Obrazy na stronie
PDF
ePub

Donec eris felix, multos numerabis amicos :
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Ovid. 1 Trist. Eleg. viii.~

Hirundines æstivo tempore præstò sunt, frigore pulsæ recedunt. Ita falsi amici sereno vitæ tempore præstò sunt simul atque adversam fortunam viderint, omnes avolant. Auctor. ad Heren. l. iv. n. 62.

CAPUT LXVIII.

Nihil est naturæ hominis accommodatius beneficentia.

1. Justitiæ pars est beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellare licet. Eâ nihil est naturæ hominis accommodatius, et in hominum genere nulla melior est natura, quàm eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur. Cicero 1. Offic. n. 20. n. 42. 1 Tusc. n. 32.

Gratissima est liberalitas: eamque eò studiosiùs plerique laudant, quòd potentium ac divitum hominum bonitas commune perfugium est omnium. Itaque nihil est tam populare quàm bonitas. 2 Offie. n. 63. Pro Li

gar. n. 37.

2. Cimon Atheniensis et pietate in patrem, et in cives benevolentiâ insignis fuit. Cùm nihil haberet quod dare, præter seipsum, posset, ad redimendum sepulturæ jus parenti suo Miltiadi, qui in carcerem conjectus ibique mortuus fuerat; ejus vincula in se transtulit. Aliquot post annos è custodiâ emissus, magnâ juris civilis et rei militaris prudentiâ celeriter ad principatum pervenit. In quo tantâ fuit liberalitate, ut, quum pluribus locis hortos prædiaque haberet, nunquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratiâ: ne quis impediretur quò minùs rebus ejus frueretur. Semper eum pedissequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis ejus indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Sæpe, cùm aliquem videret minùs bene vestitum, suum amiculum dedit. Nulli opera ejus, nulli res familiaris defuit. Multos locupletavit. Complures pauperes mortuos, qui

non reliquerant unde efferrentur, suo sumptu extulit. Minimè itaque mirandum est vitam ejus, qui se sic gessit, ab insidiis tutam fuisse, et mortem civibus acerbam. C. Nepos et Plut. in Cimon. Justin. l. ii. c. 15.

3. Pisistratus summâ æquitate gessit Athenis principatum, quem iniquè invaserat: et, præter dominandi studium, nullus eo melior civis fuit. Si quos otiosos cerneret in foro obambulantes, ad se vocatos interrogabat, cur sic otiosi essent? Si verò illi se aut frumenta aut jumenta non habere respondissent: jubebat, his à se acceptis, abire et laborare. Quando in publicum prodibat, comitabantur eum pueri duo tresve, qui minutos nummos ferrent erogandos egenis, maximè in mortuorum sepulturam. Præterea liberum in hortos ac prædia sua introitum omnibus permittebat, et ea capiendi, quibus opus esset, facultatem.. Plut. in Solon. Elian. 1. ix. c. 25. Eustath. in Iliad. 24. Athen. l. xii..

4. Gillias Agrigentinus, vir opibus excelens, sed animo, quàm divitiis, locupletior, semper in erogandâ potiùs, quàm in contrahendâ pecuniâ fuit occupatus: adeo ut domus ejus quasi quædam munificentia officina crederetur. Illinc enim apta publicis usibus ædificia extruebantur, illinc gratâ populi oculis spectacula edebantur, illinc deficienti annona subsidia oriebantur: privatim verò alimenta inopiâ laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis erogabantur; hospites quoque tum urbanis tum rusticis tectis benignissimè excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam verò tempore compulsos vi tempestatis in prædia sua quingentos equites Galensium aluit ac vestivit. Quid multa? Eum propemodùm ipsius liberalitatis præcordia habuisse constat. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat. Colloca ex contrariâ parte arcas clausas seris, ad nullas preces et miserias aperiendas; nonne longè præstantiorem existimabis nobilem illam Gillie impensam, quàm tristem et duram hanc custodiam? Valer. l. iv. c. 8,

5. Multitudinis benevolentia beneficiis capitur maximè secundo autem loco beneficâ voluntate, etiamsi res fortè non suppetit. Ipsa quippe fama et opinio libe. ralitatis, beneficentiæ, justitiæ, fidei, nos eis amicos facit, in quibus illas inesse remur. Hinc Titus, quia naturâ erat benevolentissimus, amor ac delicia generis humani appellatus est. Hoc illi propositum et solenne fuit, ne quem

accedentium ad se sine spe dimitteret. Admonentibus verò amicis quasi plura polliceretur, quàm præstare posset: Non oportere, ait, quenquam à sermone principis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super cœnam, quod nihil cuiquam toto die præstitisset, memorabilem illam meritóque laudatam vocem edidit: Amici, diem perdidi. Quædam sub eo fortuita ac tristia accidêrunt, ut incendium Romæ per triduum, et pestilentia quanta rarò alias. In his ac talibus adversis non modò principis sollicitudinem, sed et parentis affectum singularem præstitit, nunc consolando, nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas. Extincto tam benigno imperatore, majore civium damno, quàm suo omnes tanquam in propria orbitate doluerunt, et senatus tantas mortuo gratias egit, laudesque congessit, quantas ne vivo quidem unquam et præsenti. Cicer. 2 Offic. n. 32. Sueton. in Tito, c. 8. 10. 11. Eutrop. l. vii.

Alexander Severus memoriâ complectebatur et descriptum habebat quid cuique præstitisset. Et, si quos sciret vel nihil petîsse, vel non multum, vocabat eos, et dicebat singulis: Quid est cur nihil petis? An me tibi vis fieri debitorem! Lamprid. in Alex. Sever. n. 46. His et horum similibus exemplis beneficentia generis humani nutritur atque augetur: He sunt ejus faces, hi stimuli. Valer. l. v. c. 2.

[ocr errors]

5. Versabatur in regiâ Ptolemæi regis adolescens nomine Galetes, facie quidem pulcherrimus, at morum suavitate et animi in omnes benignitate magìs insignis : ita ut rex, cui erat carissimus, sæpe exclamaret: O benignum caput! nulli tu unquam ullius mali causa fuisti; sed contra multis mulia bona præstitisti. Cùm aliquando hic adolescens, regi comes in equo sedens, vidisset procul aliquos ad supplicium trahi; oblatam bene faciendi occasionem non prætermisit; sed statim: O rex, inquit, quandoquidem prosperâ quâdam horumce hominum, qui morti damnati sunt, fortuna, equis nunc vehimur; age, si tibi videtur, cursum intendamus, ut illis in tali, temporis articulo quasi Servatores Dii appareamus. Plurimum voluptatis ex Galetis consilio cepit rex, et animum ejus ad misericordiam propensum deamans, cum morti addictos servavit, tum amori in illum suo multum addidit. Elian. 1. 1. c. 30.

CAPUT LXIX.

Multas cautiones habeat beneficentia.

1. In exercendâ beneficentiâ multæ sunt cautiones adhibenda. Videndum est primùm ne obsit benignitas et iis ipsis quibus prodesse volumus, et cæteris. Deinde ne major sit, quàm facultates. Denique ut cuique pro dignitate tribuatur. Nam ad justitiam referenda sunt omnia, et nihil est liberale, nisi quod idem sit justum. Utamur igitur eâ liberalitate quæ prosit amicis, noceat nemini: quæ fontem ipsum benignitatis non exhauriat: quæ delectum faciat eorum, in quos beneficium conferetur. Verùm multi beneficia conferunt sine judicio vel modo, in omnes, impetu animi, repentino quasi vento incitati. Quæ beneficia æquè magna non sunt habenda, atque ea, quæ judicio consideratéque delata sunt. Cicer. 1 Offic.

n. 42. &c. n. 49.

2. Si vir bonus divitias habeat sine cujusquam injuriâ partas; nec sordidè custodiet, nec prodige sparget: partim ipse utetur, partim donabit. Donabit autem aut bonis, aut iis quos facere poterit bonos. Donabit cum summo consilio, dignissimos eligens: nam inter turpes jacturas inconsultum munus ponitur. Errat, si quis existimat facilem rem esse donare. Plurimum habet hæc res difficultatis, si modò consilio tribuitur, non casu spargitur. Aliis succurram, dignis quos non premat paupertas. Aliis non dabo, quamvis desit: quia etiamsi dedero, est defuturum. Quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Quid refert, servi liberine sint qui indigeant? Ubicumque homo est, ibi beneficio locus est. Pauperi viro bono donabo. Non lucrum ex beneficio captabo, non voluptatem, non gloriam. Ideò dabo, ut quod oportet faciam. Licèt fortuna ei, qui à me beneficium accepit, nihil tribuat quo referre mihi gratiam possit, ex sententiâ meâ res gesta est. Senec. de beat. Vit. c. 20. 23, 24. 4 Benef. c. 10. 11.

In deligendis idoneis in quos beneficia conferamus, judicium et diligentiam adhibere debemus. Nam præclarè Ennius Benefacta malè locata, malefacta arbitror. Cicer. 2 Offic. n. 63.

Beneficium dignis ubi des, omnes obligas.

P. Syrus.

3. Laudas mihi et præsens et per epistolas Nonium tuum, quòd sit liberalis in quosdam. Et ipse laudo, si tamen non in nos solos. Volo enim eum qui sit verè liberalis, tribuere patriæ, propinquis, affinibus, amicis: sed amicis dico pauperibus. Quod non isti faciunt, qui iis potissimum donant, qui donare maximè possunt. Hos ego non sua donare puto, sed viscatis hamatisque muneribus aliena corripere. Alii sunt, qui, quod huic donant, auferunt illi, famamque liberalitatis avaritiâ petunt. Primum autem hominis officium est suo esse contentum: deinde quos præcipuè sciat indigere, sustentare ac fovere. Plinius, l. ix. Ep. 30.

CAPUT LXX.

Beneficia alia alios decent.

1. Urbem cuidam Alexander donabat. Cùm ille, cui donabatur, se ipsum mensus, tantum munus recusaret, diceretque non convenire fortunæ suæ: Non quæro, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare. Senec. 2 Benef. €. 16.

2.. Ab Antigono Cynicus quidam petiit talentum. Respondit, plus esse quàm quod Cynicus petere deberet. Repulsus, petiit denarium. Respondit rex, minus esse quàm quod regem deceret dare. Turpissima est ejusmodi cavillatio. Invenit Antigonus quomodo neutrum daret. n. 17.

3. Alexandro Orientis victori Corinthii per legatos gratulati sunt, ut civitate illum suâ donarent. Cùm risisset Alexander hoc munus: unus ex legatis: Nulli, inquit, civitatem unquam dedimus alii, quàm Herculi. Tum verò Alexander lubens accepit honorem non vulgatum: neque tam eos respexit, qui sibi civitatem donarent, quàm illum, cui uni, antequam sibi, dedissent. 1 Benef. c. 13.

« PoprzedniaDalej »