Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de A filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Nethophatites, de stirpe Gothoniel et in turma ejus viginti quatuor millia.

Porro tribubus præerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri :

Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:
Levitis, Asabias filius Camuel :

Aaronitis, Sadoc:

Juda, Eliu frater David :

Issachar, Aniri filius Michael:

Zabulonitis, Jesimaias filius Abdiæ:

Nepthalitibus, Jerimoth filius Ozriel:
Filiis Ephraim, Osee filius Ozazin :

Dimidiæ tribui Manasse, Joel filius Phadaiæ;

Et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ:

Benjamin autem, Jasiel filius Abner.
Bon vero, Ezriel filius Jeroam :

Hi principes filiorum Israel.

Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus, ut multiplicaret Israel quasi stellas cœli.

Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. His autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.

Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub:

Vinearumque cultoribus, Semeias Ramathites: cellis autem vinariis Zabdia Saphonites 1.

Nam super oliveta et ficeta, quæ erant in campestribus, Balanan Gaderites :

Super apothecas autem olei, Joas.

Porro armentis, quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites:

Et super boves in vallibus, Saphat filius Adli : Super camelos vero Ubil Ismaelites : Et super asinos, Jadias Meronathites. Super oves quoque Jaziz Agareus (Al. Agarenus). Omni hi, principes substantiæ regis David. Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus :

Ipse et Jaiel filius Achamoni erant cum filiis regis:

Ahitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.

Post Ahitophel fuit Joiada filius Bananiæ, et Abiathar.

Princeps autem exercitus regis erat Joab.

(Cap. XXVIII.) Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quoque in exercitu Jerusalem.

1 Sic Regius atque Colbertinus Aniciensis prima manu: alii cum editis legunt Zabdias Aphonites, quod errore librariorum fluxisse videtur qui s litteram ultimam Zabdias cum initio sequentis Aphonites copulare debebant. In llebræo hodierno scriptum est n Zabdi Assiphmi, quibus dam litteris mutatis et permixtis. MART.

[merged small][ocr errors]

Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei, et populus meus. Cogitavi ut ædi ficarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.

Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis.

Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; de Juda enim elegit principes:

Porro de domo Juda, domum patris mei : et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel.

Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.

Dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveravit facere præcepta mea, et judicia, sicut et hodie.

Nunc ergo coram universo cœtu Israel, audiente Domino Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.

Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto et animo volunta

rio.

Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit.

Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciel te in æternum.

Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare et perfice.

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitia

tionis.

Necnon et omnium quæ cogitaverit atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum.

Divisionumque sacerdotalium, et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.

Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.

Sed et ad candelabra aurea, et ad lucernam eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum.

Similiter et in candelabris argenteis, et in lucernis eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradit.

Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in Dalias mensas argenteas.

Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo,et leunculos aureos 2,pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leuncu. lum.

Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.

Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadriga cherubim, extendentium alas, et velantion arcam fœderis Domini.

Legitur vero in Hebraico exemplari, quod nomen Chaldaicæ potius originis, quam Hebrææ, ubi apud Esdram bis occurrit c. 2 et 8 ab ipso vul gato interprete in Craterem vertitur. At enim Hieronymus levi unius litterulæ in quæ sola magnitudine differunt, mutatione, legit 1992, et leav culos interpretatur.

Domine Deus noster,omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu lua est, et tua sunt omnia.

Omnia inquit, venerunt scripta manum Domini A ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.

Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne pa

veas:

Dominus enim Deus meus tecum erit,et non dimittet te, nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.

Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi,et parati sunt,et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.

[Cap. XXIX.] Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam, Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum, et tenellum opus autem grande est,neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.

Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, el B argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna, ad lignea; lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorem colorum, omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime.

Et super hæc, quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in tem. plum Dei mei exceptis his,quæ præparavit in ædem sanctam.

Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi, ad deaurandos parietes templi.

Et ubicunque opus est aurum de auro, et ubicunque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum :

Et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

Polliciti sunt itaque principes familiarum,et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia; ferri quoque centum millia talento

rum.

Et apud quemcunque inventi sunt lapides,dederunt in thesaurum domus Domini,per manum Jeiel Gersonitis.

Lætatusque est populus, cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino.

Sed et David rex lætatus est gaudio magno, et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait :

Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri ab æterno in æternum.

Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria, et tibi laus.

Cuncta enim quæ in cœlo sunt, et in terra, tua sunt, tuum, Domine, regnum. et tu es super omnes principes.

Tuæ divitiæ, et tua est gloria, tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia,in manu tua magnitudo et imperium omnium.

Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi,et laudamus nomen tuum inclytum.

Quis ego,et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere?

Tua sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Peregrini enim sumus coram te,et advenæ, sicut omnes patres nostri.

Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

C

D

Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc.

Et populum tuum, qui hic repertus est,vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum,et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua,et cæremonias tuas, et faciat universa, et ædificet ædem, cujus impensas paravi.

Præcepit autem David universæ Ecclesiæ: Bene

dicite Domino Deo nostro.

Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

Immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel :

Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia.

Et uuxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem Domino in principem, ct Sadoc in pontificem.

Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel.

Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.

Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel, et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel. Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni:

In Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus,

Et mortuus est in senectute bona.plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius ejus pro eo.

Gesta autem David regis priora, et novissima, scripta sunt in libro Samuel Videntis, et in libro Nathan prophetæ,atque in volumine Gad Videntis, universique regni ejus,et fortitudinis,et temporum, quæ transierunt sub eo,sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.

[Lib. II. - Cap. I.] Confortatus est crgo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus 1 erat cum co, et magnificavit eum, in excelsum.

Præcepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israel, et principibus familiarum.

1

Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fœderis Dei, quod fecit Moses famulus Dei in solitudine.

Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathlarim, in locum quem paraverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Jerusalem.

Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleei filius Uri filii Ur, ibi erat coram tabernaculo Domini, quod et requisivit Salomon, et omnis

ecclesia.

Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.

Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.

1 In mss. codicibus omissa sunt duo hæc verba Deus ejus, quæ tamen leguntur in Ilebræorum voluminibus. MART.

Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David A et pinea, de Libano, scio enim quod servi tui nopatre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.

Nunc igitur, Domine Deus,impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo :

Tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terræ.

Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut egrediar coram populo tuo, et ingrediar:

Quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?

Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam,neque animam eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem : Sapientia et scientia data sunt tibi :

Divitias autem, et substantiam, et gloriam dabo B tibi :

Ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.

Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis,et regnavit super Israel.

Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum;et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.

Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros,quæ nascuntur in campestribus multitudine magna.

Adducebantur autem ei equi de Ægypto et de Coa, a negotiatoribus regis, qui ibant, et coemebant pretio, quadrigam equorum sexcenti argenteis, et equum centum quinquaginta.

Similiter de universis regnis Hetthæorum, et a regibus Syriæ, emptio celebrabatur.

(Cap.II.) Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi.

Et numeravit septuaginte millia virorum portantium humeris,et octoginta millia qui cæderent lapi. des in montibus, præpositosque eorum tria millia

sexcentos.

Misit quoque ad Huram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit sic fac mecum, ut ædificem domum no. mini Domini Dei mei, et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, que mandata sunt Israeli.

Domus autem, quam ædificare cupio, magna est, magnus est enim Deus noster super omnes deos.

Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum?

Si cœlum et cœli cœlorum capere eum non queunt, quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum?

Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.

Mitte igitur mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas, cum his artificibus, quos mecum habeo in Judæa et Jerusalem, quos præparavit David pater

mens.

Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arcen thina,

1 Canon Memmianus eum aliquot mss., sculpere colata. De Canone Carcassonensi nihil deinceps

C

D

verint cædere ligna de Libano.

Et erunt servi mei cum servis tuis, ut parentur mihi ligna plurima.

Domus enim, quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.

Præterea operariis, qui cæsuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.

Dixit autem Huram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni :

Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.

Et addidit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit cœlum et terram, qui dedit David rege filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.

Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram, patrem meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino, et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcunque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artifici bus domini mei David patris tui.

Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, dominé mi, mitte servis tuis.

Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe; tuum erit transferre ea in Jerusalem.

Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem,quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia

sexcenti.

Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent,tria millia autem et sexcentos propositos operum populi.

[Cap. III.] Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus,in loco quem paraverat David in arca Ornam Jebusæi.

Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.

Et hæc sunt fundamenta, quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti.

Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus,cubitorum viginti, porro altitudo centum viginti cubitorum erat, et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia, et cælavit cherubim in parietibus.

Fecit quoque domum Sancti sanctorum; longitu dinem juxta latitudinem domus,cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum,et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi

dicetur, quia non perfecimus ejusdem collationem nisi ad secundum librum Paralipomenon. MART.

siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque A In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa texit auro.

Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit ecs auro.

Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur: ita ut una ala haberet cubitos quinque, et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat.

Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant, et extendebantur per cubitos viginti, ipsi autem stabant erectis pedibus et facies corum versæ erant ad exteriorem domum.

Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intextuit ei cherubim.

Ante fores etiam templi durs columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: B Porro capita earum quinque cubitorum.

Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit.

Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jahin, et quæ ad lævam, Booz.

[Cap. IV.] Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.

Marc etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum, per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.

Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circumibant. Boves autem erant fusiles :

Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et erat labium illius quasi labium calicis, vel repandi lilii capiebatque mensure tria millia metretas.

Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant:

Porro in mari sacerdotes lavabantur.

Fecit autem et candelabra aurea decem, secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris :

Necnon et mensas decem: posuitque eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris ;

Phialas quoque aureas centum.

Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem et ostia in basilica, quæ texit ære. Porro inare posuit in latere dextro contra orien. tem ad meridiem.

Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas et complevit omne opus regis in domo Dei:

Iloc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylía.

Malogranata quoque quadraginta, et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia et capita columnarum.

Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus.

Mare unum, boves quoque duodecim sub mari. Et lebetas, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

C

terra, inter Sochot et Saredatha.

Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

Fecitque Salomon omni vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:

Candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante oraculum juxta ritum, ex auro purissimo: Et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt Thymiamateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola, ex auro purissimo.

Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancto sanctorum; et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.

[Cap. V.] Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa in thesauris domus Dei.

Post quæ congregavit majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.

Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi.

Cumque venissent cuncti seniorum Israel portaverunt Levitæ arcam, et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi.

Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.

Rex autem Salomon, et universus cœtus Israel, et omnes qui fuerant congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.

Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim : ita ut

cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus.

Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.

Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem: Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægypto.

Egressis autem sacerdotibus de sanctuario: omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt:

Nec adhuc in illo tempore vices, et ministerio rum ordo inter eos divisus erat.

Tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis, et Dorientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad

centum viginti canentes tubis.

Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et orgonis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur;

Ita ut eum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus, impleretur domus Dei nube, nec possent sacerdotes stare, et ministrare propter caliginem.

Compleverat enim gloria Domini domum Dei.

[Cap. VI.] Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.

Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ mnltitudini Israel, nam omnis turba stabat intenta, et ait:

Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locu- A tus est David patri meo, opere complevit, dicens:

A die, qua edusi populum meum de terra Egypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut ædificaretur in ea domus nomini meo:

Neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel;

Sed elegi Jerusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eam super populum meum Israel:

Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israel, dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti voluntatem habere hujuscemodi: sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini

meo.

Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, B et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel.

Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel.

Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israel, et extendit manus suas.

Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilica, habentem quinque cubitos latitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis.

Stetitque super eam : et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cœlum levatis ait :

Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo :

Qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcunque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. Nunc ergo, Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quæcunque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.

Et nunc, Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David.

Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si cœlum et cœli cœlorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam ædificavi?

Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus Domine Deus meus et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te, ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur, nomen tuum, et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui et populi tui Israel.

Quicunque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est de cœlis, et propitiare.

Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista tu audies de cœlo, et facies judicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulcicaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.

Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, tu exaudi de cœlo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum.

Si, clauso cœlo, pluvia non fluxerit propter pec

[ocr errors]

cata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomine tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, exaudi de cœlo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam honam, per quam ingredientur : et da pluviam terræ,quam dedisti populo tuo ad pos sidendum.

Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam,et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudi de cœlo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo :

Tu enim solus nosti corda filiorum hominum. Ut timeant te, et ambulent in vii tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.

Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et oraverit in loco isto, tu exaudies de cœlo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta,pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum. et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.

Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos,adorabunt te contra viam, in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus, quam ædificavi nomini tuo tu exaudies de cœlo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris.

Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos eos duxerint in terram longinquam, vel certe quæ juxta est, et conversi incorde suo, in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus,inique egimus, injuste gessimus et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum et urbis, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo:

:

Tu exaudies de cœlo, hoc est de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:

Tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso,oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto.

Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ :

Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.

Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.

[Cap. VII.] Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cœlo, et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit

Jomum.

Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.

Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum:

Et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum : Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Rex autem,et omnis populus, immolabant victimas coram Domino.

« PoprzedniaDalej »