Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem ducem sperneret egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiac viribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem, nec curam, sed immensa omnia volventium animo; alia publica, sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens, ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere: consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quicquid deorum oculis, quicquid animo occurrit, precantur, ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. Incassum missae preces. Infelici via dextro Iano portae Carmentalis profecti, ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus locus communiendo praesidio. L. Aemilius inde et C. Servilius consules facti. Et, donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione, qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, vagantes per utrumque finem, feccre. Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit: dum et Veientes, accito ex Etruria exercitu, praesidium Cremerae oppugnant; et Romanae legiones, ab L. Aemilio consule adductae, cominus cum Etruscis dimicant acie: quanquam vix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit: adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt, subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala, non pugnae modo incipiendae, sed consistendi, ademit locum. Ita, fusi retro ad saxa Rubra, (ibi castra habebant) pacem supplices petunt. Cuius impetratae, ab insita animis levitate, ante deductum Cremera Romanum pracsidium, poenituit.

L. Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine

ullo maioris belli apparatu, certamen: nec erant incursiones modo in agros, aut subiti impetus incursantium, sed aliquoties aequo campo collatisque signis certatum: gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate vietoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus visum. Inde consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi: gaudere etiam, multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora praedantibus aliquoties, velut casu incidissent, obviam acta: et agrestium fuga vasti relicti agri: et subsidia armatorum, ad arcendas populationes missa, saepius simulato, quam vero, pavore refugerunt. Iamque Fabii adeo contempserant hostem, ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes provexit, ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora (quanquam rara hostium apparebant arma) decurre rent. Et quum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora; subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant. Primo clamor circumlatus exterruit; dein tela ab omni parte accidebant: coeuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere. Quae res et paucitatem eorum insignem, et multitudinem Etruscorum, multiplicatis in arto ordinibus, faciebat. Tum, omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant. Eo nisi corporibus armisque, rupere cuneo viam. Duxit via in editum leniter collem. Inde primo restitere: mox, ut respi-randi superior locus spatium dedit, recipiendique a pavore tanto animum, pepulere etiam subeuntes: vincebatquc auxilio loci paucitas, ni iugo circummis

sus Veiens in verticem collis evasisset. Ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes, praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis convenit: unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae, dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique vel maximum futurum auxilium.

LI. Quum haec accepta clades esset, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus. Tum quoque male pugnatum est, et laniculum hostes occupavere: obsessaque urbs foret, super bellum annona premente, (transierant enim Etrusci Tiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus: adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quanquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id certamen fecit. A. Virginius et Sp. Servilius consules fiunt. Post acceptam proximam pugnae cladem Veientes abstinuere acie. Populationes erant, et velut ab arce Ianiculi passim in Romanum agrum impetus dabant: non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. Secuti dedita opera passim ad illecebras propulsa pecora, praecipitavere in insidias. Quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte Tiberi, castra Servilii consulis adorti sunt oppugnare: inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die, luce orta, nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen, quod inopia frumenti, quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agehat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus, quam pridie pc

pulerat, interventu collegae ipse exercitusque eius est servatus. Inter duas acies Etrusci, quum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.

LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento, et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi; et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes incitare Patres, nec in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. Invidiae erat amissum Cremerae praesidium, quum haud procul inde stativa consul habuisset. Eum oppresserunt. Quum et Patres haud minus, quam pro Coriolano, annisi essent, et patris Agrippae favor haud dum exolevisset; in multa temperarunt tribuni: quum capitis anquisissent, duo millia aeris damnato multam dixerunt. Ea in caput vertit. Negant tulisse ignominiam aegritudinemque: inde morbo absumptum esse. Alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non, ut Menenius, precibus suis aut Patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque, tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo, sed plebem, oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, (cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum saeviret, magistratus, eas leges haberet) periculum audacia discussit. Iuvit et Virginius collega, testis productus, par

ticipando laudes: magis tamen Menenianum (adeo mutaverant animum) profuit iudicium.

LIII. Certamina domi finita. Veiens bellum exortum; quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul, accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Veios missus, castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim aggreditur; tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur. Intra vallum deinde caedes magis, quam proelium, esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat; tanquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt: pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paullisper aversi turbatique sunt. Deinde et ipsi utroque versis signis resistunt: et eques, ab consule immissus, Tuscos fundit fugatque: eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt. Dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra, populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini, assumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti praeda, praeter suas recuperatas res, potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit. Non tamen bellatum. Indutiae in annos quadraginta petentibus datae, frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur discordia domi. Agrariae legis tri

« PoprzedniaDalej »