Obrazy na stronie
PDF
ePub

citur

dalam generat, desecetur. ') Sed et si dentem' laesit auditoris, quo suscipiens cibum verbi Dei, vel comminuere vel molaribus terere solitus, erat, ut subtilem ex his ad ventrem animae transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexavit, et evellit, ut contentione ipsius non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferatur dens ejus, qui non bene Scripturarum comminuit et attrivit cibos. Fortassis enim propter hoc et alibi di

a Domino: „dentes 2) peccatorum contrivisti.“ Et alibi nihilominus scribitur: „qui 3) manducat uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.“ Et alibi: „molas 4) leonum confringet 5) Dominus. Sie ergo per membra dicitur laedi anima et percuti, manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcitur. 6) Manus est animae virtus, qua tenere aliquid, et constringere potest, velut si dicamus actus ejus, et fortitudo: et pes, quo incedit ad bona, vel mala. Quia ergo si scandalum patiatur anima, non solum in fide, sed et in actibus dejicitur, qui per manum significantur: et pedes auferentur illius, qui offendiculum praebuit, et?) manus, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam pro combustura, qua combussit, et gehennae tradidit animam. Per quae singula ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris, a corpore excidatur ecclesiae: ut ceteri, inquit, 8) videntes timorem habeant, et non faciant similiter. Idcirco et Apostolus, cum doctorem describit ecclesiae, inter cetera praecipit) eum non esse percussorem, ne percutiens praegnantes mulie

') Alias (v. c. in edd. M.): „deseretur.“ R.
2) Psalm. III, 7. 3) Jerem. XXXI, 30.
4) Psalm. LVIII, 6..(LVII.)
5) Alias (v. c. in edd. M.): „confregit.“ R.

) Edd. M. et R.; „deposcitur.“
?) Deest „et" in edd. M. 8) Deut. XIX, 20.
9) Cfr. I Tim. III, 3.

res, animas ?) insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro ocalo, dentem pro dente. Tales sunt et illae animae, quas etiam Dominus in evangelio deflet, cum dicit: „vae 2) praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus," in quibus scandalizabuntur, si ) ,,fieri potest, etiam electi.“ Sciendum tamen est, quod non est perfectorum scandalizari, sed aut mulierum, aut parvulorum, sicut et Dominus in evangelio dicit: „si“) quis scandalizaverit unum de pusillis istis minimis.“ Pusillus ergo est, et minimus, qui scandalizari potest: „spiritualis 5) autem dijudica omnia:“ omnia) probat, et quod bonum est, continet, et ab omni se specie mala abstinet. Haec, prout nobis ?) occurrere potuerunt, in praesenti capitulo dixi

Poscamus vero a Domino, ut, quae perfecta fiunt, ipse nobis revelare dignetur per 8) Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorym. Amen!

[ocr errors]

HOMILIA - XI.

De siti populi in Raphidin, et de bello Amalechitarum,

et de praesentia Jethro.

1. Quoniam omnis, qui vult') pie vivere in Christo, persecutionem patitur, et ab hostibus impugnatur, agens iter vitae hujus semper debet esse armatus, et starc

?) Edd. Merlini: animos. 2) Matth. XXIV, 19.
3) Cfr. Matth. XXIV, 24. Matth. XVIII, 6.
5) I Cor. II, 15.
6) Edd. Merlini: et omnia etc.
?) Deest „nobis“ in ed. Ruaei.
8) Edd. Merlini : per Christum Jesum.

9) Cfr. II Tim. III, 12. ORIGENIS OPERA. Tom. IX.

9

se

semper in castris. . Ideo et de populo Dei refertur: ,prosecta ") est, inquit, omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin, secundum castra sua, per verbum Domini.“ Est ergo una quidem synagoga. Domini, sed haec in quatuor castra dividitur. Quatuor namque castra describuntur circa tabernaculum Domini posita, sicut refertur in Numeris. 2) Et tu ergo si semper vigiles, et semper armatus sis, et scias te in castris Domini militare, observa illud mandatum, quia „nemo 3) militans Deo, implicat negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit: quia si ita milites, ut a rebus saecularibus liber sis, et in castris Domini agas semper excubias, et de te dicitur, *) quia per verbum Domini exeas de deserto Sin, et venias in Raphidin. „Sin" enim tentatio interpretatur; „Raphidin“ vero sanitas judicii. Qui bene exits) de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, iste venit ad sanitatem judicii. In die enim judicji sanus erit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione non fuerit vulneratus: sicut et in Apocalypsi scriptum est: „qui 6) autem vicerit, dabo ei de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.“ Venit ergo ad sanitatem judicii, qui bene disponit sermones suos in judicio.

2. Sed quid est, quod sequitur? ,,Sitüt') ibi, inquit, populus aquam, et murmurabant adversum Mosen.“ Videatur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit, quia aquam sitierit populus. Suffecerat enim dicere, quia sitiit; quid opus fuit addere, aquam sitřit? Non est superflua adjectio. Sunt enim diversae sites, et unusquisque habet propriam sitim. Qui beati sunt, sccundum verbum 8) Domini, esuriunt, et justitiam sitiunt: et alii ni

?) Exod. XVII, 1. ) Cfr. Num. cap. II.
3) Cfr. II Tim. II, 4. 4) Edd. Merlini: dicetur.
$) Edd. Merlini: cxiit. 6) Apoc. II, -7.
*) Exod. XVII, 3. 8) Cfr. Matth. V, 6.

hilominus dicunt: „sitivit') .anima mea ad te, Deus.“ Qui vero peccatores sunt, patiuntur non sitim ?) aqnae, neque famem panis, sed sitim audiendi verbum Dei. Idcirco igitur et hic addit, quia populus sitäit aquam, qui debuit Deum sitire, qui debuit sitire justitiam. Verum quia Deus vere eruditor est infantium, et magister insipientium, corrigit culpas, et emendat errores, et dicit ad Mosen, ut sumat virgam, et percutiens petram, educat iis aquam. Vult enim eos jam de petra bibere, vult eos proficere, et ad interiora venire mysteria. Murmuraverunt enim adversus Mosen, et propterea jubet Dominus, ut ostendat jis petram, ex qua bibant. Si quis est, qui legens Mosen murmurat adversus eum, et displicet ei lex, quae secundunt literam scripta est, quod in multis non videtur servare consequentiam, ostendit ei Moses petram, quae est Christus, et adducit eum ad ipsam, ut inde bibat, et' reficiat sitim suam. Sed haec petra, nisi fuerit percussa, aquas non dabit: percussa vero fontes producit. Percussus enim Christus, et in crucem actus, novi testamenti fontes produxit: et propterea dictum est de eo, quia „percutiam 3) pastorem, et dispergentur oves." Necesse ergo erat illum percuti. Nisi enim ille fuisset percussus, et exisset de latere ejus aqua, et sanguis, omnes nos sitim verbi Dei pateremur. Hoc ergo est, quod et Apostolus interpretatus est, quia „omnes ) eundem manducaverunt cibum spiritualem, et omnes eundem spiritualem biberunt potum. Bibebant autern de spirituali sequente petra; petra vero erat Christus.“ Observa tamen, quod dixit hoc in loco Deus ad Mosen: „aptecede 5) populum, et duc tecum majores natu, id est, presbyteros populi.“ Non solus Moses ducit populum ad aquas pe

) Psalm. LXII, 2. 2) Cfr. Amos. VII, 11.
3) Cfr. Zachar. XIII, 7.
4) Cfr. I Cor. X, 3. 4. :) Exod. XVII, 5.

trae, sed et seniores populi cum ipso. Non enim sola lex annuntiat Christum, sed et prophetae, et patriarchae, et omnes majores natu.

3. Post haec bellum describitur gestum cum Amalechitis, pugnasse refertur populus c') vicisse. Antequam manducaret

panem

de coelo, et biberet aquam de petra, non refertur populus pugnasse, sed dicitur ad eum: „Dominus ?) pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.“ Est ergo tempus, quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit nos tentari supra id, quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortis venire congressum. Denique et Job omne illud tentationis suae famosissimum certamen jam perfectus implevit. Et tu ergo cum coeperis manducare manna, panem coelestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinae spiritualis accesseris, sperato pugnam, et praepara te ad bellum. Bello igitur imminente, videamus quid praecipiat Moses: „dixit, *) inquit, ad Jesum: elige tibi ipsi viros, et exi, et conflige cum Amalech crastino.“ Usque ad hunc locum beati nominis Jesu nusquam facta est mentio. Hic primum vocabuli hujus splendor effulsit. Hic primum vocavit Moses Jesum, et dixit ei: „elige“) tibi ipsi viros.“ Moses vocat Jesum, lex vocat Christum, ut eligat sibi ipsi viros

potentes de populo. Non poterat Moses eligere, sed Jesus solus est, qui possit potentes viros eligere, qui dixit: „non 5) vos me elegistis, sed ego vos elegi.“ Ipse enim est) electorum dux, ipse potentium princeps, ipse, qui confligit cum Amalech. Ipse est enim, qui intrat in domuia fortis, et alligat fortem, et vasa ejus' diripit.

4. Sed interim videamus, quid nunc historia prae

?) Edd. Merlini : et evicisse.
2) Exod. XIV, 14. 3) Exod. XVII, 9.
4) Exod. XVII, 9. 5) Ev. Joann. XV, 16.
o Desideratur ,,est“ in, ed. Ruaei.

4

« PoprzedniaDalej »