Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

III. [Ib. x11, 20.] In lino fumigante notandum quia ct desertum lumine facit putorem.

QUEST. I. [MATTH. c. XI, 27.] Cum diceret, Nemo non manufacta in exspoliationem carnis (Coloss. II, 11). novit Filium nisi Pater, non dixit. Et cui voluerit Pater revelare; quemadmodum cum diceret, Nemo novit Patrem, nisi Filius,addidit, et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci, nisi a Patre solo; Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari; quia ipse est menti nostræ lumen: ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non tantum Patrem, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo ipse Pater declaratur : verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.

IV. [Ib. xn, 22.] Tunc oblatus est ci dæmonium habens, cæcus el mutus; id est, qui non credit, et subditus est diabolo ; qui non intelligit, et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est, Ore autem confessio fit in salutem (Rom. x, 10); vel qui non dat laudem Deo.

II. [Ib. xi, 1.] Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare, quod nisi confricantes eas, facere non possent; hinc est, Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram : id est, quia quisque non transit in corpus Christi, nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis; hinc est et, Exuite vos veterem ho• minem (Coloss, III, 5-9); hinc est et, Circumcisione

V. [Ib. x, 27-29.] Quod dixit, Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, etiam secundum vestram sententiam igitur pervenit in vos regnum Dei; quia regnum diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini. Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis pœnitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis ab

1 In editis hæc quæstio sic incipit,arundinem quassalam Judæos dicit, propter quod et unum erant, et ab invicem discrepabant: tum sequitur, In lino fumigante, etc. At in Mss. omnibus caret prima illa parte; adeoque in Quæstionum elencho prænotatur, non, de arundine quassata ; sed hocce titulo, de lino fumigante.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

1325

illo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa ejus dicit omnes infidelis. Nisi prius alligaverit fortem : alligaverit dixit, potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo, et obtinendo regno Dei.

VI. [Ib. xii, 34.] Progenies viperarum eos dicit, quia el diaboli filios appellat. In tantum enim quisque filius ejus est, in quantum eum peccando imitatur.

VII. [Ib. xii, 40.] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus ; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Sextæ feriæ diei partem qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipias, hoc est pro toto die; sabbati noctem et diem: et noctem dominicam cum eodem die illucescente ac per hoc accipiendo partem pro toto, habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses prægnantis, novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista (Matth. xvII, 1); alter vero post octo dies dicit (Luc. ix, 28), partem posteriorem primi diei in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans ut intelligas eum qui dixit, post sex dies, solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies, et finit ad tenebras (Gen. 1, 5), ad significandum lapsum hominis: nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est, De tenebris lucem clarescere (II Cor. Iv, 6): quia a peccatis homo liberatus, pervenit ad lucem justitiæ.

rius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium; ipsi enim habent acriorum conflictum, ne libidinibus superentur.

VIII. Ib. xii, 43-45.] Cum spiritus immundus exierit ab homine significat quosdam ita credituros, ut ferre non possint labores continentiæ, et ad sæculum rediluri sint. Quod dictum est, Assumit secum alios septem, intelligitur quia cum quis ceciderit de justitia, etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per pœnitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus correquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset', negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tanquam habitator mundatæ domui sermo Dei par sanam doctrinam. Et quoniam non solum habebit illa septem vitia, quæ septem virtutibus spiritualibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere simulabit; propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc est, ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novissima hominis pejora quam erant prima.

IX. [Ib. xIII, 13, 23. ] Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem 3 vitæ vel contemptum mortis sexagesimum virginum, propter otium inte

X. [Ib. xm, 25-30. ] Omnis immunditia in segete, zizania dicuntur. Quod primo separata zizania dicuntur, quia tribulatione præcedente separabuntur impii a piis quod per bonos Angelos intelligitur fieri; quia officia vindicta possunt implere boni bono animo, quomodo rex 2, quomodo judex; officia vero misericordiæ mali implere non possunt.

1 Am. Er. et Lov. sic cum expulsa esset justitia, negligentia subsecuta est. Emendamus ad octo Mss. et ad editionem Ratisponensem.

2 Mss. Corb. et Sanvictorini duo, virtutum spiritibus. Rat. Am. Er. et octo Mss., sanctitatem,

XI. [lb. XII, 31.] Granum sinapis ob fervorem fidei, vel quod dicatur venena expellere,majus fit omnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata aulem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.

XII. [[b. x1, 33.] Fermentum quod accepit mulier, et abscondit in farinæ satis tribus: mulierem, sapientiam dicit fermentum, dilectionem ; quod fervefacit et excitat. In farinæ autem satis tribus, vel tria illa in homine, Ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XII, 37); vel tria illa fructifera, Centenum, sexagenum, tricenum (Id. x111, 8, 23); vel tria illa genera hominum, Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV. 14).

XIII. [Ib. XIII, 44.] Thesaurum in agro absconditum, dixit duo Testamenta legis in Ecclesia, quæ quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere et vadit et vendit omnia sua, et emit agrum illum, id est, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.

XIV. (Ib. xi, 54.] Quod dixerunt Judæi, Unde huic sapientia hæc et virtutes? sapientia in his quæ loquebatur, virtutes in his quæ operabatur. Ideoque et Apostolus cum dixit Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24); virtutem ad signa retulit propter Judæos, sapientiam autem ad doctrinam propler Græcos, id est Gentes.

XV. [Ib. xiv, 26-33.] Quod dixerunt discipuli phantasma esse, significat id quod dictum est, Putas, inve niet fidem in terra (Luc. xvIII, 8)? quia quidem qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium, ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam. Quod et Paulus significat dicens: Salvus erit; sic tamen quasi per ignem (1 Cor. 11, 15). Quod sequitur, ut adorantes omnes qui in navi erant, dicerent, Vere Filius Dei es, significat claritatem ejus tunc manifestam futuram, per speciem jam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.

XVI. [Ib. xv, 5.] Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; id est, munus quod offers causa mei, ad te jam pertinebit: quibus verbis significant filii jam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, quod ad eam ætatem pervenissent, ut possent jam ipsi offerre pro se. In hac ergo ætate constitutos, ut possent pa

Er. Lugd. Ven. Lov. habent, zizania dicitur. Quod primo separatur, zizania dicitur. M.

2 Sic Rat. et MS. Cisterciensis. At alii codices, lex.

rentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisæi reos esse, si parentibus suis non præstarent honorem.

XVII. [Ib. xv, 13.] Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur: id est, carnalis cupiditas, secundum quam sentientes offendebantur de prætermissis rerum signis, vel etiam traditionibus suis; et præcepta vitæ non curabant, quæ a cupiditate animum purgant.

XVIII. [Ib. VIII, 13; xv, 28.] Quod et puerum Centurionis, et filiam Chananææ mulieris non veniens ad domos eorum, salvat; significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est Ecclesiæ persona, quæ sibi est et mater et filii: nam simul omnes, quibus constat Ecclesia, mater dicitur ; singuli autem iidem ipsi filii appellantur.

XIX. [Ib. xv, 30], Quod turbæ obtulerunt Domino mutos; qui eum non laudant, vel non confitentur fidem; cæcos; qui non intelligunt, etiamsi obtemperant jubentibus: surdos; qui non obtemperant etiamsi intelligunt claudos; qui præcepta non implent.

XX. [Ib. xvi, 2, 3.] Quod dixit Dominus, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim cœlum; id est, sanguine passionis Christi, in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane, Hodie tempestas; rubet enim cum tristitia cœlum ; id est, quod secundo adventu igne præcedente venturus est. Faciem ergo cæli judicare nostis; signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roscum cœlum vespere : et item de tribulatione ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia cœlum.

XXI. [Ib. xvi, 11.] Quod dixit Dominus. Elias quidem venturus est, et restituet omnia; id est, vel eos quopersecutio Antichristi conturbaverit; vel ut ipse res stituat moriendo quæ debet.

XXII. [Ib. xvi, 14, 18.] Quod dixit, Sæpe cadit in iznem, et aliquando in aquam ignem ad iram, quod alta petat aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli, Quare nos non potuimus ejicere eum? ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quæ mentis nomine significata est, curare ut transiret.

XX]II. [Ib. xvii, 25.] Quod dixit, Ergo liberi sunt filii in omni regno intelligendum est liberos esse filios, id est, non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.

ligantur, cum devinctum pondere suo deducat ad interitum.

XXV. [Ib. xvin, 24-31.] Quod oblatus est Domino debitor decem millium talentorum, et jussit eum venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebal, et reddi intelligendum est decem præceptorum Legis eum fuisse debitorem ; et pro cupiditate atque operibus suis, tanquam uxore et filiis, pœnas solvere debuisse, quod est pretium ejus pretium enim venditi, supplicium damnati intelligitur. Quod dixit, Noluit ignoscere conserve suo, sed abiit et misit eum in carcerem, et reliqua; intelligendum, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt Domino quæ fiebant, potest intelligi Ecclesia, quæ et illum solvit, et illum ligat.

XXIV. [[b. xvIII, 6.] Quod Dominus dicit, Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro ærario Apostolus dicit (II Tim. Iv, 14): expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et præcipitetur in profundum maris: id est, congruit ei cupiditas rerum temporalium, cui stulti et cæci col

XXVI. [Ib. XIX, 23, 25.] Quod ait Dominus, divitem non intrare in regnum Dei; et discipuli dicunt, Quis potest salvus fieri? cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum: intelligendum quod omnes qui talia cupiunt, in eorum numero haberi animadverterint.

XXVII. [Ib. xx, 17.] Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert (a), ad confirmandum in posterum testimonium fecit: quia dixit, In ore duorum vel trium lestium stabit omne verbum (Matth. xvIII, 16). Ut enim neque vulgaretur quod dicebat, neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit. Vel ad sacramentum charitatis ostendendum: minus enim quam inter duos charitas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad sol· venda no tra peccata charitate passurus.

XXVIII. Ib. xx, 29-34.] Ab Jericho egreditur Dominus; jam de ista terra resurrectione discedens. Sequuntur eum turbæ multæ : credunt in eum populi et gentes. Duo autem cæci sedentes juxta viam, significant de utroque populo quosdam jam cohærentes per fidem dispensationi temporali, secundum quam Christus via est ; et desiderantes illuminari, id est, aliquid de Verbi æternitate intelligere, quod transeunte Jesu impetrare cupiebant, id est, per meritum fidei qual creditur Filius Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem quasi transit Jesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbæ strepitum vincerent; id est, tam perseveranter animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinemdesideriorum carnalium, quæ tanquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis æternæ videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritualia impedientem, fortissima intentione superarent. Itaque audiens Jesus qui ait, Petenti dabilur, et quærens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7), venientes ad se, ipsa scilicet desiderii ardore pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit, atque illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis, ita etiam Verbi æternitas transit, quæ in seipsa manens omnia innovat (Sap. vII, 27). Quapropter (a) II Retract. cap. 12.

quia fides incarnationis temporalis ad æterna intelligenda nos præparat, transeunte Jesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim transeunt, æterna stant.

XXIX. [Ib. xx1, 21.] Quod Dominus dicit discipulis suis, Dicetis monti huic, Tolle, et jacta te in mare, de superbia dixit quæ ad sæculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit. Vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium prædicatum est, ipse Dominus qui mons appellatus est (Isai. 11, 2), ablatus est a Judæis, ut in Gentes tanquam in mare porro jaceretur.

XXX. [Ib. xx1, 44.] Quod Dominus dicit, Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum : de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt; ideo nondum penitus interereunt sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent. : super quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum pœna perditionis; ideo dixit. Conteret eos, ut sint impii tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ (Psal. 1, 4).

XXXI. [Ib. xx11, 2-9.] Quod Dominus dixit, Simile est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo; nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit, Tauri mei et altilia occisa sunt: tauros dixit principes plebium ; altilia vero, omnia saginata. Quod dixit Dominus, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptics: viæ intelliguntur dogmata. Gentium ; quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt.

XXXII. [lb. xxII, 25.] Quod Sadducæi dicunt Domino, Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus, et cæteri; intelliguntur homines impii, qui fructum justitiæ non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi ætates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt.

XXXIII. [ Ib. xx11, 40.] Quod Dominus dicit, In his duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ ; pendet dixit, id est, illo refertur, ibi habet finem.

XXXIV. [lb. xxxiii, 17, 19.] Quod Dominus dixit, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? et item dixit, Quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? intelligendum templum et altare ipsum Christum; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quæ in eo per eum offerimus. Non enim ille per hæc, sed ista per illum sanctificantur.

XXXV. [Ib. xxIII, 23 et 24.] Quod Dominus dixit, Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit, decimare illos minuta quæque. Camelum glutientes, refertur ad id quod dixit, Præteritis graviora Legis; misericordiam, el judicium, et fidem: ut iste sit sensus, Minima observatis, maxima contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo possunt hæc per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam

(Matth. xxvii, 20), quia videlicet ipse non solveret sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant; occiderent autem Dominum spiritualiter sabbatum insinuantem per misericordiam et judicium et fidem, quæ illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida, quia hoc animal et strependo iuquietat, et sanguine delectatur et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem, intelligitur congruenter Dominus.

XXXVI. [Ib. XXIII, 37.] Quod dixit Dominus id Jerusalem, Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas, et noluisti? hoc genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmate affecta et ipsa infirmetur; et quod difficilius in cæteris animantibus invenies, aliis suis filios protegens, contra milvum pugnet: sic etiam mater nostra Sapientia Dei, per carnis susceptionem infirmata quodammodo (unde et Apostolus dicit, Quod infirmum Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1, 25), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione, quod illa adversus milvum conatur affectu, hæc adversus diabolum perficit po

testate.

XXXVII. [Ib. XXIV, 20.] Quod Dominus dixit, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est, ne impedimento aliquo detineamini: quia et hieme, imbribus. vel frigore; et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere. Vel aliud, ne in tristitial aut lætitia rerum temporalium quis inveniatur a die illa.

1

XXXVIII. [Ib. xxiv, 23-27.] Quod Dominus dicit, Sicut enim fulgur exit ab oriente, et pervenit usque ad occidentem ; ila erit et adventus Filii hominis; orientis et occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia, incipiente Evangelio ab Jerusalem (Luc. xxiv, 47), secundum illum sensum quo dixit, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. xxvi, 64). Convenienter enim Ecclesiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiæ per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque hæreticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquæque hæresis, aut locum suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait, Si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum : aut in penetralibus, aut in deserto, quod significat obscura et occulta conventicula hæreticorum. Quod ergo dixit, ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait, Sicut fulgur, contra illos valet, qui occulte congregant

Tres Mss., Convenienter enim etiam munc fulgur, etc. Alii totidem, Convenienter etenim jam nunc fulgur, etc.

tanquam in penetralibus, et paucos tanquam in deserto ad manifestationem quippe claritatemque pertinet Ecclesiæ fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila sæculi hujus; tunc enim fulguris candor apparet.

XXXIX. [Ib. xxiv, 32.] Quod Dominus dixit, Ab arbore autem fici discite similitudinem; arborem fici genus humanum intellige, propter pruritum carnis. Cum jam ramus ejus tener fuerit; id est, cum filii hominum per fidem Christi ad spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei eminuerit.

XL. [Ib. xxvi, 24.] Quod Dominus de Juda dixit, Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam? ut usitate locutus sit. Non enim potest bonum esse aliquid ei, qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Judæ tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum ? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata ?

XLI. [Ib. xxvi, 15.] Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significat per Judam Judæos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quæ ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt quod quia sexta mundi ætate fecerunt, sexies quinos eos tanquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. De quo tempore talibus insultat propheta dicens, Filii hominum, quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium (Psal. IV, 3)? ut si quinque ætatibus fuisset aliqua excusatio sequendæ vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quæ per Dominum nostrum prædicabatur, et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei (Gen. 1, 26). Quod quia noluerunt, habent sexies quini impressam imaginem principis sæculi, et non habent Christum per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. iv, 7). Et quia eloquium Domini argentum est (Psal. x1, 7), illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt, tanquam in argento impressam sæcularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.

XLII. [Ib. xxiv, 28.] Quod Dominus dicit, Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilæ; id est in cœlum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto : quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus hæc loquebatur. Illo congregabuntur aquila, dictum est de spiritualibus, qui ejus passionem humilitatemque imitando, tanquam de ejus corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit.

XLIII. [Ib. xxvi, 29.] Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de pro

1 Editio Am., sexies quini eos, etc. Sic etiam plerique Mss. apud quos rursum paulo intra legebamus, sexies quini ; ubi in editis habetur, sexies quinque impressam, etc.

pagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum), quid aliud novum vinum, nisi immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus? quod cum dicit, Vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo (Coloss. 1, 12), ut spes rei futuræ jam præsentem lætitiam afferat. Quod autem de hoc genimine vitis eliam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem cœlestem, quæ nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem de cujus vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Judæos intellexeris, signifi. catum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitæ accessuram, cum, ingressa plenitudine Gentium, omnis Israel salvus fiet (Rom. x1, 25).

XLIV. [Ib. xxvi, 67.] Quod dictum est, Exspuerunt in faciem ejus, significavit eos qui ejus præsentiam gratiæ respuunt. Item tanquam colaphis eum cædunt, qui honores suos ei præferunt: palmas in faciem ejus dant, qui perfidia cæcati eum non venisse affirmant, tanquam præsentiam ejus exterminantes et repellentes.

XLV. [Ib. xxv1, 69-74.] Quod Petrus necdum solidatus in fide, Deum ter negavit, videtur ipsa trina ejus negatio pravum errorem hæreticorum designasse. Nam error hæreticorum de Christo tribus generibus terminatur aut enim de divinitate ejus, aut de humanitate, aut de utroque falluntur 1.

XLVI. [[b. XXVI, 58.] Quod ad passionem euntem Dominum a longe sequebatur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter: Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.

XLVII. [Ib. xxvi, 39, 42, 44.] Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita etiam tentatio timoris trina est. Cupiditati quæ in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendæ talis notitiæ. Cupiditati vero honorum vel laudis, opponitur timor ignominiæ et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis, opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse ut transiret calix; sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.

1 In Mss. quæstio quadragesima quinta incipit 'ab istis verbis, Error hæreticorum nec præmittuntur illa, Quod Petrus necdum solidatus, etc., horum tamen loco in quibusdam codicibus ponitur, De trina, vel, In trina Petrinegatione. Præterea in editis Rat. Am. et Er. ad istam quæstionem hæc subjiciuntur : Notandum, quod Petrus semel ante primum galli cantum negavit Dominum, illos significasse qui Christum ante resurrectionem Deum esse non putaverunt, ejus morte turbati. Illud autem quod bis ante secundum galli cantum, eos qui nunc in illo vel secundum Deum, vel secundum hominem, vel secundum utrumque errant, et ideo veritatem negant ante Ecclesiæ resurrectionem : ut primus galli cantus intelligatur capitis resurrectio, hoc est ipsius Domini; secundus autem ipsius, sed in corpore universæ Ecclesiæ: quæ absunt a cæteris codicibus, excepto uno Ms. Cisterciensi.

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »