Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. Roma

na Ecclesia. (S. Liturgia.)

Amor et

glorificatio Dei.

Oratio communis.

fratres, sicut in Psalmo (52, 4) dicit Propheta, ne nos declinantes in malum et inutiles factos aliquâ horâ aspiciat Deus. (C. 7, gr. 1.)

Ubique credimus divinam esse praesentiam etc. (Cf. totum Cap. 19.)

Monachus timorem Dei ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat. (C. 7, gr. 1.)

Sicut psallit Ecclesia Romana, dicatur (et agatur).. (C. 13.)

Monachi Christo omnino nihil praeponant. (C. 72.) Instrumentum artis spiritualis 21 est: Nihil amori Christi praeponere. (C. 4)

Omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam, quae perfecta foras mittit timorem, per quam universa, quae prius non sine formidine observabat, absque ullo labore, velut naturaliter ex consuetudine incipit custodire, non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsâ bond et delectatione virtutum. (C. 7.)

Ut in omnibus Glorificetur Deus. (C. 57.)

Vita S. P. Bened. Quia juxta Joannis vocem Deus caritas est (I Jo. 4, 16.), justo valde judicio plus potuit (S. Scholastica), quae amplius amavit. (C. 33)

S. Ecclesia.

Catechismus Conc. Tridentini: Oratio vocalis incendit animi studium et religionem orantis inflammat. Quod ad Probam scripsit S. Augustinus (Ep. 130 c. 9.) hoc modo: «Nonnunquam verbis et aliis signis ad augendum desi«derium sanctum nos ipsos acrius excitamus.» (P. 4. c. 8, 2.)

Concil. Provinc. Viennense, (Wien a. 1858): Deo laudes gratesque adunatâ fidelium multitudine persolvere plurimum valet ad pietatis sensus alendos et confirmandos. Nam prout flamma flammis accedentibus crescit, sic fides et

devotio nostra exemplis coetus christiani, ad Dominum orandum congregati, augmenta capit. Praeterea generi humano sanctissima est obligatio, bonorum omnium auctori palam junctisque viribus litare. (Tit. 4. c. 1.)

Concil. Provinc, Coloniense (a. 1860): Quam gravi homo Deum colendi obligatione teneatur, id sacrae Literac innumeris locis maximâque vi inculcant. Et sane non poterat satis commendari, ut homo supremam Dei majestatem agnosceret Eique devotâ animi submissione honorem exhiberet, quum justiores illis, quibus ad id praestandum obligamur, tituli cogitari nequeant. Dei enim suprema effulget majestas, cui homo et animâ et corpore, utpote Dei donis, obstringitur. Porro, qui totus, corpore et animâ, beatitudinis reddendus est particeps, ut etiam totus, animâ et corpore, eam mereatur par est. Nec potest esse verus et sincerus cultus ille, qui pectoris ambitu contineatur nec unquam erumpat foras. Nec potest diu in mente foveri illud, quod externis actionibus non incenditur et inflammatur. Sed ad cultum internum simul et externum publicus etiam accedat oportet, quum homo etiam, tanquam in societate eâque religiosâ constitutus, Deo debeat honorem, aliis exemplum. Cultus hic communis publicus, quem Ecclesia catholica, divinitus edocta, inde a suis exordiis tantopere promovit fovitque, et quem christiani primis Ecclesiae saeculis ne mortis quidem deterriti periculo Deo exhibere satagebant, eo magis Pastoribus cordi esse debet, quo latius religionis incuria eum vilipendere et imminuere contendit. (Tit. 2. c. 19.)

Innocentius I. (417): Communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus et privatis. (Ep. 10. P. L. 20, 513.)

Concil. Albiense, (Albi in Gallia, a. 1850): Cum universa propter semetipsum operatus sit Deus, certe hoc est maximum et primum mandatum, ut Eum in spiritu et veritate adoremus, ex toto corde diligamus, atque Illi fideliter serviamus. Ex illius praecepti observatione pendet, non solum quod est honoris et gloriae Dei, sed etiam hominis et socie

Cultus

communis

et publicus

Quomodo

Dersolvendum.

Ejus dignitas.

uberiorem et in futuro aeternae beatitudinis praemia consequantur. Eapropter statuimus et ordinamus, ut divinum officium, nocturnum pariter et diurnum, in omni loco et signanter in choro cum reverentia et morum gravitate ac verborum integritate, tractim ac cum debitis pausis, exclusis clamoribus discantibus et scholaribus, tam legendo quam cantando, ab omnibus personis regularibus, statutis horis et debitis temporibus, prout in Regula Beatissimi P. Benedicti continetur, devote persolvatur. (Ex manuscr. Salisburg.)

Concil. Provinc. Ultrajectense (a. 1865): Omnibus, qui munere funguntur officium divinum persolvendi, commendatum intelligi illud apprime debet : « Ante orationem praepara animam tuam » (Eccli. 18). Sedulo diligenterque perpendant, quanta sit divini officii dignitas. Ab Ecclesia enim, cujus nomine agunt in horis canonicis persolvendis, deprecatores pro populo constituuntur et in debito laudum tributo rependendo Angelicis choris consociantur. Divinas psalmodias congruo tempore atque loco recitent et in id intendant toti, ut non modo externa corporis compositio ac modestia cum actionis sanctitate collineet, sed et mens ad Deum attollatur, ac digne, attente ac devote in psalmis, hymnis et canticis laudes divinae Majestati persolvantur. Monita vero S. Augustini sollicite sequantur : « Si orat psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. » (In Ps. 30. enarr. 2. serm. 3.) Praestantissimae omnium sunt precationes in sacrosanctae Missae sacrificio et in horis canonicis a nobis prolatae, quippe quas non ipsi nobis selegimus, sed Deus per Ecclesiae ministerium nobis proponit ac suggerit ad religionem nostram fovendam et ad faciendam nobiscum misericordiam suam. Pabulum quotidianum plane exquisitum spiritui nostro ora tiones illae praebent, si intimo cordis affectu eisdem conjungamur. Per illas, solutis a terrenis desideriis et ad coelestia evectis vere cum David dicere licebit : « Dirupisti vincula mea. Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi

Ejus, in atriis domus Domini, in medio tui Jerusalem. (Ps. 115, 16. sq.). (Tit. 8. c. 2.)

Concil. Provinc. Coloccense (Colocza in Hungariâ, a. 1863) Quem deceat magis esse virum orationis, quam qui pro universo terrarum orbe legatus intercedit apud Deum, ut inter vestibulum et altare oret et ploret pro suis et populi peccatis? — Jungant sensum verbis, affectum sensui, exultationem affectui! Non enim soli sunt, sed omnis Ecclesia cum illis in commune orat et vocem conjungit ad Angelorum, Deum incessabili voce laudantium, opus et coelestis hymnodiae praeludium in terris peragendum. Est Liber precum, qui continet officium divinum, antiquitate, partium nexu, psalmorum selectu, eorum ad annum ecclesiasticum relatione omnium longe praecellentissimus. Libri hujus vinculo coelum et terra amico foedere junguntur, beati Spiritus et Sanctorum animae devote coluntur, patiens Ecclesia solatium ac suffragia accipit, ministri vero militantis Ecclesiae sancto quodam foedere ad mutuum adjutorium et Dei laudem conspirant. (Tit. 4. c. 10.)

Clemens Pp. XIV. (1774): Ad divinum Officium plurimum diligentes esse oportet religiosos, quod ipsos facit almae Sionis aemulos, beatorum videlicet Spirituum, qui divinas laudes in coelesti urbe Jerusalem in aeternum canunt. Prompte igitur omnes et singuli, dato aeris campani signo, accedant, modeste intersint, graviter psallant et pie interim, quae psallunt, meditentur. Sit una omnium vox, et quidem consona vox: sit una in tempore pausa, sitque omnium unus spiritus, unum cor unaque mens in misericordem Deum... ut, qui vos audiunt, fideles compungantur et corde ferantur in Deum. (Const. "In vinea Domini” a. 1772 § 10.)

Congreg. Suevica S. Josephi. (approbata 1725) : Inter opera, quae a nobis Regula Professioque nostra exquirit, facile praecipuum est celebratio officii divini, quod S. P. N. speciali titulo « opus Dei » vocat. Ex eo enim elucet felicitas nostra singularis et eximia dignitas, dum, quod Beatorum Spirituum proprium est munus, nobis effecta est

Est Ecclesiae et Angelis so

ciatus.

Officii ex cellentia.

Coleste

munus.

Summâ devotione peragendum.

Nihil praeponen

dum.

Praeparatio et s2gnum ad opus Dei.

Strenue

et pure et modeste.

occupatio quotidiana, Deum videlicet assidue laudare, Illi dies noctesque Angelorum instar assistere, devotoque cordis affectu ac jucundo vocis praeconio ejusdem magnalia decantare. Quâ in re nobis singulari Dei dono concessum est unum illud, quod devotissimus rex David tam ardenter petiit a Domino, ut inhabitemus in domo Domini omnibus diebus vitae nostrae, ut videamus voluptatem Domini, et quotidie visitemus templum Ejus. Merito proinde in hoc omne nostrum studium et industriam conferemus, ut officium divinum, quantâ nobis possibile fuerit, devotione peragamus, ut tanto beneficio, quo divina Majestas in conspectu suo nos quotidie tolerat, grates nos exhibeamus. Quantâ curâ et sollicitudine, divini cultus incrementum quaesierit S. P. Benedictus, inde manifestum est, quod, modum et tempora celebrandi divini officii praescripturus, septemdecim omnino capita hâc de re sanctionibus suis expleverit. Igitur, juxta S. P. N. praescriptum, Abbaset Superiores omnescultum divinum inter primas curarum suarum partes reponent omnique studio curabunt, ut officium horarum canonicarum quotidie competenti tempore, ad divini Numinis gloriam attente et ad exterorum aedificationem devote, absque confusionibus et erroribus, in Monasteriis suis peragatur. Sedulo etiam curent, ut Rubricae Breviarii et ritus ceremoniaeque, a Congregatione nostrâ praescriptae, in celebratione divini officii accurate et exacte ab omnibus observentur. (Pars 1. praef. et c. 1, punct. 1.)

Congreg. Cassinensis (fund. 1409): Qui debent legere aut cantare, provideant lectiones et antiphonas praeparentque libros tempore congruo. (Constit. Declar. ad c. 47. S. Regulae.)

Congreg. Hirsaugiensis (approb. a Greg. VII. c. 1083): Inter loquendum, si ad horam regularem signum audierit monachus in claustro, ipsum verbum, quod habet in ore, non perficit, sed continuo tacet et occurrit ad orationem. (Constitut. l. I. c. 63. P. L. 150, 992.)

Congreg. Argentinensis (Strassburg a. 1624): Strenue et pure divinis laudibus interesse curemus! Strenue quidem,

« PoprzedniaDalej »