est locus, et sic legitur: id ponunt quod est contra ipsam majestatem. Regnum hoc. ISÆUS. In veterrimo Regio-Put. est, id ponunt quod est constat ipsa majestas. Desunt verba intermedia a primo quod usque ad tertium quod. In quo patet fuisse amanuensis erratum, ex prætermissa linea. Videtur Lactantius respexisse ad ea quæ habet sub finem cap. 17 supra, ubi ait de ira, quia utilis est rebus humanis et necessaria.Id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa majestas. Non ausus fui repudiare hanc codicum ex omnibus antiquissimorum, duorum scilicet Bononiensium, et Taxaquetii et Peniæ, ex quibus Thomasius, Isæus, Thys. Gall. Sparkius et ed. Cantabr. in textum receperunt.

[ocr errors][merged small]

Et Deum Regem et genitorem (1) omnium,
Quem contremiscit terra, et coelum ac mare,
Tartareæque latebræ et dæmones horrescunt

Tantæ potestatis. Non inconcinne legit Heumannus Tartarea potestatis; quod exprimitur vocula græca Taptapeo.-Ministri tantæ potestatis. Ego servo, tantæ, sc. divinæ majestatis. Nam dicit infra; de hac tanta potestate: Qui rerum dominator habeat in omnes veram et æternam potestatem. Conf. supra. Dæmones hujus tantæ potestatis dicuntur regni ministri. Bun.

Metu constat. Id dicas de terreno imperio, quod legibus et metu constat: attamen dicit Livius lib. 11: Imperia legum potentiora sunt quam hominum. Non

(1) Mss. Baluz., Brun. et ed. Rom. 1470, pro omnium, legunt ante omnia, juxta græcum epò rávtov.

Quid enim Deo aut potentia majus est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius? Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad justitiam procreavit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac vitæ datore, NOTÆ.

C idem est de cœlesti imperio, quod amor et spe potius quam metu continetur. Lex poenalis et metus in religione non sunt nisi pro injustis, quia gratia et amore seu timore filiali justus ducitur.

D

Quapropter, etc. Hic in mss. 4 Colbert., Clarom _ et edd. Rom. 1470, 1474, Parrhas. et Is. incipit Caput XXIV. quod cæteri superiori connectunt.

Vaniloquentia. In Reimm. vana eloquentia est correctum vana loquentia. Recepta est Plauti, Livii, Taciti vox. BUN.

Utraque persona in eo venerabilis. Hoc est, venerar i eum debemus, non solum velut patrem beneficum, sed etiam tanquam severum dominum. Id jam dixerat Lactantius Divin. Institut. lib. IV cap. 4 initio, ubi ait = Quoniam utramque personam sustinet (Deus) et patris ez Domini, et amare eum debemus, quia filii sumus, et ti— mere, quia servi. HEUMANNUS.

Habeat. Heuman. legit habet.

Si Deum cogites. Ita quidem libri omnes: mallem cum Davisio ad Epit. c. 70. si dominum cogites; mox enim domini el parentis. Conf. 1. 1, c. 7. BUN. Officiosa. Subaudi familia. HEUMANNUS.

Notionem. row. Vid. not. 1. 1 Inst., c. 15, et 1. v, c. 14. BUN.

Coelestia et divina sempiterna meditemur. Ita mss. et editi. Francius legebat, et sempiterna, sicut et Heumannus, qui omittendum putat divina.-Cœlestia ez divina sempiterna. Sic omnes libri, mallem et ejecto: cœlestia, divina, sempiterna; nisi forte sempiterna explicas, quæ sempiterna sunt. BUN.

Et diligendus est. Abest a 14 mss. inter quos est Regio-Put. et a 10 vulgatis. Sed ex cæteris reponendum et retinendum, ut fiat ad tria sequentia relatio; et duo veterrimi mss. Bonon. habent in textu ut scrip simus. Quam lectionem recte propugnat Thomasius ex hoc ipso Lactantii loco. Deus sequendus est, quia in eo est materia rerum; adorandus, ob rationem virtutum diligendus, quia est fons bonorum.

Materia rerum. Id est, causa rerum. SPARK.

Auferatur impietas, discordia; dissensionesque turbulentæ ac pestiferæ sopiantur, quibus humanæ societates, et publici fœderis divina conjunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non voluptati unius, sed multorum saluti impartiatur. Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium, Justitia vero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quæ bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus. Destructilia sunt omnia, que manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non pulvere, sed malis cogitationibus sordidatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiæ illuminatur. In quo si Deum semper B crediderimus esse præsentem, cujus divinitati secreta mentis patent, ita vivemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam vereamur iratum.

terrenis fragilibusque famulari, aut quærendis tem- A poralibus bonis inhærentem, ab innocentia et pietate desciscere. Non faciunt beatum vitiosæ ac mortiferæ voluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, æterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola justitia, cujus legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quæ se a vitiis et ab omni labe terrena integras inviolatasque conservant. Hujus præmii cœlestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique injuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt. Proinde universos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici volunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari.

VARIORUM NOTÆ.

Desciscere. Mss. 15 et edd., discedere.-Desciscere. L. 1 Inst., cap. 21 : ab humanitate desciscunt. Seneca de Otio Sap. c. 29: desciscere a præceptis; l. Iv, Benef. 17, a lege descivit. Bus.

Incitatrix. Mss. Bonon., irritatrix.

Qui facinoribus, fraudibus. Sic facinoribus restitui ex mss. Regio-Pui., 1 al. Reg., 2 Colbert., Baluz., Clarom. in margine. Deest in cæteris tum scriptis, tum impressis.

Ineluibiles. Ita mss. quod vix in scriptoribus latinis reperias, nisi apud Lactantium libro vn Divin. Institut. cap. 20, circa medium. Quædam editiones habent indelebiles, Cellarii scilicet et aliorum; sed C maluimus sequi mss. et editos. Ineluibiles maculas Ciceronis est, I. v, in Ver., c. 46, et pro sectio, cap. 27, maculas eluere. BUN.

Impartiatur. 1 Colb., impartiamur. Regio-Put., 4 Colb., Clarom., edit. Cantabrig., impetiatur.

Tum immortales. Reimmann., tam immortalis, in singulari, non indocte; ut statim, mens et anima... assequitur. BUN.

Deus... in corde... consecratus, 1. vi Inst., cap. 25. Secum... habeat Deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est Dei templum. Minuc. Fel. c. 52: Nonne melius in nostra dedicandus est'mente, in nostro imo consecrandus est pectore? BUN.

Destructilia. Sic lego cum vetustissimis et optimis

[ocr errors]

mss. Bonon., 2 Reg., 2 Colb., Tax. Scripti recen-
tiores et editi ferunt destructibilia. Destructilia,
Quinque syllabis, quod adjectivum Luetur versus
Prudentii Peristeph. II., x, 346, sqq. :

Edem sibi ipse mente in hominis condidit
Vivam, serenam, sensualem, stabilem,
Solvi incapacem posse, nec destructilem.
Idem aliquoties cum Vitruvio et Celso dixit, stručti-
lis; ut Tertullianus, instructilis. BUN.

Malis cogitationibus sordidatur. L. v Inst., c. 20. Quanto satius est mentem potius eluere, quæ malis cupiditatibus sordidatur. BUN.

Quod non cereis ardentibus. Vide Not. supra ad lib. vi Inst., cap. 6.

Sed claritate ac luce sapientiæ. Ms. Bodl. habet, sed Dei claritate; editi nonnulli ac duce sapientia,

Cujus divinitati secreta mentis patent. Hæc desunt in 19 rec. mss. et edd. Rom. quorum vice legitur ejus divinitatis potentia ita vivemus; ita etiam habent vetusta sæculi XV editiones. At in Bouon. muliisque aliis est ut in textu; in Regio-Put. vero, cujus divinitatis ita patentia vivemas. Cujus divinitati se creta mentis patent, ita vivemus. Ita 1. vi Inst., c. 24: Deo... nihil potest esse secretum... patemus Deo..... Dei divinitas nec visceribus submoveri potest. Bun.

[blocks in formation]

genio: sed Dei, qui solus occultæ veritatis patefa- A homines nullo conscientiæ fræno coerciti, in omri ciendæ potestatem habet, doctrinam se sequi profitetur.

Tribus vero gradibus ad hanc, inquit (Cap. 2), veritatem conscenditur. Primus est falsas intelligere religiones, et abjicere impios deorum cultus. Secundus, cognoscere verum, unicum, summumque Deum, qui omnia potestate sua creavit, et providentia gubernat. Tertius, agnoscere Dei legatum ac nuntium, qui homines erroribus liberatos, ad hujus veri Dei cultum ac justitiam formavit. Breviter autem indicat ubinam illos, qui hunc triplicem veritatis gradum explicando aberraverint, aut confutaverit, aut deinceps confutaturus sit.

His ita prælibatis, docet quadruplicem de ira Dei haberi posse quæstionem. Primo, an Deo ira tri- B buenda sit, et demenda gratia. Secundo, an utraque ipsi detrahenda. Tertio, an gratia ipsi ascribenda, et tollenda ira. Quarto, an utraque ipsi attribuenda. De prima quæstione non potest, inquit (Cap. 3), ulla esse disceptatio. Quid enim dictu magis absurdum, quam Deum, boni auctorem, nemini prodesse ac benefacere, sed nocere tantuin omnibus, et irasci?

Epicurei vero plane somniaverant in Deo nullum esse aut gratiæ aut iræ motum (Cap. 4). Sed pauci, iique scelerati homines hae falsissima ducebantur opi. nione. Si Deus enim, sicut illi garriebant, non movetur; si ulla absque voluntate aut providentia torpet immobilis, is proculdubio Deus non est. Quamobrem si hæc sit Epicuri opinio, ille profecto non reipsa, sed verbo tenus Deum existere asseruit.

Stoici autem aliique nonnulli arbitrabantur (Cap. 5) gratiam in Deo quidem esse, sed nullam unquam iræ commotionem. Etenim sicuti benignitas, aiebant, et beneficentia in Deo esse debet, ita et quælibet mentis perturbatio ab eo omnino absit, necesse est. Contra vero Lactantius: Si Deus, inquit, movetur gratia; ergo et ira. Verumenimvero qui bonos et pios diligit, ille impiis et iniquis irascitur. Boni quippe dilectio ex mali odio, et mali odium ex boni dilectione manat ac profluit. Qui ergo gratiæ motu bonis benefacit, ille etiam malis iratus, eos pro merito corripit et castigat.

scelerum genere volutabuntur.

Respondebant autem religionem et divinitatis metum a prudentibus viris conficta fuisse non veritatis, sed utilitatis gratia, ut alii nimirum vitam majorî innocentia ac morum integritate ducerent. Fatetur quidem Lactantius magnam hoc responso sibi proponi disputandi materiam, et a suo proposito alienam, quam tamen breviter attingit. Narrat itaque (Cap. 9) Protagoram primum omnium in dubium vo→ casse, an sit aliquis Deus: deinde Epicurum aperta penitusque absurda contradictione docuisse divinam esse quamdam naturam, sed cujus providentia nulla sit; denique Diagoram et Theodorum omnino negasse ullum esse Deum.

Tam falsas autem has opiniones ut funditus evertat, variis ac validis profecto rationum momentis ostendit (Cap. 10) illos plane errare, qui mundum nulla Dei providentia, sed minutis et insecabilibus, sicuti Leucippus, Democritus, Epicurus et Lucretius, corpusculis concretum, sua sola natura extitisse somniaverant. Non leviori dehinc brachio, nec minoris ponderis argumentationibus errorem concutit destruitque Stratonis, qui stulte prædicabat naturam, sensu et figura carentem, ullo sine artifice, vel auctore, sed sua sponte generatam. Aliis vero argumentis evidentissime ostendit hominem, qui ab humo nomen sortitus est, et ejus animam, ac totum mundum a Deo fuisse creata; illiusque providentia gubernari. Plane ergo, ii omnes, inquit ille, delirabant, qui religionem € metus ac terroris causa institutam venditabant.

Itaque auctor noster censet (Cap. 6) eam solam sententiam veritati consonam esse, quæ asserit Deum sicut gratia, ita et ira reipsa commoveri. In hoc autem D totius religionis summam et cardinem versari existimat (Cap. 7). Quod quidem eo demonstrat, quod homo, etsi multa cum brutis communia, aut iis similia habeat, sapientia tamen ac potissimum religione, sive notitia et cultu Dei ab aliis distinguitur. Atqui religio sine sincero Dei, peccatoribus offensi, atque irati, metu stare non potest. Iram ergo Dei perperam tollere conabantur Epicurei (Cap. 8), qui illum nihil curare effutiebant. Frustra enim nihil curanti, nihilque cum nobis commune habenti, templa ædificantur, ac fiunt sacrificia. Nullus enim honos ei debetur. Ad hæc vero si Deus non irascitur, utique non timetur; si non timetur, nec etiam colitur; quin immo

Pluribus posthæc exemplis et rationibus manifestissime demonstrat (Cap. 11) unum tantummodo esse posse hunc Deum. Quod quidem, post patefactam impii plurium deorum cultus originem, publico, nec dubio certe Platonis, Trismegisti, Socratis, Pythagoræ, Antisthenis et Aristotelis testimonio confirmat. Sed hi, inquit, quemadmodum poete, et alii gentiles etiamsi concesseriut unum esse Deum; quia tamen nihil de ejus, quem beneficum credebant, cultu sta tuerunt, idcirco arbitrati sunt illum ira nunquam concitari. Ex his porro, quæ hactenus dicta sunt, ille concludit (Cap. 12) funditus eversam esse illorum responsionem, qui contendebant religionem utilitatis tantum gratia introductam.

Aliis tamen adhuc rationum momentis convincit Deum reipsa irasci. Sed ut hæc adhuc planiora omnibus fierent, luculenter ille ostendit (Cap. 13) mundum non mutorum animalium, sed hominum causa fuisse a Deo conditum.

At si ita est, inquiebant Academici, cur tam multa ipsimet homini contraria ac pestifera inveniuntur? Respondebant quidem Stoici latentem eorum utilitatem posse deinceps agnosci, ac ex ipsis animalibus contra eorum venena haberi remedium. Sed hos refellit Lactantius, quia multa nulli videntur esse utilitati, ac satius esset nulla fieri noxia et mortifera quam ex illis adversus ipsa remedium quærere. Quapropter ille respondet soli ex animantibus homini in

« PoprzedniaDalej »