Obrazy na stronie
PDF

3. Laudatur alterius Romani in amicum extinctum constans caritas. T. Volumnius, equestri loco natus, M. Lucullum familiariter coluerat, Eum a M. Antonia iBteremptum cum vidjsset, et liceret fuga vitie consulere; exanimi amico adhsesit, sic in lacrymas et gemitus profusus ut nimia pietate causam sibi mortis accerseret. Namque propter prxcipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium pertractus est. Cujus postquam in conspectu stetit: Jube me, inquit, firotinus ad Luculli corfius fierduci et occidi. -Neque enim absumfito illo sufieresse debeo, chm ei infelicis adversum te militix auctor fuerim. Facile impetravit ab Antonio: ductusque quo voluerat, Luculli dextram avide osculatus est, caputque ejus, quoc) abscissum jacebat, pectori suo applicuit; ac deinde cervicem suam interfectoris gladio prsebuit. Valer. ibid.

CAPUT LXVIL

Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
Phsedr.

Quum parvas sedes sibi fundasset Socrates,
E populo sic nescio quis, ut fieri solet;
Quteso, tam augustam talis vir fionis domum?
TJtinam, inquit, veris hanc amicis imfileam!

Phsedr. 1. iii. f. 9. Amicus res rara, qux non alibi magis deest, quim ubi creditur abundare. Non sunt isti amici, qui agmine magno pulsant januam regum, aut reges simulantium. Atria hominibus plena sunt, amicis vacua. Senee. 5 Benef. c. 33, 34.

Illud amicitise sanctum ac venerabile nomen
Re jam pro vili sub pedibusque jacet.

Gvid. 1 Trist. Eleg. vii.
Turpe quidem dictu, sed, si modd vera fatemur,
Vulgus amicitias utilitate probat.

2 De Pont. Eleg. iii. Cura quid expediat prior est, quam quid sit honestum: Et cum fortuna statque caditque fides. Cum fortuna manet, vultum servatis, amici: Cum cecidit, turpi vertitis ora fugi. Petror..

Donec cris felix, multos numerabis amicos:
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Ovid. 1 Trist. Eleg. viii.' Hirundines sestivo tempore prsesto sunt, frigore pulss recedunt. Ita falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt: simul atque adversam fortunam viderint, omnes avolant. Auctor. ad Heren. I. iv, n. 62.

CAPUT LXVIII.

Nihil est natura hominis accommodatius beneficentid.

1. Justitias pars est beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellare licet. Ea nihil est naturse hominis accommodatius, et in hominum genere nulla melior est natura, quam eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur. Cicero 1. Offic. n. 20. n. 42. 1 Tusc. n. 32.

Gratissima est liberalitas: eamque eo studiosius plerique hiudant, qudd potentium ac divitum hominum bonitas commune perfugium est omnium. Itaque nihil est tam populare quam bonitas. 2 Offie. n. 63. Pro Ligar. n. 37.

2. Cimon Atheniensis et pietate in patrem, et in cives benevolentia insignis fuit. Cum nihil haberet quod dare, praeter seipsum, posset, ad redimendum sepulturse jus parenti suo Miltiadi, qui in carcerem conjectus ibique mortuus fuerat; ejus vincula in se transtulit. Aliquot post annos e custodii emissus, magntl juris civilis et rei militaris prudentia celeriter ad principatum pervenit. In quo tanta fuit liberalitate, ut, quum pluribus locis hortos prsediaque haberet, nunquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia: ne quis impediretur qud minus rebus ejus frueretur. Semper eum pedissequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis ejus indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe, cum aliquem videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Nulli opera ejus, nulli res familiaris defuit. Multos locupletavit. Complures pauperes mortuos, qui non reliquerant unde efferrentur, suo sumptu extulit. Minime itaque mirandum est vitam ejus, qui se sic gessit, ab insidiis tutam fuisse, et mortem civibus acerbam. C JVefioa et Plut. in Cimon. Justin. I. ii. c. 15.

3. Pisistratus summa aequitate gessit Athenis princi. patum, quem inique invaserat: et, prseter dominandi studium, nulhis eo melior civis fuit. Si quos otiosos cerneret in foro obambulantes, ad se vocatos interrogabat, cur sic otiosi essent? Si vero illi se aut frumenta aut jumenta non habere respondissent: jubebat, his a se acceptis, abire et laborare. Quando in publicum prodibat, comitabantur eum pueri duotresve, qui minutos nummos ferrent erogandos egenis, maxime in mortuorum sepulfuram. Prseterea liberum in hortos ac praedia sua introitum omnibus permittebat, et ea capiendi, quibus opus esset, facultatem. . Plut. in Solon. JElian. I. ix. c. 25. Eustath. in. Iliad. 24. Athen. I. xii.

4. Gillias Agrigentinus, vir opibus excelens, sed animo, quam divitiis, locupletior, semper in eroganda potius, quim in contrahendapecunia fuitoccupatus: adeo ut domus ejus quasi quaedam munificentis officinacrederetur. Ulinc enim apta publicis usibus xdificia extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc deficienti annonse subsidia oriebantur: privatim vero alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis erogabantur; hospites quoque tum urbanis turo rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam vero tempore compulsos vi tempestatis in prsediasua quingentos equites Galensium aluit ac vestivit. Quid multa? Eum propemodum ipsius. liberalitatis prsecordia habuisse constat. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat. Colloca ex contraria parte arcas clausas seris, ad nullas preces et miserias aperiendas; nonne longe prxstantiorem existimabis nobilem illam Gillis impensam, quam tristem et duramhanc custodiam? Valer. I. iv. c. 8.

5. Multitudinis benevolentia beneficiis capitur maxime: secundo autem loco benefici voluntate, etiamsi res fort; non suppetit. Ipsa quippe fama et opinio liberalitatis, beneiicentia;, justitise, fidei, nos eis amicos facit, in quibus illas inesse remur. Hinc Titus, quia natura erat benevolentissimus, amor ac delicix generis humani appellatus est. Hoc illi propositum et solenne fuit, ne quera accedentium ad se sine spe dimitteret. Admonentibus vero amicis quasi plura polliceretur, quam prcestare posset: JVon oflortere, ait, quenquam a sermone firincifiis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super ccenam, quod nihil cuiquam toto die prsestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: Amici, diem fierdiii. Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut incendium Romx per triduum, et pestilentia quanta raro alias. In his ac talibus adversis non modo principis sollicitudinem, sed et parentis affectum singularem prsestitit, nunc consolando, nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas. Extincto tam benigno iniperatore, majore civium damno, quam suo omnes tanquam in propria orbitate doluerunt, etsenatus tantas mortuo gratias egit, laudesque congessit, quantas ne vivo quidem unquam et prasenti. Cicer. 2 Offic. n. 32. Sueton. in Tito, c. S. 10. 11. Eutrofi. I. vii.

Alexander Severus memoria complectebatur et descriptum habebat quid cuique prxstitisset. Et, si quos sciret vel nihil petisse, vel non multum, vocabat eos, et dicebat singulis: Quid est cur nihil fietis? An me tibi vis jieri debitorem! Lamprid. in Alex. Sever. n. 46.

His et horumwsimilibus exemplis beneficentia generis humani nutritur atque augetur: Hx sunt ejus faces, hi stimuli. Valer. I. v. c. 2.

5. Versabatur in regia Ptolemaei regis adolescens nomine Galetes, facie quidem pukherrimus, at morum suavitate et animi in omnes benignitate magis insignis: ita ut rex, cui erat carissimus, Sxpe exclamaret: O benignumcafiut! nulli tu unquam ullius mali causa fuisti; sed contra multis muha Gona firastitisti. Ciim aliquando hic adolescens, regi comes in equo sedens, vidisset procul aliquos ad supplicium trahi; oblatam bene faciendi occasionem non prsetermisit; sed statim: O rex, inquit, quan-doquidem firosfierd quddam horumce hominum, qui morti damnati sunt, fortund, equis nunc vehimur i age, si tibi videiur, cursum intendamua, ut illis in tali, temfioris articulo quasi Servatores Dii afiflareamus. Plurimum voluptatis ex Galetis consilio cepitrex, et animum ejus ad misericordiam propensum deamans, cum morti addictos servavit, tum amori in illum suo multura addidit. JElian-. I. 1. c. 30.

CAPUT LXIX.

Multas cautiones habeat benejicentia.

1. In exercendibeneficentia multse sunt cautiones adhibendse. Videndum est primum ne obsit benignitas et iis ipsis quibus prodesse volumus, et caeteris. Deinde ne major sit, quam facultates. Denique ut cuique pro dignitate tribuatur. Nam ad justitiam referenda sunt omnia, et nihii est liberale, nisi quod idem sit justum. Utamur igitur e4 liberalitate quse prosit amicis, noceat nemini: quae fontem ipsum benignitatis non exhauriat: quae delectum faciat eorum, in quos beneficium conferetur. Verum multi beneficia conferunt sine judicio vel modo, in omnes, impetu anirai, repentino quasi vento incitati. Quse beneficia seque magna non sunt habenda, atque ea, quae judicio considerateque delata sunt. Cicer. 1 Offic. n. 42. isfc. n. 49.

2. Si vir bonus divitias habeat sine cujusquam injurii partas; nec sordide custodiet, nec prodige sparget: partim ipse utetur, partim donabit. Donabit autem autbonis, aut iis quos facere poterit bonos. Donabit cum summo consilio, dignissimos eligens: nam inter turpes jacturas inconsultum munus ponitur. Errat, si quis existimat facilem rem esse donare. Plurimum habet haec res difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu spargitur. Aliis succurram, dignisquos non premat paupertas. Aliis non dabo, quamvis desit: quia etiamsi dedero, est defuturum. Quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Quid refert, servi liberinc sint qui indigeant ? Ubicumque homo est, ibi beneficio locus est. Pauperi viro bono donabo. Nonlucrum exbeneficio captabo, non voluptatem, non gloriam. Ideo dabo, ut quod oportet faciam. Licet fortuna ei, qui a me beneficium accepit, nihil tribuat quo referre mihi gratiam possit, ex sententil mea res gesta est. Senec. de beat. Vit. c. 20. 33, 24. 4 Benef. c. 10. 11.

In deligendis idoneis in quos beneficia conferamus, judicium et diligentiam adhibere debemus. Nam prxclare Ennius: Benefacta. mali locata, malefacta arbitror. Cicer. 2 Offic. n. 63.

Beneficium dignis ubi des, omnes obligas.

P. Syruu

« PoprzedniaDalej »