Obrazy na stronie
PDF
ePub

sic exponere potest, ut alteri contradicat : quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis et conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

22. De authoritate conciliorum generalium. 5 Generalia Concilia sine jussu et voluntate Principum congregari non possunt: et ubi convenerint, quia ex hominibus constant qui non omnes spiritu et “ verbis” Dei reguntur, et errare possunt et interdum errârunt, etiam in his quæ ad normam pietatis pertinent : ideo 10 quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent neque authoritatem, nisi ostendi possunt è sacris literis esse desumpta.

23. De purgatorio. “ Scholasticorum” doctrina de Purgatorio, de Indul- 15 gentiis, de veneratione et adoratione tum Imaginum tum reliquiarum, nec non de invocatione sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur, immo verbo Dei (perniciose) contradicit.

24. Nemo in Ecclesia ministret nisi vocatus. 20 Non licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad hæc obeunda legitime vocatus et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros 25 atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in Ecclesia, cooptati fuerint et asciti in hoc opus.

25. Agendum est in ecclesia lingua quæ sit populo nota. “ Decentissimum est et verbo Dei maxime congruit,

“ ut nihil in Ecclesia publice legatur aut recitetur lingua “populo ignota, Idque Paulus fieri vetuit, nisi adesset “ qui interpretaretur.”

26. De Sacramentis. [Dominus noster Jesus CHRISTUS Sacramentis numero paucis- 5 simis, observatu facillimis, significatione præstantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus et Cæna Domini.]

Sacramenta non instituta sunt à Christo ut spectarentur aut circumferrentur, sed ut rite illis uteremur : et in his ro duntaxat qui digne percipiunt, salutarem habent effectum, [idque non ex opere (ut quidam loquuntur) operato, quæ vox ut peregrina est et sacris literis ignota, sic parit sensum minime pium, sed admodum superstitiosum :] qui vero indigne percipiunt damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt. 15

[Sacramenta “per verbum Dei” instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia et efficacia signa gratiæ atque bonæ in nos voluntatis Dei, per quæ invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verum etiam confirmat.]

20

27. Ministrorum malitia non tollit efficatiam institu

tionum divinarum. Quamvis in ecclesia visibili, bonis mali sint semper admixti, atque interdum ministerio verbi et sacramentorum administrationi præsint, tamen cum non suo sed 25 Christi nomine agant, ejusque mandato et authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis : neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur quoad eos, qui fide et 30 ritè sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem CHRISTI et promissionem efficatia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet, ut in “eos”

im

um

inquiratur, accusenturque ab iis, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio, deponantur.

28. De Baptismo. Baptismus, non est tantum siguum professionis ac discriminis nota, qua Christiani à non Christianis discer-5 nuntur, sed etiam est signum regenerationis, per quod tanquam per instrumentum recte Baptismum suscipientes, Ecclesiæ inseruntur, promissiones de remissione peccatorum atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum Sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, et vi 10 divinæ invocationis, gratia augetur. “ Mos Ecclesiæ “ baptizandi parvulos et laudandus est, et omnino in “ Ecclesia retinendus."

29. De Cona Domini. Cæna Domini non est tantum signum mutuæ benevo-15 lentiæ Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeò ritè, dignè et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi : similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis CHRISTI. 20

Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia, ex sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturæ verbis adversatur *** et multarum superstitionum dedit occasionem.

[Quum naturæ humanæ veritas requirat, ut unius ejusdemque 25 hominis corpus in multis locis simul esse non posset, sed in uno aliquo et definito loco esse oporteat, idcirco CHRISTI corpus, in multis et diversis locis eodem tempore, præsens esse non potest. Et quoniam, at tradunt Sacræ literæ, Christus in Cælum fuit sublatus, et ibi usque ad finem seculi est permansurus, non 30 debet quisquam fidelium carnis ejus et sanguinis Realem et Corporalem (ut loquuntur) præsentiam in Eucharistia vel credere vel profiteri.]

Sacramentum Eucharistiæ ex institutione CHRISTI non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.

30. De unica Christi oblatione in cruce perfecta. Oblatio Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio et satisfactio pro omnibus peccatis totius 5 mundi, tam originalibus quàm actualibus : neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio. Unde Missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem pænæ aut culpæ pro vivis et defunctis, figmenta sunt, et perniciosæ impos- 10 turæ.

31. Cælibatus ex verbo Dei præcipitur nemini. “ Episcopis, Presbyteris et Diaconis non est mandatum “ ut cælibatum voveant: neque jure divino coguntur “ matrimonio abstinere.”

32. Excommunicati vitandi sunt. Qui per publicam Ecclesiæ denuntiationem rite ab unitate Ecclesiæ præcisus est et excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine, donec per pænitentiam publice reconciliatus fuerit, arbitrio Judicis competentis, 20 habendus est tanquam Ethnicus et Publicanus.

33. Traditiones Ecclesiasticæ, Traditiones atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles : nam et variæ semper fuerunt et mutari possunt pro Regionum * 25 et morum diversitate, modo nihil contra Dei verbum instituatur.

Traditiones et cæremonias ecclesiasticas, quæ cum verbo

Dei non pugnant, et sunt authoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis privato consilio volens et data opera publice violaverit, is, ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit authoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, 5 ut cæteri timeant, arguendus est.

34. Homiliæ. “ Homiliæ nuper Ecclesiæ Anglicanæ per Injunctiones “ Regias traditæ atque commendatæ, piæ sunt atque sa“ lutares, doctrinamque, ab omnibus amplectendam con- 10 “ tinent: quare populo diligenter, expedite clareque “ recitandæ sunt.”

35. “ De libro Precationum et cæremoniarum Ecclesiæ

Anglicanæ. “ Liber qui nuperrime authoritate Regis et Parliamenti 15 “ Ecclesiæ Anglicanæ traditus est, continens modum et “ formam orandi, et Sacramenta administrandi in Ecclesiâ “ Anglicanâ : similiter et libellus eadem authoritate editus “ De ordinatione ministrorum Ecclesiæ, quoad doctrinæ “ veritatem, pii sunt, et salutari doctrinæ Evangelii in 20 nullo repugnant sed congruunt, et eandem non parum “ promovent et illustrant: atque ideo ab omnibus Ec“ clesiæ Anglicanæ fidelibus membris, et maxime à “ ministris verbi, cum omni promptitudine animorum et “ gratiarum actione recipiendi, approbandi, et populo 25 “ Dei commendandi sunt.”

n

um

36. De Civilibus Magistratibus. “ Rex Angliæ est supremum caput in terris, post “ CHRISTUM, Ecclesiæ Anglicanæ et Hibernicæ.” * *

Romanus Pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc 30 Regno Angliæ. [Magistratus civilis est à Deo ordinatus atque

« PoprzedniaDalej »