Obrazy na stronie
PDF
ePub

instituens Moyse teste, intulit dicens: Maleficum ne patiaris vivere (a). In hac itaque Urbe, quod dolens dico, inveniuntur quidam qui non solum maleficos non impetunt, sed potius tuentur et fovent. Per 40 quos incantationibus quibusdam dæmones consulere non perhorrescunt, et divinæ legis et Apostolicæ doctrinæ immemores, quæ intonat dicens: Quæ participatio luci ad tenebras, aut conventus Christo et Belial? (b) In hoc enim quod Christo contempto dæmones gentium more consulunt, Christianos se omnimodis non esse fatentur. Quod quam horribile, quamque sit profanum, ut Christo contempto dæmones Christianus adoret, unusquisque perpendat, ut tale facinus fieri perhorrescat. Quamobrem 15 quisquis deinceps tali contagio se polluere tentaverit, alienum vivifici fieri corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi Spiritus sancti judicio, donec a tanta resipiscat ignavia, judicamus. Qui vero tam salubribus interdictis contemptor exstiterit, et in eadem pestifera pertinacia perseverans resipiscere neglexerit, perpetuum a Deo Patre et Jesu Christo Filio ejus sit anathema.

646 Cumque talis iste præstantissimus præsul existeret, et in his quæ divino cultui conveniunt finetenus perseveraret, tanta illi est divinitus gratia concessa, ut quidquid habere potuerat sacris donabat ecclesiis, captivos redimebat, sollicitus existens pro salute omnium, quia cum fama sui nominis atque actuum tam per Orientales quam Occidentales partes diffamaretur, pene omnes ad 5 eum accurrebant ut ejus benedictionem perciperent. Nam inter alia de donariis, quæ Ecclesiis diversis contulit, longum est enarrare. Verum ut de multis pauca dicamus, cum in basilica beati Petri apostolorum principis, ubi sacro ipse corpore requiescit, cerneret nocturnis laudibus vix semel thymiamatis incensum offerri, instituit ut per singulas lectiones et responsoria adoleatur. Et in pergula ipsius basilicæ ipse reverendus papa ob amorem beati Petri nutritoris sui posuit cantharam 10 auream unam, cum pretiosis margaritis et gemmis, ac smalto, cum perpendiculo ad pendendum. Necnon et in eadem venerabili basilica sancti Petri obtulit regnum aureum unum, cum diversis margaritis, spatham cum vagina de auro, et gemmis cum balteo unam. Contulit etiam et in eadem basilica vestem unam, cum auro et albis gemmis: vela serica in circuitu altaris quatuor, sed et homelias beati Gregorii numero quadraginta. In qua supradicta venerabili basilica cum idem sanctis15 simus papaet omnium vitiorum fortissimus exstirpator malam consuetudinem invenisset, ut presbyteri, qui ibidem Domino sacrificium quotidie offerebant, omni anno unam mulctam consuetudinaliter darent, quam consuetudinem sanctæ memoriæ domnus Marinus papa antecessor ejus fregerat, sed subreptionibus quorumdam hominum tempore Adriani tertii papæ repullulaverat, sub forti obtestatione præcepit ut nullus unquam ab eis, non solum hoc, verum etiam aliquod tributum acciperet; sed 20 cum omni honore sicut sacerdotes oportet suum peragere officium eis liceret. Idem autem sacratissimus præsul pro sui sempiterna memoria cum conspiceret nocturnis vigiliis in ecclesia majori,quæ vocatur sanctæ et superexaltatæ Dei Genitricis Mariæ ad Præsepe, lampades consuetudinarias deesse, gabathas argenteas cum lampadibus obtulit, et continuatim vigiliis ardere præcepit. Necnon idem mitissimus pontifex fecit in eadem prædicta basilica vela quatuor in circuitu altaris majoris, quorum 25 duo sunt de serico pigacio, tertium pavonatile, quartum de Alexandrino, ornatum totum in circuitu de olovero.

647 Denique sæpedictus a Deo protectus sanctissimus papa ob retributionem animæ suæ fecit in ecclesia beati Pauli apostoli doctoris gentium regnum ex auro purissimo unum, cum diversis gemmis albis, prasinis, hyacinthinis, et in medio regni cruciculam auream pendentem, unam cum catenulis suis, et vestem sericam supra altare majus unam, cum auro et gemmis. Fecit etiam in eadem basilica 5 egregii Doctoris gentium belothera quatuor, ex quibus unum auro textum. Præfatus vero venerabilis et præclarus pontifex fecit in ecclesia Domini Salvatoris, quæ Constantiniana vocatur, vestem supra altare majus auro textam unam cum diversis margaritis.

648 Pari modo et in eadem basilica contulit jam fatus reverendissimus præsul vela serica de blatthin byzantea quatuor in circuitu altaris majoris, duo ex his aquilata, et duo de basilisci, ornata in circuitu de olovero: et per singulos arcus presbyterii vela serica leonata nonaginta. Et pro futuro animæ suæ remedio contulit ibidem cantharam exauratam unam, libr. comment. 1 Prophetarum 5 libr. 1, Gestarum rerum libr. 11. Cum autem esset sollicitur pro statu ecclesiarum Dei, ne suis temporibus, quæ in ruinis positæ erant, caderent, ecclesiam beatorum apostolorum Jacobi et Philippi,quæ nimio senio consumpta ruinæ proxima erat, a fundamento renonavit. Quam collato calice, et patena exaurata nomine Græcis Latinisque litteris inscripto adornavit. Et insuper pro sua perpetua salute contulit in eadem basilica Apostolorum cortinam lineam unam, velothera serica tria in circuitu altaris. 10 Et oratorio saneti Thomæ, sito in monasterio sancti Andreæ apostoli, juxta basilicam Apostolorum fecit vestem unam. Ipse vero egregius et prudentissimus papa cum sciret basilicam sanctorum quatuor

NOTULE MARGINALES FABROTTI

(a) Exod. xx11, 18. (b) II Cor. vi, 14, 15.

1403

1404

ANAST. BIBL. HIST. DE VIT. ROM. PONT. - STEPH. VI. Coronatorum, in qua sacerdotii fungebatur officio, modico uti ornatu, pro reverentia et amore eorumdem sanctorum obtulit in ea crucem auream super altare, cum gemmis et smalto, et sagulum ad pendendum in regno, et cerostata vestita de argento paria duo. Atque præ nimio amore illorum idem 15 benignissimus papa contulit ibidem cantharam exauratam unam, salomonem unum, regnum aureum unum, cum gemmis pretiosissimis, et vestem unam cum auro et gemmis albis, atque Sermonum libr. unum, Gestarum libr. unum, Evangeliorum librum unum, cum epistolis. Hic ipse præcipuus præsul magis et magis divino zelo ductus in eorumdem sanctorum motus amore fecit in basilica eorum canistra de argento purissimo miræ pulchritudinis operata numero quindecim, pensan. simul libras 20 triginta, et tribuit codicem unum beati Joannis Chrysostomi.

649 Fecit autem idem almificus papa in titulo sancti Marcelli martyris atque pontificis canistrum argenteum unam, pensan. libras tres crucem de auro unam, vela linea sex et viginti, cortinam lincam unam, simulque et Historiarum librum unum, homelias sancti Gregorii numero viginti. Misit quoque in ecclesiam sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, sitam in Manturiano, 5 librum Regum unum, vestem sericam super altare unam. Jam memoratus mitissimus papa fecit in monasterio ad clivum Scauri, crucem auream unam, necnon omnium ecclesiarum sollicitudinem habens ipse piissimus Pater contulit in monasterio sancti Silvestri in monte Soracte thymiamaterium de argento unum, cantullam argenteam unam. Et magis ac magis divino amore succensus fecit in titulo sanctæ Pudentianæ Sermonum librum unum : et, in titulo beatæ Anastasia, Sermonum et Epi10 stolarum librum unum. Et in ecclesia, quæ vocatur Jerusalem, in susurrio obtulit librum Regum et Salomonis unum, et reverentiam beati Gregorii præcessoris sui præ oculis cordis habens, tribuit idem summus pontifex in hospitali ipsius beati Gregorii in porticu beati Petri apostoli Sermonum sanctorum librum unum. Et in schola cantorum, quæ pridem Orphanotrophium vocabatur, Heptateuchum unum.

650 Idem autem elegantissimus præsul atque fortissimus rectæ fidei prædicator in ecclesiam Ravennatem auri libras duodecim, argenti libras... remisit pro animæ suæ remedio, quæ quorumdam subreptionibus inde fuerant ablatæ. Similiter et in ecclesia Imolensi auri libras septem,argenti libras... ablatas restituit. Item Deum præ oculis habens in Bononiensi ecclesia patenam de argento 5 unam æque reddidit. Imo et pro perenni mercede in ecclesia alias sanctorum reliquias per diversos cardinales titulos, alias etiam circumquaque per diversa largitus est monasteria, ubi plurimis coruscant miraculis maximam vero partem digna honorificentia collocavit apud ecclesiam quæ ad apostolos dicitur. Hanc senio consumptam et ruinæ proximam isdem sanctissimus papa a fundamentis renovavit, et plurimis donariis compsit et ornamentis. Erat quippe omnis ejus intentio, ut ea 10 semper ageret quæ Deo sunt acceptabilia. Cum clades itaque locustarum, quæ prædecessoris sui Adriani videlicet tempore totam patriam pene consumpserat, male multiplicato germine nasci cœpissent et omnia replevissent, misertus idem sanctissimus papa afflicto populo, primum quidem divulgavit ut si quis de eis unum sextarium caperet et sibi attulisset, quinque aut sex denarios ab eo perciperet. Hoc autem populi audientes cœperunt huc atque illuc discurrere, easque capere, et 15 misericordissimo Patri ad emendum portare. Sed cum illas tali argumento delere nequivisset, ad Domini misericordiam confugiens, in oratorium beati Gregorii, ubi ejus lectus habetur, juxta ecclesiam principis apostolorum, veniens sese cum lacrymis in orationem dedit, cumque diutius oraret, surrexit, et aquam propriis manibus benedicens, mansionariis præcepit, dicens: Tollite, et singulis distribuite, monentes ut in nomine Domini agros suos circumeant, et hanc aquam spar20 gant per sata et vineas, petentes divinum sibi suffgragium et subsidium. Quo facto tanta omnipotentis Dei subsecuta est misericordia, ut ubicunque ipsa aqua conspersa est nulla penitus locusta remaneret. Hæc circumquaque vicini audientes ad Urbem confluunt, subveniri sibi deposcunt, omnem terram in pulveris modum locustis coopertam clamitant, quos piissimus papa benigne commonuit, eos de cœlo auxilium petere debere contra flagellum imminens, et mox læta. Cætera 25 desiderantur.

VARIE LECTIONES

Ex codice Regio, Mazarino et Thuano.

Num 641, lin 1, Stephanus, ante Stephanum præmittitur Joannes VIII. Martinus Secundus, et Adrianus Tertius. Verum hæc alterius auctoris sunt. Vide testimonia de Anastasio dicta lin 1, ex patre Adriano de via Lata, sedit annos 6, dies novem; et cessavit episcopatus diebus 5. Hujus temporibus Normanni, adjunctis sibi Dacis, pene totam Galliam devastarunt. Propter ipsorum timorem corpus beati Martini Turonensis Altisiodorum est deportatum, et in ecclesia sancti Germani collocatum. Sed monachis propter oblationes litigantibus, et suo sancto mira

A cula, quæ fiebant, adscribentibus pro determinatione leprosus inter sanctos Martinum et Germanum positus, ex parte Martini curatus tantum; et alia nocte reversus ex alia parte ab eodem curatus est; non propter impotentiam Germani; sed quod hospitem honoravit. Cætera omnia desiderantur. In hoc autem Stephano desinit Anastasii editio Moguntina, quæ prodiit anno 1602. Sequuntur in utroque codice aliorum pontificum Vitæ, usque ad Martinum V. Sed quia nobis præpositum fuit Anastasium tantum recensere, et purioris editionis occasionem præstare iis, quibus majus otium suppetit, ideo hic desinimus, et negotium hoc illis peragendum ultro relinquimus.

1405 APPEND. AD VIT. RR. PP.- CATALOG. RR. PP. A. B. PETR. AD S. PAUL. I. 1406

[blocks in formation]

Quæ publici juris fiunt ex præstantissimo codice amplissimi capituli Veronensis.

pultus est in Græcia Ix Kal. Decembris ; et cessavit episcopatus die xi.

V. ANACLETUs,natione Græcus, de Athenis, patre Antiocho, sedit annos xu, menses x, dies VII. Fuit autem temporibus Domitiani,consulatu Domitiani X et Sabini,usque ad Domitiani XVII et Clemente consulibus. Hic memoriam beati Petri construxit; et composuit, ubi episcopi reconderentur. Ibi et ipse. sepultus est Idibus Julii. Hic fecit ordinationes II: presbyteros v, diaconos III, episcopos per diversa loca vi. Cessavit episcopatus die xvII.

Beatus PETRUS, filius Joannis, provinciæ Galilææ, B loca v. Obiit martyrio temporibus Trajani. Qui sevico Bethsaida, primum sedit cathedræ episcopatus in Antiochia annos vii,deinde in Roma annos xxv et menses 1,dies II.Fuit temporibus Tiberii Cæsaris, et Gaii,et Tiberii Claudii,et Neronis, sub quo et passus est. Hic scripsit duas Epistolas, quæ canonica nominantur, et Evangelium Marci, quia Marcus auditor ejus fuit et filius de baptismo. Post omnem quatuor Evangeliorum fontem,quæ ad interrogationem Petri firmata sunt dum alius Græce, alius Hebraice,alius Latine consonet. Hic fecit ordinationes III: diaconos vii, presbyteros x,episcopos i per mensem Decembrium.Qui et sepultus est via Aurelia in templo Apollinis, juxta locum ubi crucifixus est, juxta palatium Neronianum, in Vaticano,in territorio, via Aurelia, 1 Kal. Julii.

II. LINUS, natione Italus, patre Erculano,sedit annos XII, menses II, dies XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis usque ad Capitone et Rufino consulibus. Martyrio C coronatur. Hic, ex præcepto beati Petri, in Vaticano sepultus est 1x Kal. Octobris.

III. CLETUS, natione Romanus, Vico Patricii, patre Emiliano, sedit annos vii, mensem 1,dies xx. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi a Domitiano consulatu Vespasiani IX consulibus (a).Martyrio coronatur.Hic ex præcepto beati Petri xxv presbyteros in urbe Romæ ordinavit mense Decembrio: et maxime omnes pontifices qui subsequntur in mense Dccembrio ordinationes celebraverunt; sepultusque in basilica beati Petri in Vaticano vi Kal. Maii.

[blocks in formation]

VI. EVARISTUS, natione Græcus, Antiochenus, ex patre Judæo, nomine Juda, de civitate Bethel, sedit annos XVII, menses VII, dies 1. Fuit autem temporibus Domitiani et Nervæ Trajani, a consulatu Valentis et Veteris usque ad Gallum et Braduam consules. Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma divisit presbyteris, et vi diaconos ordinavit, quicustodirent episcopum prædicautem, propter stylum veritatis. Hic fecit ordinationes I, presbyteros XVII, diaconos IX, episcopos xv; sepultusque est juxta corpus beati Petri vi Kal.Novembris.Ĉessavit episcopatus dies xiv.

VII. ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput Tauri,sedit annos XII, menses vii, dies II. Fuit autem temporibus Trajani usque Eliano et Vetere. Hic passionem Domini miscuit in prædicatione sacerdotum. Martyrio coronatur. Hic consiituit aquam aspersionis cum sale benedici.Hic fecit ordinationes II: presbyteros vi,diaconos п,episcopos v. Sepultus est via Nomentana, ubi decollatus est, v Nonas Maii. Cessavit episco. patus dies xxx.

VIII. XYSTUS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione via Lata, sedit annos x, menses II, diem 1. Fuit autem temporibus Adriani usque ad Vero et Anniculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut non tangerentur ministeria sacrata nisi a ministris, et quicunque episcopus devotus fuerit ad

(b) Supple duas.

sedem Romanam apostolicam, et rediens (a) ad paro- A constituit ut necessitate faciente,si inventus fuisset chiam suam non susciperetur nisi cum formata salutationis plebis a sede apostolica. Et constituit ut intra actionem sacerdos in populo hymnum decantaret Sanctus sanctus, sanctus. Hic fecit ordinationes presbyteros xi, diaconos m, episcopos III, sepultusque est juxta corpus beati Petri vii Kal. Aprilis. Cessavit episcopatus menses 11.

IX. — TelesphORUS, natione Græcus, ex anachorita, sedit annos XI, menses 11,dies xxI. Fuit temporibus Antonini et Marci.Hic constituit ut vi hedbomadas jejunium celebraretur Pascha. Martyrio coronatur.Hic fecit ut Natali Domini nostri Jesu Christi noctu missæ celebrarentur, et in ingressu sacrificii missæ hymnus diceretur angelicus: Gloria in excelsis Deo, tantum noctu Natalis Domini. Hic fecit ordinationes iv presbyteros XII, diaconos VII, episcopos XIII. Sepultus est juxta corpus beati Petri IV Nonas Januarii; et cessavit episcopatus dies vii. X.-YGINUS, natione Græcus, ex philosopho, de B Athenis, sedit annos x, menses I, dies vii. Fuit temporibus Veri et Marci, a consulatu Magni et Camerini usque ad Orfito et Camerino. Hic clerum composuit,et distribuit gradus, et fecit ordinationes I presbyteros xv,diaconos v, episcopos vi; sepultusque est juxta corpus beati Petri In Idus Januarii. Cessavit episcopatus dies 1.

XI. ANICITUS, natione Syrus, ex patre Joanne, vico Amisa, sedit annos Ix, menses . Fuit autem temporibus Severi et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris usque ad Præsentem et Rufinum. Hic constituit ut clerus comam non nutriat. Hic fecit ordinationes v presbyteros v II,diaconos IV, episcopos IX. Sepultus est juxta corpus beati Petri xii Kal. Maii. Cessavit episcopatus dies vII.

XII. Pius, natione Italus, ex patre Rufino,frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos xv, menses Iv, dies xxI. Fuit autem temporibus Antonini Pii,a consulatu Clari et Severi. Sub hujus episcopatu Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur quod ei præcepit angelus Domini, cum venit ad eum in habitu pastoris. Præcepit ei ut sanctum Pascha die Dominico celebretur. Hic constituit a Judæo hæreticum venientem suscipi et baptizari. Hic fecit ordinationes v presbyteros xix, diaconos XXII, episcopos xl1; sepultusque est juxta corpus beati Petri,vIdus Julii.Cessavit episcopatus dies XIV. XIII. SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annos vIII, menses 11, dies XXI. Fuit temporibus Severi. a consulatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus pallea sacrata (b) contingeret,nec incensum poneret intra ecclesiam. Hic fecit ordinationes : presbyteros xix, diaconos IX, episcopos xi; qui sepultus est juxta corpus beati Petri x Kal. Maii.Cessavit episcopatus dies xi.

C

XIV.—ELEUTHERIUS, natione Græcus, patre Abundio, de oppido Ficopoli, sedit annos xv, menses III, dies II.Fuit autem temporibus Antonini et Commodi D usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistolam a Lucio Britanniæ rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum; et constituit ut nulla esca usualis repudiaretur a Christianis, maxime fidelibus,quam Deus creavit,quæ tamen rationabiles sunt. Hic fecit ordinationes in: preshyteros XII, dianos vII., episcopos xv; sepultusque est juxta corpus beati Petri Ix Kal. Junii. Cessavit episcopatus dies XVI.

XV. — VICTOR, natione Afer, patre Felice, sedit annos xv,menses II,dies x. Fuit temporibus Cæsaris Augusti, a consulatu Commodi II et Glabrionis usque ad Laterano et Rufino.Hic constituit ut Pascha die Dominico celebraretur,sicut et Eleutherius. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Et

(a) Forte legendum ut rediens.

(b) Lege pallas sacratas.

(c) Lege ut patenas... in ecclesia essent ministri

sive in flumine, sive in mari, sive in fonte, tantum Christiana declarata credulitate, quicunque hominum ex gentili veniens, baptizaretur. Et fecit concilium de Pascha,vel de die primo,cum Theophilo episcopo Alexandriæ, de luna.Hic fecit ordinationes in: presbyteros Iv, diacones vi,episcopos xn,Qui et sepultus est juxta corpus beati Petri v Kal. Augusti. Cessavit episcopatus dies XII.

XVI. ZEPHYRINUS, natione Romanus, patre Abundio, sedit annos xvIII, menses u, dies x. Fuit autem temporibus Antonini et Severi, a consulatu Antonini et Gallicani usque ad Præsente et Stricato consulibus. Hic constituit ut in præsentia omnibus clericis et laicis fidelibus sive levita, sive sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia, et patenas vitreas ante sacerdotes in ecclesia et ministros superportantes, dum (c) episcopus missam celebraret ante se sacerdotes omnes astantes. Sic missæ celebrarentur, excepto quod jus episcopi inter tantum clerus sustineret, omnibus præsentibus, ex ea eonsecratione de manu episcopi jam coronam consecratam acciperet presbyter tradendam populo.Hic fecit ordinationes IV: presbyteros xiv, diaconos VIII, episcopos xn, sepultusque est in cœmeterio, juxta cometerium Calisti via Appia, vIII Kal.Septembris. Cessavit episcopatus dies vi.

[ocr errors]

XVII. CALISTUS, natione Romanus, ex patre Domitio,de regione urbe Ravennatium,sedit annos v,menses xi,dies x. Fuit autem temporibus Marini et Theodoli Obilli, a consultatu Antonini et Alexandri.Martyrio coronatur. Hic constituit jejunium Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini, olei secundum prophetiam quarti, vi et x. Hic fecit basilicam trans Tiberim et cometerium via Appia, quod dicitur Calisti; qui etiam sepultus est in coemeterio Calepodii, via Aurelia, milliario 1,pridie Idus Octobris. Hic fecit ordinationes v: presbyteros xvi, diaconos Iv, episcopos vii. Cessavit episcopatus dies XVI.

[ocr errors]

XVIII. URBANUS, nalione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annes Ix, mensem 1, dies 11. His ministeria sacrata argentea constituit, et patenas argenteas xxv posuit: qui etiam clare confessor temporibus Diocletiani. Hic multos convertit ad baptismum, eiiam Valerianum sponsum sanctæ Ceciliæ. Hic fecit ordinationes v presbyteros xix, diaconos VII,episcopos VIII, sepultusque est in cœmeterio Prætextati XIV. Kal.Junii. Cessavit episcopatus dies xxx.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Decio II et Quadrato. Hic regiones divisit diaconibus, A Fuit temporibus Gallieni, ex die x1 Kal. Augusti, et fecit vii subdiaconos,qui vii notariis imminerent, ut gesta martyrum fideliter, feliciter colligerent. Et multas fabricas per cœmeteria fieri præcepit. Hic fecit ordinationes v: presbyteros XXII, diaconos VIII, episcopos x;sepultusque est in cœmeterio Calisti, XIII Kal. Februarii. Cessavit episcopatus dies vII.

XXII. CORNELIUS, natione Romanus, sedit annos ,menses, dies x. Martyrio coronatur. Sub hujus episcopatu Novatus Novatianum extra Ecclesiam et in Africa Nicostratum (a). Hoc facto,confessores, qui se a Cornelio separaverunt cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reversi fideles. Post hoc Cornelius episcopus Centumcellas pulsus est,et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione martyrii, missam a Cypriano accepit, quam Cyprianus in carcere scripsit, et de Celerino lectore. Hic temporibus suis, rogatus a quadam matrona, corpora apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis levavit noctu. Primumque corpus beati Pauli acceptum beati Lucina posuit in prædio suo, via Ostiensi, juxta locum ubi decollatus est. Beati Petri corpus accepit Cornelius episcopus, et posuit juxta locum ubi crucifixus est,inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollinis in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani III Kal.Julii. Fecit autem ordinationem unam,presbyteros VIII. Post hoc ambulavit noctu Contumcellas. Eo tempore audivit Decius eo quod epistolam accepisset a beato Cypriano Carthaginensi episcopo. Centumcellis eum exire fecit; jussitque noctu sibi præsentari: dicensque ei: Sic definisti,ut nec deos consideres, nec præcepta majorum,nec nostras minas timeas, ut contra Rempublicam litteras accipias et dirigas?Cornelius respondit: Ego de corona Domini litteras accepi, non contra Rempublicam. Tunc Decius jussit os ejus cum plumbatis cædi,et duci eum ad templum Martis,ut adoraret,aut capite truncaretur:quod et factum est. Corpus vero ejus beata Lucina sepelivit juxta cameterium Calisti, in prædio suo, XVIII Kal. Octobris. Cessavit episcopatus dies LXVI.

XXII. Lucius,natione Romanus, patre Porphyrio, sedit annos III, menses VIII, dies x. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani usque ad Valerianum III et Gallicanum. Ab exsilio nutu Dei ad Ecclesiam incolumis reversus est. Hic præcepit ut duo presbyteri et tres diaconi in omni foco episcopum non desererent propter testimonium. Hic a Valeriano capite truncatur, iv Nonas Martii. Hic, dum ad passionem pergeret, potestatem dedit Stephano archidiaeono Ecclesiæ suæ. Fecit ordinationes : presbyteros iv, diaconos vi, episcopos VII; sepultusque est in cœmeterio Calisti vin Kal. Septembris. Cessavit episcopatus dies xxxv.

B

XXIV. STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Jubio, sedit annos vi, menses II, dies v. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Gallicani et Maximi usque ad Valerianum III et Gallicanum II.Hic constituit sacerdotes et levitas vestes sacratas in usu D quotidiano non uti nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes presbyteros vi, diaconos v, episcopos ; sepultusque est in cœmeterio Calisti via Appia Iv Nonas Augusti. Cessavit episcopatus dies xxII.

XXV. XYSTUS, natione Romanus, ex philosopho, sedit annum 1, menses x, dies xxII. Martyrio coronatur.Fuit autem temporibus Valeriani, a consulatu Maximi et Glabrionis IIusque Tusci et Bassi, usque XIII Kal. Augusti, quo tempore fuit magna persecutio sub Decio; et post passionem ejusdem beati Xysti die IV passus est Laurentius ejus archidiaconus. Hic fecit ordinationes II: presbyteros iv, diaconos vi, episcopos II. Qui etiam sepultus est, in cœmeterio Calistí, via Appia. Cessavit episcopatus annos II.

XXVI. DIONYSIUS, ex monacho,cujus generatio incognita habetur, sedit annos viii,menses v, dies iv. (a) Supple ordinavit.

Emiliano et Basso consulibus, usque vi Kal. Januarii a consulatu Claudii et Paterni. Hic presbyteris ecclesia divisit et cæmeteria; et parochias diœcases constituit.Hic fecit episcopos vi;sepultusque est in cœmeterio Calisti v Kal. Januarii. Cessavit episcopatus dies v.

XXVII. FELIX, natione Romanus, ex patre Constantino,sedit annos iv,mensem 1,dies xxv.Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Claudii et Paterni usque ad consulatum Aureliani III et consulatum Capitolini. Hic constituit super sepulcra martyrum missas celebrari. Hic fecit ordinationes 11 : presbyteros VIII, diaconos 1, episcopos XI. Qui et sepultus est in cœmeterio suo, vita Aurelia, Kal. Junii. Cessavit episcopatus dies v.

XXVIII.- EUTYCHIANUS, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunæ, sedit annum 1, mensem 1, dies .Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliani III et Marcellini, usque in diem Id. Decembris, Caro II et Marino consulibus. Hic constituit ut fruges super altare,tantum fabæ et uvæ benedicantur. His temporibus suis per diversa loca CCCXLII martyres manu sua sepelivit. Fecit ordinationes v: presbyteros xm, diaconos vi, episcopos x; sepultusque est in cœmeterio Calisti vin Kal. Augusti. Ces savit episcopatus dies vin.

XXX. GAIUS, natione Dalmatinus, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio,scdit annosxI, menses iv, dies Ix. Fuit autem temporibus Cari et Carini, ex die xvi Kal. Januarii, a consulatu Cari II et Carim usque in diem xv Kal. Maii,Diocletiano VI et Constantio II. Hic constituit ut si quis episcopus esse mereretur, ab ostiario per unumquemque gradum paulatim ad majora conscenderet. Hic divisit regiones diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani, in cryptis habitans, confessor quievit. Hic fecit ordinationes iv presbyteros xvi, diaconos novem, episcopos vi. Qui etiam sepultus est in cœmeterio Calisti x Kal. Maii; et cessavit episcopatus dies XI.

XXX. MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos vIII, menses II, dies XVI. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani, ex die x Kal.Julii, a consulatu Diocletiani et Constantii II usque Diocletiano IX et Maximiano VIII. Quo tempore fuit persecutio magna, ut infra xxx dies xvII millia hominum martyrio coronarentur.De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est, ut thurificaret: quod et fecit, et post paucos dies, pœnitentia ductus, ab eodem Diocletiano capite truncatur; et jacuit corpus ejus in platea una cum aliis martyribus, ad exemplum Christianorum, dies xxvi.Tuno Marcellus presbyter collegit noctu corpora,et sepelivit in via Salaria, in cœmeterio Priscillæ, vii Kal. Maii. Hic fecit ordinationes II: presbyteros iv, diaconos 1, episcopos v. Cessavit episcopatus annos VII, menses vi, dies xxv, persequente Diocletiano Christianos.

XXXI. MARCELLUS, natione Romauus, patre Marcello, sedit annos v, menses vii, dies xxi. Fuit temporibus Maxentii, a consulatu Maxentii IV et Maximi usque post consulatum. Hic fecit cœmeterium via Salaria; et xxv titulos Romæ constituit, quasi dioceses, propter baptismum, et pœnitentiam, et sepulturas martyrum.Hic ordinavit presbyteros xxv, diaconos 1,episcopos xxI.Qui etiam sepultus est in cometerio Priscillæ x Kal. Februarii. Cessavit episcopatus dies xxi.

XXXII. EUSEBIUS, natione Græcus, ex medico, sedit annos v, mensem 1, dies 1. Fuit temporibus Constantini.Tunc inventa est crux Domini.Hic hæreticos Romæ invenit. Hic fecit ordinationes III : presbyteros XIII, diaconos in, episcopos XIV; sepultusque est in cœmeterio Calisti, v Nonas Octobris. Cessavit episcopatus dies vII.

« PoprzedniaDalej »