Obrazy na stronie
PDF

arma, et pro vestram fidem, cives ! clamitans, arx ab hostibus capta est; ite, defendite. Haec incidens principum foribus, haec obviis, haec excurrentibus in publicum pavidis increpat. Acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt. . Trepidi magistratus, missis ad arcem exploratoribus, quum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe recuperandae arcis. Fuga cuncta complentur, portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur: quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum irrumpit, et concursantes per vias pavidos caedit. Iam Sora capta erat, quum consules prima luce advenere; et, quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat, in deditionem accipiunt. Ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt: ceterana multitudinem incolumem, praesidio imposito, Sorao relinquunt. Omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro caesi, ac securi percussi summo gaudio plebis; cuius maxime intererat, tutam ubique, quae passim in colonias mitteretur, multitudinem esse. XXV. Consules, ab Sora profecti, in agros atque tirbes Ausonum bellum intulerunt. Mota namque omnia adventu Samnitium, quum apud Lautulas dimicatum est, fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae; nec Capua ipsa crimine ca- . ruit: quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium, sicut Sora, in potestatem venit. Ausona, et Mimturmae, et Vescia, urbes erant: ex quibus principes iuventutis duodecim numero, in proditionem urbium suarum coniurati, ad consulés veniunt: docent, suos, iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pùgnatum audie

. runt, pro victis Romanos habuisse, iuventute, armis Samnites iuvisse. Fugatis inde Samnitibus, ineerta pace agere, nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum : et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur. In ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. His auctoribus mota propius castra: missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca; partim togati, tectis veste gladiis, qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis, ut ex insidiis concurrerent. Ita portae occupatae, triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta. Sed, quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit; deletaque Ausonum gens, vix certo defectionis crimine, perinde ac si internecivo bello certasset. XXVI. Eodem anno, prodito hostibus Romano praesidio, Luceria Samnitium facta. Nec diu proditoribus inpunita res fuit. Haud procul inde exerci4us Romanus erat: cuius primo impetu urbs, sita in plano, capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi: eoque ira processit, ut Romae quoque, quum de colonis mittendis Luceriam consuleretur ^ senatus, multi delendam urbem censerent. . Praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. Vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. Duo millia et quingenti missi. Eodem amno, quum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. De quibus quum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res est. Quaestiones decretae, dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dietus. Is M. Eoslium magistrum equitum dixit. Ingens erat ima

gistratus eius terror. Itaque sive timore eius, seu conscientia, Calavios, Ovium Noviumque, (ea capita coniurationis fuerant) priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. i Deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res: nón nominatim, qui Capuae, sed in universum, qui usquam coissent coniurassentve adversus rempublicam, quaeri senatum iussisse: et coitiones, honorum, adipiscendorum causa factas, adversus rempublicam esse: latiorque et re et personis quaestio fieri; haud abnuente dictatore, sine fine ulla quaestionis suae ius -esse. Postulabantur ergo nobiles homines: appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nomina reciperentur. lnde nobilitas, nec hi modo, in quos criAmen intendebatur, sed universi simul, negare, nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum: ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis, quam quaesitores idoneos eius criminis esse: intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent. Tum enimvero Maenius, iam famae magis, quam imperii, memor, progressus in concionem ita verba fecit: Et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos, delatus ad me, testis est innocentiae meae. Neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant reipublicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. Sed quoniam quidam mobiles homines (qua de causa, vos existimare, quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere, melius est) primum ipsas expugnare quaestiones omni ope annisi sunt : dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam digerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribuniciium auxilium, patricii confugerunt : postre

[ocr errors]

7mo repulsi inde (adeo omnia tutiora , quam ut innocentiam suam purgarent, visa) in nos irruerunt, et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit: ut omnes dii hominesque sciant, ab illis, etiam [quae non possint, tentari, me rationem vitae reddant ; 7ne obviam ire crimini, et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Foslium quaestiones exerceatis ; ut appareat, innocentia m08tra nos, non maiestate honoris, tutos a criminationibus istis esse. Abdicat inde se dictatura, et post eum confestim Foslius magisterio equitum: primique apud consules (iis enim ab senatu inandata res est) rei facti, adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur. Publilius etiam Philo, multiplicatis summis honoribus, post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit, absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quaestio per clara nomina reorum viguit: inde labi aeoepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas comparata erat, oppressa est. XXVII. Earum fama rerum, magis tamen spes Campanae (lefectionis, in quam coniuratum erat, Samnites, in Apuliam versos, rursus ad Caudium revocavit: ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem , aperiret, Capuam Romanis eriperent. Eo consules cum valido exercitu venerunt. Et primo circa saltus, quum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt: deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectu hostibus data: deinde levibus proeliis, equitum saepius, quam peditum, utrimque periculum factum: nec aut eventus eorum IRomanum, aut morae, qua trahebant bel1um, poenitebat. Samnitium contra ducibus, et carpi T. Liv. ToM. II. .

parvis quotidie damnis, et semescere dilatione belli vires suae videbantur. ltaque in aciem procedunt, equitibus in cornua divisis: quibus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium, starent: aciem pediti tutam fore. Consulum Sulpicius in dextro, Poetelius im laevo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus, aut ad circumeum dos hostes, aut me ipsi circumirentur, constiterant, latius patefacta stetit. Sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poetelii consulis additae vires: qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit; universisque hostem primo impetu viribus impulit. Commota pedestri acie SaJamnitium, eques in pugnam succedit. In hunc, transverso agmine inter duas acies se inferentem, Romanus equitatus eoncitat equos; signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem. In eo cornu non Poetelius solus, sed Sulpicius etiam, hortator affuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem, ab sinistra par£e prius exortum. Unde, haud dubiam victoriam cernens, quum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit: Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutavit repente consulis adventus. Nam et conspectu ducis refectus militum est animus: et, maius quam pro numero auxilium, advenerant fortes viri: et partis alterius victoria audita, mox visa etiam, proelium restituit. Tota deinde iam vincere acie Romanus, et, 9misso certamine, caedi capique Samnites; nisi qui Maleventum, eui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt. Ad triginta millia caesa aut capta Sanmnitium, proditum memoriae est.

« PoprzedniaDalej »