Obrazy na stronie
PDF
ePub

§. 2. De Concionibus habendis ante Meridiem diebus Dominicis extra Terminum, necnon Dominicis Quadragesimalibus et Diebus Festis ante Meridiem, ac Dominicis post meridiem per totum Annum.

STATUTUM est, quod extra Terminum, in quolibet die Dominico ante meridiem, (præterquam in Dominica Paschatis quando in singulis Collegiis conciones ante sacram Synaxin sunt habendæ,) necnon in Dominicis Quadragesimalibus ante meridiem et in quolibet die Dominico post meridiem per totum annum, (excepto tempore magnæ Vacationis ;) et in quolibet die festo per totum annum, (exceptis iis qui in tempore magnæ Vacationis occurrunt ;) in Ecclesia Beatæ Mariæ Virginis, nisi quatenus in his Statutis aliter provisum fuerit, Concio vernaculo sermone habeatur. Has vero conciones seriatim peragere tenebuntur Sacræ Theologiæ Doctores et Sacræ Theologiæ Baccalaurei, Juris Civilis Doctores et Baccalaurei ac Artium Magistri, (sive in Theologia sive in Jure Civili studentes,) quotquot Presbyteri vel Diaconi fuerint; Magistri non ante duos annos ab Inceptione sua, Baccalaurei autem Juris non nisi post tres annos completos a suscepto Gradu: ita ut, cum ad simpliciter Juniorem Theologum deventum fuerit, ad Sacræ Theologiæ Doctores concionandi vices denuo revertantur. Proviso, quod tum Vice-Cancellarius et Procuratores pro tempore existentes, tum ii omnes qui Conciones ante meridiem diebus Dominicis intra Terminum habere tenentur, ab his vicibus seriatim obeundis semper excusentur.

§. 3. De Concionibus Quadragesimalibus et in Dominica Paschatis post meridiem.

STATUTUM est, quod solennis Concio quæ, in quolibet die Dominico durante Quadragesima, necnon in Dominica Paschatis post meridiem, ad Divi Petri in Oriente lingua vernacula haberi consuevit, in Ecclesia B. Mariæ Virginis in posterum habeatur; ad quas quidem Conciones habendas, viros idoneos nominandi ac designandi potestas penes Vice-Cancellarium sit: ita tamen ut eorum ratio imprimis habeatur, qui, per Statuta Collegiorum suorum, aliquam ex istis Concionibus in propriis personis habere adstringuntur.

Et quod nomina hujusmodi Concionatorum, quos privata Collegiorum suorum Statuta ad has Conciones adstringunt, Academiæ Registro inserantur, prout antiquitus obtinuit.

Insuper placuit Universitati clausulas illas abrogare, quæ ad Conciones apud D. Petri in Oriente habendas quocunque modo pertineant. §. 4. De Concionibus quibusdam extraordinariis ad Ecclesiam B. Mariæ.

STATUTUM est, quod (præter illas Conciones quæ in diebus Dominicis et Festis a Collegiorum Præfectis, Doctoribus et Baccalaureis S. Theologiæ, et Magistris Artium, et Baccalaureis Juris, ut præfertur, seriatim præstandæ sunt,) aliæ quoque extra ordinem, certis et statis temporibus, in Ecclesia Beatæ Virginis Mariæ habeantur: nimirum in Festo Inaugurationis Regiæ; et quinto Novembris pro communi liberatione totius Reipublicæ a Proditione Sulphurea; trigesimo Januarii, die martyrii Caroli

primi Regis; et vigesimo nono Maii, die gratiarum actionis pro Rege ac Regia familia restauratis. Quas Conciones, aliquis ad id muneris a Vice-Cancellario assignatus habebit.

Porro Concionibus hisce extraordinariis annumerandæ sunt Prælectiones octo Theologicæ, quas, supremo Testamento suo, vir Rev. Johannes Bampton, A. M. in Ecclesia B. Mariæ, intra initium ultimi mensis Termini Hilarii atque finem tertiæ septimanæ Termini Trinitatis, quolibet anno, haberi mandavit. Statuit autem et declarat Academia, quod hæ Prælectiones, sive Conciones, diebus Dominicis intra Terminum ante meridiem, intra tempus præstitutum, semper habeantur.

Necnon in Dominica Quinquagesimæ, et ultima mensis Junii Dominica, ante meridiem; ac in Dominica Pentecostes, tam ante, quam post meridiem; Conciones lingua vernacula habendæ sunt per aliquos ad id muneris a Vice-Cancellario specialiter deputatos. Item in die Dominico Comitiorum, cum ante, tum post meridiem, et in die Mercurii proxime post Comitia; et in utroque Conventu Comitatus, qui Assisæ vocantur; ad quas aliqui per Vice-Cancellarium specialiter sunt designandi. Et in initio cujusque Termini, ac in Die Cineris in Capite Jejunii, coram Baccalaureis Determinaturis, Caputia, (obverso Rhenone, seu pelle agnina,) gestantibus, et pro more in Scamnis Magistrorum sedentibus, Concio Latina habeatur, quam seriatim obire tenentur S. Theologiæ Professores, et alii in Theologia Graduati, sacris Ordinibus initiati; aut vice illorum alii per Vice-Cancellarium approbandi.

§. 5. De Concionibus Anniversariis habendis extra Templum Beatæ Mariæ.

CUM Collegiorum quorundam Statuta, et cum Benefactoribus Conventiones, requirant, ut in quibusdam Collegiis Conciones publice coram Universitate habeantur; Statutum est, quod, prout fieri consuevit, in Collegiis hic nominatis, statis quibusdam diebus, Conciones publicæ habeantur.

Nimirum in Ecclesia Cathedrali Ædis Christi, in Natali Domini, in die Passionis Dominicæ, et in Festo Ascensionis Dominicæ.

In Collegio Beatæ Mariæ Magdalenæ, in Festo S. Marci Evangelistæ, et in Festo S. Joannis Baptistæ.

În Collegio Novo, in Festo Annunciationis Beatæ Mariæ Virginis, et in Dominica Trinitatis.

In Collegio Mertonensi, in Festo Sanctorum Philippi et Jacobi, et in Dominica prima mensis Augusti.

§. 6. De Concionatoribus approbandis.

STATUTUM est, quod in Ecclesia Beatæ Virginis Mariæ, aut alibi coram Universitate, nemo unquam concionari præsumat, nisi qui judicio Vice-Cancellarii approbatus fuerit; quique sacris insuper Ordinibus initiatus, saltem Gradum Magistri in Artibus ante duos annos, aut Baccalaurei in Jure Civili ante tres annos susceperit. Si quis secus fecerit, mulctetur, toties quoties, quinque libris.

N

§. 7. De præmonendis Concionaturis, et Pœna eorum qui deficiunt.

STATUTUM est, quod concionaturi Anglice ante duos saltem menses, Latine vero ante tres menses, præmoneantur, per Bedellum superiorem Sacræ Theologiæ, si in Universitate præsentes fuerint; sin minus, schedula tempus quo quis concionaturus sit indicans penes Præfectum Edis, ejusve Deputatum, aut Thesaurarium, sive Bursarium, qui pro tempore fuerit, relinquatur. Ad has autem conciones seriatim habendas præmoneantur non solum ii qui actu in Universitate commorantur, verum etiam quotquot nomina sua in Promptuarii libro Collegii cujusvis, vel Aulæ, inscripta habent. Unusquisque vero sic præmonitus tenetur, intra spatium unius mensis ab accepta monitione, schedula tradita Bedello superiori Sacræ Theologiæ per se, vel per Præfectum Edis suæ ejusve Deputatum, aut Thesaurarium, sive Bursarium, palam renunciare," utrum, tempore destinato, propria persona officio suo sit functurus. Quod si ipse non sit concionaturus, et tempus, quo concionari debet, acciderit extra Terminum, vel alio quovis die intra Terminum præter diem Dominicum, tenetur insuper eadem schedula idoneum aliquem substitutum nominare, (a Vice-Cancellario approbandum,) qui vicibus ejus fungi et possit et velit. Sin vero die Dominico intra Terminum habenda sit concio, (exceptis tantum iis Concionibus, quas, juxta Statuta, extra Templum Beatæ Mariæ haberi sit permissum,) nemini, quacunque de causa, præter aliquem e selectis Concionatoribus, posthac designandis, locum ejus supplere fas esto.

Si quis autem sic præmonitus vel schedulam

« PoprzedniaDalej »